Glossa media

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 

De quibus autem
scripsistis mihi1 :
1 mihi] om. Weber
bonum est homini mulierem non tangere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 

propter fornicationes
autem unusquisque suam uxorem habeat,
et unaqueque suum habeat virum2
2 habeat virum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 

Uxori igitur3 vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.
3 igitur] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,4 

Mulier sui corporis potestatem
non habet sed vir. Similiter autem
et vir sui corporis potestatem
non habet sed mulier.
Numérotation du verset 1Cor. 7,5 

Nolite fraudare invicem,
nisi forte ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi
et iterum revertimini in idipsum,
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Numérotation du verset 1Cor. 7,6 

Hoc
autem secundum indulgentiam dico4,
4dico] post autem Weber
non secundum imperium.
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 

Volo autem
omnes vos5 homines esse
5 vos] om. Weber
sicut meipsum, sed enim6
6 enim] om. Weber
unusquisque
proprium
habet donum a7 Deo :
7 a] ex Weber
alius quidem sic,
alius vero sic.
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 

Dico autem
non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic
permaneant8 sicut et ego.
8 permaneant] maneant Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 

Quod si se non9 continent nubant.
9 se non] inv. Weber
Melius est enim nubere quam uri.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 

His autem qui matrimonio iuncti sunt precipio non ego,
sed Dominus,
uxorem a viro non discedere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 

quod si discesserit
manere innuptam,
aut viro suo reconciliari,
et vir uxorem non10 dimittat.
10 non] ne Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 

Nam ceteris ego dico
non Dominus.
Si quis frater
uxorem habet infidelem,
et hec consentit habitare cum illo non dimittat illam.
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 

Et si qua mulier fidelis11
11 fidelis] om. Weber
habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 

Sanctificatus est
enim vir infidelis per mulierem fidelem12, et sanctificata est
12 per mulierem fidelem] in muliere fideli Weber
mulier infidelis per virum fidelem,
alioquin
filii vestri
immundi essent,
nunc autem
mundi13
13 mundi] sancti Weber
sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 7,15 

Quod si infidelis
discedit
discedat,
non14 enim servituti
14 non] + est Weber
subiectus frater vel15 soror in eiusmodi.
15 vel] aut Weber
In pace
autem vocavit vos16 Deus.
16 vos] nos Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,16 

Unde enim scis, mulier,
si virum salvum facies ?
Aut unde scis, vir,
si mulierem
salvam facies ?
Numérotation du verset 1Cor. 7,17 

Nisi unicuique sicut Deus divisit17
17 Deus divisit] divisit Dominus Weber
et virum quemque18 sicut vocavit Deus,
18 et....quemque] unumquemque Weber
ita ambulet
et sicut ubique19
19 sicut ubique] sic Weber
in omnibus Ecclesiis doceo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,18 

Circumcisus aliquis vocatus est ?
Non adducat
preputium.
In preputio aliquis vocatus est ? Non circumcidatur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,19 

Circumcisio nihil est et preputium nihil est,
sed observatio mandatorum Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 7,20 

Unusquisque in qua
vocatione vocatus est,
in ea permaneat.
Numérotation du verset 1Cor. 7,21 

Servus vocatus es ?
Non sit tibi cure, sed et si potes liber fieri, magis utere.
Numérotation du verset 1Cor. 7,22 

Qui enim
in Domino vocatus est servus,
libertus est Domini,
similiter qui liber vocatus est,
servus est Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,23 

Pretio empti estis,
nolite fieri servi hominum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,24 

Unusquisque ergo20
20 ergo] om. Weber
in quo vocatus est, fratres,
in hoc
permaneat21 apud Deum.
21 permaneat] maneat Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 

De virginibus autem
preceptum Domini non habeo,
consilium
autem do,
tamquam misericordiam
consecutus a Domino,
ut sim fidelis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,26 

Existimo ergo bonum hoc22 esse
22 bonum hoc] inv. Weber
propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse.
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 

Alligatus es uxori ? Noli querere solutionem.
Solutus es ab uxore ? Noli querere uxorem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,28 

Si autem
acceperis uxorem non peccasti, et si
nupserit virgo non peccavit,
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco.
Numérotation du verset 1Cor. 7,29 

Hoc itaque dico, fratres :
tempus breve est,
reliquum est,
ut et23 qui habent uxores tamquam non habentes sint,
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,30 

et qui gaudent
tamquam non gaudentes,
et qui flent
tamquam non flentes24, et qui emunt
24 et qui flent....flentes] ante et qui gaudent tamquam non gaudent Weber
tamquam non possidentes,
Numérotation du verset 1Cor. 7,31 

et qui utuntur hoc mundo
tamquam non utantur.
Preterit enim
figura huius mundi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,32 

Volo autem
vos sine sollicitudine esse.
Qui sine uxore est, sollicitus est
que Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,33 

Qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi,
quomodo
placeat uxori, et divisus est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,34 

Mulier25 innupta et virgo,
25 mulier] et praem. Weber
cogitat que Domini sunt,
ut sit sancta et corpore
et spiritu.
Que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro.
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 

