Glossa media

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 

Audet aliquis vestrum
habens negotium adversus alterum,
iudicari apud iniquos,
et non
apud sanctos ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 

An nescitis
quoniam sancti de hoc1 mundo
1 hoc] om. Weber
iudicabunt ?
Et si in vobis
iudicabitur mundus,
indigni estis
qui iudicetis de minimis2?
2 iudicetis-de minimis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 

Nescitis
quia3 angelos
3 quia] quoniam Weber
iudicabimus ?
Quanto magis
secularia.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 

Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles
qui sunt in Ecclesia illos constituite ad iudicandum.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 

Ad verecundiam vestram dico.
Sic
non est
inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 

Sed frater cum fratre iudicio contendit,
et hoc apud infideles ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 

Iam quidem omnino
delictum est in vobis,
quod iudicia
habetis inter vos.
Quare
non magis iniuriam
accipitis ? Quare non magis fraudem
patimini ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,8 

Sed vos
iniuriam facitis et fraudatis,
et hoc fratribus.
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 

An nescitis quia
iniqui regnum Dei non possidebunt ?
Nolite errare,
neque fornicarii, neque idolis servientes,
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 

neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 

Et hec
aliquando4 quidam fuistis, sed abluti estis,
4 aliquando] om. Weber
sed sanctificati estis,
sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 

Omnia mihi
licent,
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent,
sed ego sub nullius redigar potestate.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 

Esca
ventri,
et venter escis,
Deus autem et hunc
et hanc5 destruet,
5 hanc] hec Weber
corpus autem non fornicationi,
sed Domino,
et Dominus corpori.
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 

Deus vero et
Dominum
suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

Nescitis quoniam
corpora vestra
membra sunt Christi6?
6 sunt Christi] inv. Weber
Tollens ergo
membra Christi,
faciam membra meretricis ?
Absit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

An nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur ?
Erunt enim
inquit duo in carne una.
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 

Qui
autem adheret
Deo7,
7 Deo] Domino Weber
unus
spiritus est.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 

Fugite
fornicationem.
Omne enim8 peccatum,
8 enim] om. Weber
quodcumque fecerit homo,
extra corpus est,
qui autem fornicatur
in corpus suum peccat.
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 

An nescitis quoniam
membra vestra,
templum sunt9 Spiritus sancti
9 sunt] est Weber
qui in vobis est
quem habetis a Deo et non estis vestri ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 