Porro hoc
ad utilitatem vestram
dico : non ut laqueum
vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prebeat sine impedimento
Domino26
26 Domino] Dominum Weber
obsecrandi27
27 obsecrandi] observandi Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,36 

Si quis autem
turpem se videri existimat
super
virgine sua, quod sit superadulta,
et ita oportet fieri,
quod
vult faciat,
non peccat
si28 nubat.
28 si] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,37 

Nam qui statuit in corde suo
firmus,
non habens necessitatem,
potestatem autem habens29 sue voluntatis,
29 habens] habent Weber
et
hoc iudicavit in corde suo,
servare virginem suam,
bene facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,38 

Igitur
et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit,
et qui non iungit, melius facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,39 

Mulier alligata est
legi30
30 legi] om. Weber
quanto tempore vivit vir eius31,
31 vivit-vir eius] inv. Weber
quod si dormierit vir eius
liberata est,
cui vult nubat tantum in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 7,40 

Beatior autem erit si sic permanserit
secundum meum consilium, puto autem
quod et ego
Spiritum Dei habeam32
32 habeam] habeo Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 
marg.| De quibus autem etc. Hic de licito complexu agere incipit, de quo ostendet quibus pro diversitate temporum rationibus concedatur, quidque in eo prospicientia consulat, quid misericordia vel fieri permittat vel iam factum indulgeat, quid item precepti necessitas cogat et qualiter eiusdem impetum temperantia frenet. [Ambrosius] 1 Videntur autem pseudo Apostoli per hypocrisin ut scilicet puriores apparerent nuptias improbasse, et corinthios, quoniam hoc eis non placuit, hoc solum, id est an liceret uti coniugibus ab Apostolo quesisse. Unde Apostolus: De quibus autem scripsistis mihi {Zw58 f. 64v } dico quod unusquisque suam uxorem habeat etc. Ac si dicat: Fornicatio quidem fugienda est, habere autem coniuges licet. Sed quia tempus amplectendi iam transiit et est tempus ab amplexu iam continendi, premittit dicens: Bonum est homini mulierem non tangere.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Tempus amplectendi propter generandos filios carnis et tunc fuit cum primis hominibus benedicens Dominus ait: crescite et multiplicamini et replete terram, et cum lex dicit: Maledictus omnis qui non exciruerit semen in Israel. Primis namque temporibus officiosissima fuit carnalis propagatio filiorum non solum ut terra repleretur, verum maxime ut populus Dei ex quo princeps et salvator omnium populorum nasciturus et prophetandus erat conservaretur. Ideoque non uni femine plures viros, sed uni viro plures uxores habere licebat. Plures enim femine ab uni viro fetari possunt, una vero a pluribus non potest. Hoc tamen in sacramento, quoniam similiter multe anime uni vero Deo recte subduntur, una vero anima post multos deos falsos fornicari potest, fecundari non potest. Nunc autem et repleta terra et cessante post adventum Domini prophetia, cum ex omni hominum genere membra Christi et cives regni celorum ex Christo et ecclesia gigni spiritualiter et colligi possint, tempus est ab amplexu continendi. Hoc igitur tempus attendens Apostolus ait: Bonum est homini mulierem non tangere, immo sicut Dominus ait sacram virginitatem propter regnum celorum qui potest capere capiat. Verum quia non omnes capiunt, verbum hoc sequitur: Propter fornicationem autem vitandam unusquisque non tamen contra leges vel morem habeat non concubinam, sed uxorem suam singulariter unam, et similiter una queque mulier virum suum legitimum habeat. Postquam vero coniuncti fuerunt, vir uxori debitum reddat, similiter et uxor viro. Non ait: exigat. Nam ultra generandi causam immoderata debiti carnalis exactio culpam habet quamvis venialem, et ideo nec hortatur ad eam Apostolus nec precipit eam. Ait vero: reddat, quoniam coniuges non solum sexus sui causa liberorum procreandorum causa commiscendi fidem sibi debent, verum etiam infirmitatis invicem excipiende ad illicitos concubitus evitandos mutuam quodammodo servitutem, ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat nisi ex alterius consensu non possit. Et ad hoc enim: mulier non habet potestatem corporis sui sed vir. Similiter autem et vir ad hoc non habet potestatem corporis sui sed mulier, cui tamen vir in ceteris omnibus preest. His enim verbis viro adulterandi vitium prohibetur, non Dominium tollitur. Unde petrus ait: Mulieres sancte subiecte viris suis sicut sara obsequebatur Abrahe dominum eum vocans. Nolite. Quasi: Quandoquidem neuter habet corporis sui potestatem, ergo nolite fraudare invicem, id est quod vel ille de uxore vel illa de marito etiam infirmitatis et incontinentie causa expetit, nolite negare, ut reddituri coniugibus debitum quamvis habitu virtutis non tamen actu contineatis nisi forte ad tempus, et hoc ideo, ut vacetis orationi. Sicut enim per ieiunia, sic per hanc abstinentiam preces vestras Domino commendare debetis, quarum interuentu non solum necessitatis {Zw58 f. 65v } in reddentibus, sed in moderationis etiam in exigentibus debitum venia concedatur. Nec hoc tamen fiat nisi ex consensu. Ab huius enim reddendi debiti servitute sicut nec sterilitas nec numerus defendit annorum, sic nec continentie votum. Et iterum transacto tempore orandi revertimini in id ipsum, ut reddatis debitum exigenti, ne temptet vos satanas propter incontinentiam vestram, ut in inconcessa libido prorumpat. Hoc autem etc. Quia dixerat unusquisque habeat uxorem suam et debitum reddat et in sequentibus aperte dicturus est non peccat si nubat, posset putari in coitu coniugum, ad quem etiam carnalis causa voluptatis impelleret, nullum esse peccatum, maxime quia propter vitandam fieret fornicationem, et ideo Apostolum hunc non solum monuisse sed etiam precepisse, ne quis igitur hoc putaret ait: Hoc autem dico non secundum imperium, sed secundum indulgentiam.
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 Diligenter tamen attende, quid sit illud quod indulget. Non enim putandus est nuptias que omnino bone sunt, sed malum sine quo nuptie non sunt indulgere.
3 marg. Zw58
marg.| [Nota4] 4 In obedientie namque merito sic depravata est humana natura, in illis maxime locis und per successionem ipsa subsistit quod quia Deum imperantem contempsit in propria membra, proprium imperium perdidit. Nam ceteris quidem membris, ut ad opera sibi congrua moveantur aut non moveantur, in potestate positum est. Humane vero nature seminationem membra ad hoc opus creata aliquando animo volente non faciunt, cum aliquando faciant etiam nolente. Inest enim illis maxime membris plaga peccati, cuius quidam pruritus sive sequatur sive preveniat voluntatem, quasi quodam suo imperio membra movet et ita indicet se non imperantis famulum, sed inobedientis supplicium voluntatis. Hic in quorumlibet stuprorum et immunditiarum feditatibus regnat, in conubiorum vero necessitatibus servit. Sepe tamen et in ipsis excedit conubiis, cum scilicet coniuges debitum carnis non voluntate propaginis sed libidinis voluptate exposcunt. Hic est ergo quem coniugibus indulget Apostolus, eo quod in sua coniunctione magis quod honestum quam quod inhonestum est diligunt, ut scilicet infirmitatem incontinentie, ne cadat in ruinam, flagitiorum honestas excipiat nuptiarum. Et est sensus hoc scilicet: unusquisque habeat suam etc., que vitande fornicationis causa sunt dicta, dico non secundum imperium, ne continere non possit, sed secundum indulgentiam, qua concupiscentie necessitatem reddenti et immoderationem exigenti debitum, ne in damnabilia flagicia corruat, indulgeo. Volo autem. Quasi: Hoc indulgeo. Tamen volo omnes homines esse sicut meipsum, id est ab omni concubitu continere, sed unusquisque habet ex Deo donum proprium, id est ab aliis discretum. Alius quidem sic ut virginali vel viduali castitate contineat, alius vero sic ut saltem coniugali. Ecce patenter non tantum virginalem vel vidualem, sed etiam coniugalem castitatem donum Dei esse dicit, et ideo non eam, sed que in eam preter causam generationis sepe contingit immoderationem sicut et servientem necessitatem indulget. Patet ergo licitum esse, quoniam Dei donum est et in eo proprium qui nondum continentie melioris donum accepit. Et ideo non debet quis ab eo tamquam malo prohiberi nec ad meliora que nondum sunt data constringi, ne forte prohibitis {Zw58 f. 65v } alienis, cum non possit ad maiora nondum sibi data conscendere casv graviore quam sit immoderatio coniugum stuprorum vel immunditiarum, admittat illicita.
4 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 5 Unde unusquisque permittendus est eligere quid ipse sequatur. In quo tamen propensiorem esse sit melius ostendit cum ait: Dico autem etc. Quasi: Coniugibus dico ut debitum reddant, non nuptis autem, id est que numquam nupserunt et viduis, id est que morte coniugii ab eisdem solute sunt dico hoc: Bonum est illis si sic permaneant sicut ego, id est sine omni concubitu. Quod si non continent, nubant. Nam hoc quoniam bonum est, etsi minus quam virginalis continentia sive etiam vidualis. Non enim fornicationis comparatione coniugium dicitur bonum, quasi quoniam sit fornicatio peius. Nam eadem ratione posset dici fornicatio bonum, quia scilicet adulterium peius est, et adulterium bonum quoniam incestus peior est, et postremo quelibet mala possent dici bona comparatione peiorum, quod non convenit. [marg8 Nota De coniugio] Dicendum est igitur conubium et continentiam duo esse bona quorum continentia melior, ad quam ipse Dominus hortatur cum ait: Qui potest capere capiat. Et