Empti enim estis pretio magno.
Glorificate ergo10
10 ergo] om. Weber
et portate
Deum
in corpore vestro.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 
marg.| Audet aliquis etc. In precedentibus de illicitis precepit, hic de licitis indulget iudicia fieri, sed non nisi a fratribus et his sapientioribus. Quasi: Dixi quod vos iudicatis de his qui intus sunt. Quod utique recte dixi.   Aliquis enim   vestrum, id est fidelium, habens negotium   adversus alterum similiter fidelem audet   iudicari apud iniquos, id est infideles, qui divinas leges aut omnino spernunt aut propter opprimendos bonos falso interpretantur, [Ambrosius] 1   et non apud sanctos, qui timentes dominum legum veritati salva caritate et caritati salva veritate in iudicando deserviunt? Quasi vero aliquis dicat: debentne iudicare sancti de huiusmodi?
1 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 
marg.| Sequitur et ait: An nescitis quoniam sancti non potestatis auctoritate, sed melioris facti comparatione de mundo hoc perfido   iudicabunt ?   Etsi mundus iudicabitur   in vobis sanctis, id est si vobis iudicibus   iudicabitur mundus, estis indigni qui iudicetis de minimis istis?
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 
marg.| Nescitis etiam   quoniam angelos apostatas, contra quos nobis est colluctatio, etiam cum ab hominibus iudicari videmur   iudicabimus? Quanto magis ergo   secularia possumus iudicare? Quasi: Multo magis.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 
marg.| Secularia ergo etc. Sicut iam reprehendit in eis, quod contemptis fidelibus apud infideles causas suas agebant, ita nunc reprehendit, quod contemptibiles iudices constituebant. Quasi: potestis de secularibus iudicare. Ergo si habueritis secularia iudicia, id est de his que aguntur in seculo, constituite ad iudicandum illos quidem qui sunt in ecclesia, sed laudo ut contemptibiles, id est indiscretos et viles, in quibus nec sapientia nec auctoritas aliqua.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 
marg.| Quod autem hoc non serio sed eos qui tales iudices constituebant reprehendendo dixerit, manifestat cum dicit: Ad verecundiam vestram, id est ut vos qui ita facitis verecundemini facere dico.   Sic, id est adeo,   non est quis sapiens   inter vos qui possit iudicare inter fratrem et fratrem suum, ut contemptibiles {Zw58 f. 62v } necesse sit constituere? Non est inquam.
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 
marg.| Sed frater cum fratre contendit in   iudicio quod malum est,   et hoc apud infideles quod peius est.
marg.| [Augustinus] 2 Ex his manifestum est quod Apostolus sapientes vult constitui iudices qui non sicut Apostoli propter evangelium necesse habeant hac atque hac discurrere, sed in locis semper presto consistant.
2 marg. Zw58 Fi1633
marg.| [Augustinus] 3 Quamvis si desint sapientes constituendi sunt potius contemptibiles quam negotia Christianorum deferantur in forum.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 
marg.| [Augustinus] 4 Iam quidem omnino delictum est etc. Hic dicendum quod Dominus sanctos cum aliis hominibus de secularibus habere iudicium prohibuit dicens: Siquis voluerit iudicio contendere tecum et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et alio loco: Qui abstulerit tua noli repetere. Ex qua doctrina Apostolus dicit esse delictum de huiusmodi habere iudicia. Unde manifestum est, cum sinit inter fratres fratribus iudicantibus talia iudicia fieri, quod secundum veniam concedatur infirmis. Contendere vero et hoc extra Ecclesiam terribiliter vetat. Hoc enim grave peccatum esse significat dicens: Iam quidem, quandoquidem scilicet contentiose et apud infideles vestra repetitis non simpliciter delictum, sed addo quod omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Ne quis autem hoc excusaret dicens se iustum habere negotium et se pati iniuriam quam iudicii vellet removeri sententia, occurrit et ait: Quare non magis patimini non dico molestiam, quam sepe qui iniuriam fecerunt iuste paciuntur ut fures et huiusmodi, sed dico iniuriam aperte violentie, quam iniuste sibi illatam patitur quivis fecit? Quare etiam non magis patimini fraudem occultam, quam scilicet extra ecclesiam contendatis? Sed vos. Quasi: Iniuriam et fravdem deberetis pati, quod utique non facitis, sed vos potius iniuriam facitis dum aperte contenditis et fraudatis dum iudices donis corrumpitis, et hoc, id est fratribus, quos iuuare potius deberetis, et sic scienter regnum perditis.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 
marg.| An etenim   nescitis quoniam quilibet iniqui5   regnum Dei non possidebunt 6 preter quod non est salus?   Nolite confidentia misericordie   errare, quia   neque fornicarii neque idolis servientes etc.
6 regnum Dei – non possidebunt Zw58 ] inv. Fi1633
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 
marg.| Possidebunt regnum Dei. Ad quod tollendum singula horum sufficiunt. Nota Corinthios in his omnibus argui.
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 
marg.| Unde supponit : Et hec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis. Idem sensus est, quod scilicet in baptismo remissionis gratiam per quam sancti sive iusti sunt acceperunt, et hoc   in nomine Domini Iesu Christi, id est ad honorem eius cuius hoc munere factum est,   et in spiritu Dei nostri, id est operatione sancti spiritus. Omnia etc. Item monet, ne sua repetant cum contentione. Ne quis tamen putet non licere his qui volunt sua repetere quoniam dixerat: omnino [Nota2] 7 delictum est in vobis etc. ait: Omnia mihi licent, sed tamen non omnia expediunt. Videtur omne quod non expedit esse peccatum, {Zw58 f. 63v } sed omne peccatum illicitum est.