Apostolus dicens: Bonum est illis si sic permaneant. Quia tamen non omnes capiunt verbum hoc, sequitur consolatio: Si se non continent, nubant. Et quare hoc dicat adiungit: Melius est enim nubere quam uri, id est quam ardere libidine. Hic quoque non est intelligendum vel uri esse bonum vel nubere esse malum ex eo quod nubere quam uri esse melius dicitur: Non enim hoc loco ex hoc sensu dicitur melius, quod vel nuptie minus malum intelliguntur quam uri vel quod huic tamquam bono illud ut melius anteponitur bonum. Non enim ipsum concumbere, sed in concumbendo carnis voluptatem appetere malum est. In adulteriis quidemque fornicationibus et ceteris immunditiis impium atque damnabile, in nuptiis autem ex originali vitio necessarium sed veniale propter bonum utique nuptiarum, quod est fides, proles, sacramentum. Fides, ne cum altero vel altera concumbatur, Proles, ut religiose educetur, sacramentum, ne coniugium separetur. Nam ex hoc etiam sunt laudabiles nuptie, quia et illud quod non pertinet ad se ignosci faciunt propter se, et hac ratione, quamvis nullo modo vel uri sit bonum vel nubere malum, recte tamen cum intelligatur hoc malum non ex nuptiis, sed in nuptiis semper comparatione contrarii, melius nubere quam uri dicitur. His autem. Quasi: Non nuptis et viduis exhortando dico: Bonum est continere. His autem qui iam iuncti sunt matrimonio precipio non ego quidem tamquam huius auctor precepti, sed Dominus in evangelio uxorem a viro non discedere. Hic supple: excepta causa fornicationis. Nam et ipse Dominus eamdem excepit. Apostolus quoque quamvis taceat tamen innuit cum subiungit: Quodsi discesserit, quod forte causa fornicationis viri potest contingere, precipio aut manere innuptam aut eidem viro reconciliari. Et vir similiter uxorem non dimittat excepta causa fornicationis. Quia namque hoc tempore gratie vir et mulier ideo maxime quia non continent coniunguntur, manifestum est quod si alter alterum preter causam fornicationis dimittat, id est si excipiende infirmitatis debitum neget, facit eum mechari. Nam incontinentiam coniugis quodammodo ad illicitum laxat, qui eam sic, id est excipiendo non frenat. Si vero {Zw58 f. 66v } coniugem sese quasi opponentem et eius infirmitatem excipere non recusantem ad alterius coniugis non iam infirmitatis sed iniquitatis impetus transeat et illicita committat, recte ab eo quem ita dimittit dimittitur, ut scilicet illius que dicebatur infirmitatis excipiende deinceps non sit obnoxius, nisi vel correcto reconciliari consentiat vel correctionis spe aut sue infirmitatis timore qua continere non possit cum velit tolerare.
5 marg. Zw58
marg.| Ambrosius. Cave , dicens Apostolus, et vir uxorem non dimittat, non sicut supra de muliere subdit: Quodsi dimiserit manere sic, ideo utique quia viro licet aliam ducere eo quod caput mulieris est vir.
marg.| Augustinus. Miror si viro adultera dimissa licet aliam ducere, sed cum mulieri si adulterum relinquerit non sit alteri nubendi licentia, quomodo viro si adulteram dimiserit ducende alterius licentia esse possit non video. Quam coniugalis vinculi firmitatem propter sacramentum maxime esse puto, cuius sanctitas in Christianorum nuptiis plus valet quam etiam fecunditas ventris. Unde etiam siquis causa procreandi colligetur uxori, [Nota3] 6 non eam sterilem licet dimittere, et causa procreandi et causa fornicationis interveniente divortio non aboletur tamen confederatio nuptialis, immo coniuges sunt etiam separati.
6 marg. Zw58
marg.| Nam ceteris ego etc. Quasi: Cum utrique coniuges sunt fideles, non ego sed Dominus hec que dicta sunt precipit. Nam ceteris quorum alter fidelis est et alter infidelis ego dico non Dominus, id est huius consilii auctoritatem non habens ex evangelio dico, quod si quis frater, id est fidelis habet uxorem infidelem quod contingit si ad fidem alter coniugum convertatur alter vero non, et hec infidelis consentit habitare cum illo fideli, non dimittat fidelis illam infidelem. Et similiter si qua mulier fidelis habet virum infidelem et hic infidelis consentit habitare cum illa fideli, non dimittat fidelis eum infidelem.
marg.| [Augustinus] 7 Quod ait: non dimittat, non est prohibitio ratione precepti, sed ammonitio ratione consilii quam mox exponet ibi. Sanctificatus enim etc. Potest enim licite fidelis infidelem dimittere causa utique fornicationis illius de qua scriptum est: perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Si enim fornicatio carnis in coniuge detestanda est, multomagis fornicatio mentis que est infidelitas et quam infideles secuntur idolatria vel quelibet noxia superstitio. Quod ergo licet fieri non precipit Apostolus, sed monet non fieri. Licet autem fieri non iubente Domino, sed causa fornicationis permittente. Nullomodo enim bonus servus moneret non fieri, quod Dominus fieri precepisset. Sic ergo Dominus, quoniam causa fornicationis dimittere coniugem permisit, non iussit, locum monendi Apostolo dedit. Legitur tamen non solum permisisse, sed etiam iussisse Dominus per esdram prophetam, ut Israelite alienigenas uxores dimitterent. Recte utique, quia per Moysen iusserat ne ducerent. Quarum iussionum ratio patet: Siquis non nescit, quod nondum tanta gratia salvatoris illuxerat, ut ille per maritos Deo acquirerentur, immo fiebat, ut et ipsi per eas ad deos alienos seducerentur maxime quia promissis temporalibus tunc populus inhiabat. Ex quo autem cepit gratiam predicari, nec prohiberi debuit nec iuberi fidelis infidelem dimittere. Non prohiberi quidem, quia iustitia permittit a fornicante discedere; non iuberi vero, quia non contra Domini iussionem fuerunt gentiles coniuncti. Si ergo fidelis infidelem dimittat, Apostoli quidem non tenet consilium, {Zw58 f. 66v } sed non facit contra preceptum. Sicut autem tunc iuxta temporis rationem bene precipiebat esdras Israelitis ut dimitterent alienigenas, ita nunc quoque iuxta rationem huius temporis bene monet Apostolus fideles ut non dimittant infideles secum habitare consentientes, et consilii sui finem supponit:
7 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 
marg.| Vir enim infidelis sanctificatus est in muliere fideli, et mulier infidelis sanctificata est per virum fidelem. Potest dici quod consilium suum Apostolus exemplo confirmat.
marg.| [Augustinus] 8 Nam forte iam provenerat, ut nonnulle femine per viros fideles et viri per uxores fideles ad fidem venirent. Sequitur: Alioquin, nisi videlicet meo acquievissetis consilio, filii vestri adhuc originali peccato in Adam essent immundi. Nunc autem. Quasi: Cum meo acquieueritis consilio cum infidelibus permanendi sancti sunt, id est sive uno ex parentibus auctore sive utroque facti sunt Christiani.
8 marg. Zw58
marg.| [Vel sanctificatio infidelium coniugum per fideles atque etiam filiorum magis esse videtur, Augustinus] 9 vel quod in menstruo cruore fidelis sicut in lege moralium didicerat preceptorum a concubitu se continebat, quod dum erat infidelis non faciebat vel huiusmodi alia, que tamen ab originali reatu sine sacramento baptismi non mundat. Nam et huiusmodi sanctificationes absque remissione sepe dicuntur ut catecuminorum sanctificatio per signum Christi et orationem et manus impositionem. Cibum quoque quo alimur per verbum Dei et orationem dicit Apostolus sanctificari. [r.] 10 Quodsi infidelis discedit nolens fidelem habere coniugem, nisi solita latrocinia aut lenocinia aut quelibet alia facinora sive flagicia que ante faciebat etiam Christianus exerceat, discedat, id est amorem divine gratie carnalis coniugis amori preponens membrum quod cum scandalizat fortiter amputet. Frater enim aut soror non est subiectus servituti coniugis in huiusmodi, ut scilicet ipsam fidem dimittat, ne coniugem amittat.
9 marg. Zw58
10 marg. Zw58
marg.| Ambrosius. Sanctificatus est vir infidelis etc. Per hoc namque quod cum fideli habitare consentit iam bone voluntatis beneficium habet, quod scilicet nomen Christi non horret, quo tamquam signo angelus percutiens potest terreri, que iam sanctificatio dicitur. Alioquin, id est si dimisissetis eos vobiscum habitare volentes et aliis vos copulassetis, filii vestri qui de illis aliis nascerentur vobis essent immundi, quod est spurii, quoniam de adulteriis geniti. Nunc autem cum eos non dimiseritis, sancti sunt, quia de licitis coniugiis et ex parte propensiore sub creatoris veneratione nati sunt. Quodsi infidelis odio Dei discedit a fideli, discedat et fidelis ab eo.
marg.| Non est enim subiectus servituti etc., id est non98 debetur illi reverentia coniugis qui abhorret auctorem coniugii. [marg Cave] Non enim ratum est coniugium quod sine Dei deuotione est, ac per hoc non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si se alii iunxerit. Contumelia enim creatoris solvit ius matrimonii, immo non debet imputari matrimonium quod extra Dei decretum factum est, sed cum cognoscitur emendandum est. Unde etiam esdras sic precepit Israelitis alienigenas uxores dimittere, ut sue legis alias ducerent. Multomagis ergo fidelis ab infideli dimissus alii sue legis coniungitur, sed si ambo crediderunt per cognitionem Dei, confirmatur coniugium. In pace autem etc. Quamvis sicut dictum est liceat, ut fornicantem adeo infidelem fidelis dimittat,