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 Sic ergo omne quod non expedit illicitum esse videtur, quod tamen non esse verum ostendit Apostolus dicens licere que non expediunt. Unde manifestum est non omne quod non expedit esse peccatum. Absurdum autem esse videtur, ut cum aliquid fiat quod non expedit dicatur non peccasse qui fecerit. Et est utique. Non quidem quoniam quod peccatum est liceat vel quoniam ipsum quod licet hoc quod est peccatum sit, sed [Nota3] 9 quoniam ei quod licet sepe illud quod non licet ita coniungitur, ut bonum liciti fieri non possit absque peccato illiciti. Quod tunc contingit cum de bono faciendo infirmus offenditur. Cum igitur hoc sapienter timetur, bonum quod eque non fieri sicut fieri licet non expedit fieri, ne ob hoc a salute impediantur infirmi. Attendendum tamen, quod huiusmodi licita fieri nec precipiuntur nec prohibentur, ut intelligantur tanto graviora quanto indebita. Hec enim sunt que amplius eroganda sunt saucio, qui curandus ad stabulum samaritani miseratione perductus est. Illa vero sola que non licet non fieri precipiuntur a Domino et sola illicita prohibentur.
8 marg. Zw58
9 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 
marg.| Sequitur: Omnia mihi licent. Repetit, ut subiciat: Sed ego sub nullius redigar potestate. Mens enim cum concepta desideria sequitur servire rebus convincitur, quarum amore superatur, quod nec pro 92 huius vite necessariis que omnia transeunt fieri debet. Unde sequitur: Esca ventri, pro quo creata est ad reficiendas corporis cottidianas ruinas secundum malitiam de qua in evangelio dicitur: sufficit diei malitia sua. Et venter debetur escis, dum hec indigentia manet. Deus autem et hunc et has secundum huius malitiose indigentie debitum destruet, cum absorta morte hoc corruptibile induet incorruptionem: Omnia mihi licent que et Apostolis, que et lex continet naturalis, non Moysi qui propter duritiam populi multa prohibuit.
marg.| [Ambrosius] 10 Hoc premisit Apostolus designans quid acturus est postea de sumptu quem ei ab his accipere licebat, sed noluit quia non potest constanter argui a quo accipitur, maxime cum ad dandum ille sit promptus, ut prepositum sibi humiliet. Unde ait: Sed ego sub nullius redigar potestate. Pseudo vero Apostoli, qui predicant non causa religionis sed questus, nolunt esse amari peccantibus. Videtur autem quibusdam cum dicit Apostolus: omnia mihi licent, intellexisse quod liceat etiam fornicari quamvis non expediat, sed non licet quod prohibetur. Unde Ioannes non ait: ‘licet’ sed: non expedit. Sed aita: « Non licet habere tibi uxorem fratris tui ».
a Mc. 6, 18.
10 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 11 Et Dominus: non licet panem filiorum mittere canibus, et ideo omne quod prohibetur non licet.
11 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 
marg.| Corpus autem etc. Post interpositionem, qua de licitis iudicia fieri et indulsit et quandoque non expedire dixit, de illicito complexu de quo agere ceperat prosequitur et cum de eo supra precepit iudicare nunc monet continere ab ipso, quasi:   Esca destinata est   ventri. Corpus autem non est destinatum fornicationi, sed Domino, id est cultui divino,   et Dominus destinatus est   corpori, id est corporis glorificationi.
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 
marg.| Deus vero et Dominum suscitavit et nos similiter suscitabit per virtutem suam. Quasi: Cui nihil est impossibile.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 
marg.| [Augustinus] 12 Nescitis. Quasi: Corpus non debetur fornicationi, sed Domino,   quoniam non solum anime sed etiam   corpora vestra eo quod Christus caput nostrum non solum animam humanam sed etiam corpus suscepit,   membra sunt Christi, sicut et propter {Zw58 f. 63v } inhabitantem Spiritum sanctum eadem sunt templum Spiritus sancti ? Et an nescitis hoc? Quasi: Hoc maxime scire debetis. Hec ergo dignitas adeo viluit, ut ego tollens membra Christi cui saltem parcere debeo, ne me ipsum precipitans illum quem in me esse agnosco contempnam, faciam membra meretricis illius subserviendo voluntati? Absit.
12 marg. Zw58
marg.| Attende quod ait: tollens. Non enim possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Qui enim sunt membra meretricis non manent in Christo, et quamvis sacramento non tamen re vera corpus Christi manducant. Quid enim sit non sacramentotenus, sed re vera corpus Christi manducare Dominus ipse ostendit cum ait: Qui manducat carnem meam, in me manet et ego in eo. Hoc est igitur re vera manducare scilicet in eo manere, quid quicumque sunt membra meretricis non faciunt et ideo membra Christi non sunt, nisi malum illud penitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.
Numérotation du verset 1Cor. 6,16 
marg.| [Nota2] 13 An nescitis. Quasi: Membra Christi non faciam membra meretricis, quod utique per fornicationem essent,   quoniam qui fornicando   adheret meretrici [Ambrosius] 14   efficitur cum ea   unum corpus sic in vitio sicut in natura, de qua unitate nemo dubitare debet. Inquit enim scriptura libri Genesis de naturali complexub: «  Erunt duo in carne una ». Et similiter qui adheret meretrici est unum cum ea.