marg.| [Augustinus] 11 tamen non expedit, quia Deus vocavit nos ut essemus in pace que hac forte dimissione adeo pernitiose dissolvitur, ut non solum scandalizentur offensi, verum {Zw58 f. 67v } etiam illis a quibus dimittitur viventibus aliorum coniugiorum adulterinis nexibus colligentur. Unde enim etc. Item reddit rationem, cur quamvis liceat, tamen non expediat ut infidelem fidelis dimittat, et cum supra iam evenisse nec iuxta rationem huius temporis evenire posse, ut per fidelem infidelis sanctificetur, demonstrat. Non ergo tamquam iubente lege propter servandum vinculum coniugale vetat infideles dimitti, sed libera caritate ut equirantur Christo cum eisdem manere fideles hortatur. Quasi: Tu fidelis non dimittas infidelem. Unde enim scis, o mulier fidelis, si, id est an salvum facies virum tuum adhuc infidelem, aut unde scis, o vir fidelis, si, id est an salvam facies mvlierem tvam infidelem nisi unusquisque ambulet, id est perseveranter agat ita sicut Deus dedit unicuique, ut scilicet coniunx cum coniuge et similiter servus cum Domino maneat atque sui consortis salutem patienter exspectet? Nam hoc quoque ad divisionem pertinet gratiarum, quod alium citius, alium tardius Dominus vocat. Unde Apostolus dicturus dedit ait: divisit. Quod quoniam utrum et quando futurum sit solus Dominus novit caritas fidelium salutem infidelium debet sperare et eorumdem mala patienter tolerare et ideo ambulare sicut Deus vocavit unumquemque, id est in eo sive vivendi ritu sive conditionis officio, in quo quando vocatus est, erat, manere. Ne quis autem forte diceret quod solis corinthiis et non ceteris fidelibus hec Apostolus consulat, ait: et hec in vestra sicut in omnibus ecclesiis doceo. Nam ubique predico, quod si circumcisus aliquis vocatus est, non cogatur adhoc ut adducat preputium, id est ritus gentilium, etsi in preputio aliquis vocatus est, non circumcidatur, id est non cogatur ad iudaicos ritus.
11 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 12 Ecce non aufert quamlibet consvetudinem, immo ne offendantur infirmi in ea manere consulit. Quod revera bonum est, tantummodo spes salutis in talibus non ponatur. Nam ad salutem circumcisio nihil est et preputium nihil sit, id est iudaicus aut gentilis ritus sive teneatur sive dimittatur, tamen propter reuocandos malos et suscipiendos infirmos salutem non impedit, sed observatio mandatorum Dei est aliquid, inter que etiam maximum est, ut etiam cum malis pacem habeamus, et eorum quoque erga nos pacem quatinus salva iustitia possumus excitemus. Ad hanc igitur pacem retinendam unusquisque permaneat in ea vocatione in qua, non a qua vocatus est. Sicut enim coniunx sic et latro ad Christianam unitatem vocatur, sed ille in coniugio, non a coniugio, iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio, quia non propter spiritualem unitatem necesse est, ut coniuges desinant esse coniuges, sed necesse est, ut latrones desinant esse latrones.
12 marg. Zw58
marg.| Servus etc. Supra unum de ritu vivendi, hic aliud de conditionis officio adducit exemplum. Quasi: Quisque permaneat in eo in quo vocatus est, ut si servus eras quando vocatus es non sit tibi cure adhuc esse quod fueras. Sed etiam si potes fieri liber, magis utere servitute intelligens quod hec humilitas ad eam que in Domino est pertinet libertatem. Quicumque enim vocatus est servus in {Zw58 f. 67v } Domino libertus est Domini. Non ait: liber, sed libertus, quoniam a peccatorum suorum servitute liberatus est. Similiter et qui vocatus est dum ab homine liber erat conditione vel a Deo elatione, servus est Christi, id est humiliatus ad serviendum iustitie. Quod utique vos omnes esse debetis. Pretio enim sanguinis eius empti estis. Ergo nolite fieri servi hominum, id est humanarum superstitionum sequaces et in hominum bonis vel malis meritis spem vel timorem vestrum ponentes, et ideo unusquisque vestrum frater scilicet in hoc maneat apud Deum, id est in ecclesie pace in quo erat quando vocatus est. De virginibus autem etc. Superius ubi ait: Dico autem non nuptis aut viduis, non tantum virginibus sed etiam viduis continendi consilium dedit. Nunc tantum virginibus dat idem consilium dicens: De virginibus autem non habeo preceptum Domini aliqua lege precipientis, ut vel contineant vel nubant. Consilium autem do idem quod supra scilicet continendi, quod utique do tamquam consecutus a Deo misericordiam hanc, ut sim fidelis. Quasi: Non debeo fidele consilium invidere qui sola Dei misericordia sum fidelis. Existimo ergo bonum esse hoc scilicet sic esse sicut ego sum, et bene hoc existimo quoniam revera bonum est homini sic esse, et quo fine adiungit:
marg.| [Augustinus] 13 Propter instantem coniugum necessitatem vitandam, qua ipsi ea que Dei sunt minus cogitant quam sufficit illi adipiscende glorie, que in eterna vita illorum erit spadonum, qui se castraverunt propter regnum celorum, de quibus in Isaia Dominus: Dabo eis in domo mea locum nominatum multo meliorem quam filiorum et filiarum, id est quam eis qui coniugalis vite meritum servant, qui et in illa vite eterne domo locum habebunt, sed multo quam predicti spadones inferiorem. Hec contra iouinianum sic debent intelligi, qui etiam virginali continentie coniugiorum merita adequabat, et quod non habebat uxorem propter futurum putabat non quidem apud Deum propter aliquod maius vite perpetue meritum, sed propter instantem necessitatem, id est ne coniugales molestias pateretur. Nam et hanc necessitatem mox tribulationem carnis vocat Apostolus.