b Gn. 2, 24 ; cf. Mt. 19, 5 ; Mc. 10, 8; 1Cor. 6, 16; Eph. 5, 31.
13 marg. Zw58
14 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 
marg.| Qui autem adheret Domino qui spiritus est,   est cum eo   unus spiritus. Non enim absolute ipse et Dominus sunt unum. Hoc enim non dicitur nisi de his qui sunt eiusdem substantie iuxta quod dictum est supra: qui plantat et qui rigat unum sunt. Et ego et pater unum sumus. Cum autem sic dicitur unus, quod additur quid unus non solum de rebus eiusdem substantie dicitur, ut: erat eis unum cor et: Pater et Filius sunt unus Deus, sed etiam de diversis, ut: anima et corpus sunt unus homo. Sic ergo quoniam spiritus hominis et spiritus Domini sunt diverse substantie non debuit dici, qui adheret Deo unum est cum eo, sed additione quid unum: unus spiritus est. Sciendum vero quod corpus additione corporum crescit, Dominus autem non ex adiuncto sibi nostro spiritu, sed ipse potius noster spiritus ex eo quod adiungitur Domino maior fit, quia melior. Adherere autem ei dicitur, cum eius facit voluntatem. Qua ratione iam unus cum eo spiritus dicitur, a quo numquam deseritur etsi per aliqua dura probatur dum in eius imaginem reformatur, sed cum illi penitus adherebit et erit inabscondito vultus eius, ne uspiam deinceps violetur, sed potius satiabitur in bonis desiderium eius, id est ipsa trinitate Deo suo cuius imago est, tunc verius erit cum eo unus spiritus accedente ipsa ad participationem nature veritatis, beatitudinis illius, non tamen illo crescente in natura veritateque beatitudine sua. Fugite etc. Quasi: Qui adheret meretrici, unum corpus efficitur.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 
marg.| Fugite ergo   fornicationem. Nota quod non ait: pugnate contra fornicationem, sed: fugite fornicationem. Cum ceteris enim vitiis potest expectari conflictus, cum fornicatione vero non potest, immo debemus fugere locum et declinare personas quibus ipsa suggeritur, quia non aliter melius vincitur.
marg.| [Augustinus] 15 Et quare sit fugienda supponit, quia scilicet omne peccatum aliud quodcumque fecerit homo fornicationis comparatione extra corpus est, id est nullo alio peccato sic totus homo corporis ipsius voluptati adicitur et inevitabiliter afficitur, quoniam in aliis {Zw58 f. 64v } peccatis etiam illis que per corpus exercentur qualia sunt ebrietas et rapina liberum est animo in eodem tempore et aliud operari et alibi cogitatione distendi. Qui autem fornicatur, peccat in corpus suum, id est: illo libidinis ardore quo nullus est maior sic homo totus absorbetur, ut ipse animus liber non sit, sed totus homo sit caro, ut et secundum hoc recte dici possint duo esse in carne una, quia sic voluptas corporis ipsum animum tenet servum efficitque captivum, ut quasi transire cogat in corpus. Et hec quidem de carnali spiritualiter dicta sunt fornicatione. Generalis autem fornicatio est, que continet omnia in quibus fornicatur adeo quicumque adheret mundo. De qua fornicatione Ioannes Apostolus ait: Siquis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. Hac igitur quicumque peccat dicitur peccare in corpus suum, quia corporali concupiscentia in queque temporalia atque carnalia distrahitur animus tamquam omnis creature servus, et per illam superbiam que initium est omnis peccati a Deo alienus. Qui vero carens isto heret Deo, quodcunque peccatum humana fragilitate incurrat vel ignorando vel negligendo vel obliviscendo, extra corpus est, id est per hec, in quibus nos non nisi humana temptatio apprehendit animus non adeo fit corpus et facile ignoscuntur.
15 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 
marg.| An nescitis. Quasi: Ne spiritu etiam efficiamini corpus fornicationem fugere debetis et etiam ideo, quoniam membra vestra divine habitationi sunt dedicata, et an nescitis hoc? quoniam scilicet non dicam anime, sed etiam membra vel corpora vestra templum est spiritus sancti, qui in vobis est cum patre et filio Deus verus?
marg.| Sequitur: Quem habetis a Deo. Qui non tantum Deus est substantia, sed usu etiam munus. Nullus ergo corpora nostra contempnat, quoniam membra Christi tanto munere fiunt. Ex quo etiam intelligi potest, qualis Deus sit spiritus sanctus, cui non ab hominibus nec de ignobili materia, sed a Deo et de membris Dei, id est de nostris corporibus que membra sunt Christi fit templum. Et non estis vestri. Quasi: Item propter hoc debetis fugere fornicationem, quia non estis vestri.
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 
marg.| Empti enim estis pretio sanguinis   magno , ut vos faceret templum suum. A fornicatione igitur abstinendo Deum, id est spiritum sanctum glorificate in corpore vestro, in quo etiam illi facti estis a Domino templum. Etsi propter concupiscentie necessitatem vel propter aliquid huiusmodi abstinere difficile est, portate Deum, id est carnis molestias, et quelibet adversa si ingruant iusto Dei iudicio sustinete, Vel portate Deum, id est eius imaginem in corporis vestri munditia, et ceteris bene gestis ostendite. Sensus: Glorificate Deum, id est: si vobis propter vos ipsos non parcitis, parcite vel propter Deum, qui fecit vos templum suum quod euertendo non solum in hominem peccatis, sed etiam in Deum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_6)

Notes :