13 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 
marg.| Alligatus etc. Quasi: Bonum est continere. Si tamen alligatus es uxori, noli quamvis instet necessitas tribulationis querere solutionem. Hoc dicit precepto contra quod facere non licet. Si autem solutus es ab uxore, noli querere uxorem. Hec est sententia consilii, non precepti, quod non ideo consulit, ut tamquam malum vitetur coniugium, sed ut tamquam melius virginalis continentie bonum servetur. Namque supponit: Si autem eo quod continere non potes acceperis uxorem, non peccasti. Et similiter si nupserit virgo, non peccabit. Ecce contra encratitas et adamianos et apollicos qui omnes nuptias damnant patenter dicit Apostolus nuptias non esse peccatum. Huiusmodi tamen, id est coniuges habebunt tribulationem carnis, id est molestias, que sunt in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et meroribus orbitatis et huiusmodi aliis. Ego autem in eo quod exhortor ad {Zw58 f. 68v } continentiam et quod tribulationem carnis quam hic pati coniuges necesse est non aperio vobis parco.
marg.| [Augustinus] 14 Aliqui dum falsa que opinantur defendere quam corrigere malunt, siquid in Scripturis manifestum est quo eorum confitentur errores, dicunt auctores earum aut ut infirmis parcerent aut ut contemptores terrerent non verum dixisse. Unde et hic qui nuptias damnant aiunt Apostolum in eo quod ait: etsi nupserit virgo, non peccabit, propter infirmos mentitum fuisse et sic dixisse: ego vobis parco, tamquam noluerit dicere que pena coniugatis in futuro seculo debeatur. Sed absit ut non parcens anime sue mentiendo parcat infirmis. Hoc itaque etc. Hic temperantiam monet. Quasi: Quandoquidem coniuges sequitur tribulatio carnis, itaque, fratres, dico hoc tempus breue est, quo non generatione carnali populus Dei propagandus est, sed regeneratione spirituali colligendus et ideo reliquum est, ut qui habent uxores sint tamquam non habentes, quod utique sunt qui illis debitum reddunt, non exigunt, et qui magis plangunt quod propter infirmitatem propriam sine uxoribus esse non possunt quam gaudeant quod duxerunt, et maxime qui eas non dimittentes pari consensu continentiam servant, et qui flent presentium malorum tristitia quod coniugibus sepe accidit sint tamquam non flentes spe futurorum bonorum, et qui gaudent propter temporale aliquod commodum sint tamquam non gaudentes, sed timeant potius futurum iudicium, et qui emunt quod coniuges maxime faciunt suis providentes heredibus sint tamquam non possidentes, id est [ut] sic habendo possideant, ut amando non habeant, et ut universaliter omnia comprehendenda qui utuntur hoc mundo
14 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 15 sint tamquam non utantur, quod utique sunt qui se transire cogitant, non manere, et ideo sic de bonis mundi bona faciunt, ut non propter illa faciendo aliquid, mali fiant, que quidem ne putentur esse mala dantur bonis, sed ne putentur esse summa, dantur et malis; itemque bonis auferuntur ut probentur, malis autem ut excrucientur. Preterit enim. Quasi: Qui utuntur sic sint tamquam non utantur hoc mundo. Preterit enim senescens cottidie figura, id est pulchritudo huius mundi, et maxime in futuro iudicio damnatis reprobis mundanorum ignium conflagratione, non substancia, sed figura peribit atque ipsa substancia eas qualitates habebit que corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant. Volo autem, Quasi: si coniuges estis, hec moneo. Cum autem vos esse sicut ego sum consulo, patet quod sine sollicitudine esse vos volo. Recte utique. Qoniam qui sine uxore est sollicitus est non dico que sunt securitatis in hoc seculo, quod iuxta iouiniani errorem magis conveniret, sed que sunt Domini nec dico cogitat, ne damnetur a Deo qui esset timor servilis, bonus tamen, quia custos malorum est ne fiant, sed quomodo placeat interiori pulchritudine Deo. Qui autem cum uxore est sollicitus est que sunt mundi, quomodo scilicet placeat {Zw58 f. 68v } uxori. Et divisus est, ut partim de Deo velit, partim de mundo necesse sit cogitare. Similiter et mulier innupta viduitate et virgo integritate cogitat que sunt Domini, ut scilicet sit casta et corpore et spiritu. Hoc non sic accipiendum est, quasi nupta non sit corpore sed tantummodo spiritu. Non enim potest fieri, ut sanctificato spiritu corpus etiam sanctum non sit. Sed de innuptis hec dicens ampliorem earum quam nuptarum sanctificationem intelligi voluit. Nam sequitur: Que autem nupta est, cogitat non solum ea que sunt Domini, sed ea etiam que sunt mundi, non ut omnino sancta non sit, sed quoniam ex ea parte curarum qua mundana cogitatur voluptas divina minor est sanctitas. Cogitat enim quomodo placeat viro, cum econtra innupta quicquid illud est quo placendum est Deo in eam intentionem debet redigere, qua placendum est Deo.
15 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 
marg.| Porro etc. Quasi: Ad virginalem seu vidualem continentiam hortor. Porro ad utilitatem vestram maiorem hoc dico, non ut vobis initiam laqueum existimandi nuptias tamquam malum fugiendas, sed dico monens ad id quod honestum est. Non enim turpe est coniugium, sed hoc honestius est et tale quid, quod facultatem sine mundanarum curarum impedimento quas necesse est habere coniuges prebeat unicuique observandi se Domino, in quo ut ei placeat totam intentionem debet dirigere. Siquis autem etc. Quoniam sicut ex his que dicta sunt potest intelligi: alii nuptias damnabant, alii continentie viduali immo et virginali equabant, unde custodes virginum possent putare vel se peccaturos si illis continere nolentibus concederent nubere, vel non perfectius facturos si fauerent continere volentibus, quid illis in utroque faciendum sit docet Apostolus dicens: Siquis autem existimat se turpem videri quandoque super, id est de virgine sua eo quod sit superadulta etiam originalis concupiscentie ardore accensa si non nupserit est fornicatura, et ita oportet fieri, ut scilicet quoniam non vult continere nubat ne fornicetur, quod vult virgo faciat custos, id est nuptum eam tradat. Non enim custos peccat si virgo nubat. Et bene appono si ita oportet fieri. Nam qui statuit in corde suo servare in virginali continentia virginem suam in sui voti proposito firmus, quia non habens generandorum heredum vel huiusmodi aliquam necessitatem, potestatem autem habens sue voluntatis perficende eo quod virgo vult continere et hoc quod dixi statuerit iudicavit potius, id est non cogitationis subite levitate, sed mentis iudicio discrevit in corde suo servare etc., ut per quandam excellentiam dictum intelligatur, bene facit. Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam volentem nubere, [r.] 16 ut iuxta significationem propriam dictum sit, bene facit, et qui volentem continere non iungit, multo melius facit. {Zw58 f. 69v }
16 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 17 Non similiter de coniuge infideli dimittendo vel non dimittendo dici oportet: qui dimittit bene facit et qui non dimittit melius facit, nisi quia melius est quod licet et expedit quam quod licet et non expedit. Mulier etc. Quasi: [Nota2] 18 Virgo potest semper nubere, mulier vero nupta alligata est viro, ut si etiam causa fornicationis vel eum dimiserit, vel ab eo dimissa fuerit, alii nubere quanto tempore vivit ipse vir eius non possit. Quodsi more dormierit vir eius, liberata est a lege viri, nubat cui vult in Domino.
17 marg. Zw58
18 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 19 Ecce contra cathafrigas et novatianos et tertullianum secundas nuptias concedit Apostolus; sed et in evangelio Dominus septemuiram non damnat, quia non ait in resurrectione septemuire esse non poterunt, sed ait: neque nubent neque nubentur. Apostolus quoque hic dicens: si dormierit vir eius, non diffinit quotiens. Nec nobis diffiniendum est quod ipse non diffinit. Unde nec contra humane verecundie sensum audeo dicere ut quociens voluerint nubant nec ex meo corde quotaslibet nuptias condempnare. [marg Samech] Nota quod ait: nubat cui vult, et intellige voluntatem eius tamquam rebecce esse querendam nec solum an velit, sed etiam cui velit nubere. Nam etiam ex male coniunctis possunt fieri nuptie honesto postea placito consequente, et mortuo viro cum quo verum conubium fuit fieri verum conubium potest cum quo prius adulterium fuit, cuicumque tamen non nisi in Domino nubat, id est non turpiter abutatur, sed in timore Domini manens aut filios procreare aut naturali concubitu fornicationem vitare ex matrimonio querat. Sunt enim aliqui qui honesto nomine nuptiarum velare suam turpitudinem querunt, quales sunt qui gignere metuunt et siqui filii nascuntur inuitis eos extinguunt et sterilitatis venena procurant. [marg. Nota2] Qui si ambo tales sunt prorsus coniuges non sunt. Si vero alter eorum talis est, aut illa est meretrix mariti aut ille adulter uxoris. Beatior autem. Quasi: Morte viri mulier a viro liberata nubere potest beata quidem coniugalibus bonis. Beatior autem erit si sic permanserit in viduali scilicet continentia, secundum consilium meum. Puto autem quod sicut alii Apostoli ita et ego habeam spiritum Dei, quo inspirante hec et quecumque alia consulo. Dicens: puto non dubitat, sed contemptores increpat, sicut et Dominus non dubitans sed increpans ait: Si me sciretis, et patrem meum forsitan sciretis. Et alibi: Cum venerit filius hominis, putas inveniet fidem in terra?
19 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_7)

Notes :