Glossa media

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 

Non sum liber ?
Non sum Apostolus ?
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
1 Christum] om. Weber
vidi ?
Nonne2 opus meum vos estis
2 Nonne] non Weber
in Domino ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,2 

Etsi3 aliis
3 etsi] si Weber
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 9,3 

Mea defensio apud eos qui me interrogant
hec est :
Numérotation du verset 1Cor. 9,4 

Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,5 

Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
4 mulierculam] mulierem Weber
sicut et ceteri apostoli,
et fratres Domini
et Cephas ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,6 

Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem
hoc operandi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,7 

Quis militat suis stipendiis umquam ?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,8 

Numquid secundum hominem hec dico ?
An et lex hec non dicit ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,9 

Scriptum est enim in lege Moysia : «Non alligabis os bovi trituranti».
0 Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
Numquid
de bobus cura est Deo ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,10 

An propter nos utique hoc5 dicit ? Nam propter nos
5 hoc] om. Weber
scripta sunt,
quoniam debet in spe
qui arat arare,
et qui triturat
in spe fructus percipiendi
Numérotation du verset 1Cor. 9,11 

Si nos vobis
spiritualia seminavimus,
magnum est si nos vestra carnalia6 metamus ?
6 vestra carnalia] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 

Si alii potestatis vestre
participes sunt
quare7 non potius nos ?
7 quare] om. Weber
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum
demus evangelio Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 

Nescitis quoniam
qui in sacrario
operantur
que de sacrario sunt edunt, qui altario8 deserviunt
8 altario] altari Φ Clementina
cum altario9 participant10?
9 altario] altari Φ Clementina |
10 participant] participantur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 

Ita et Dominus ordinavit
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 

Ego autem nullo horum usus sum.
Non scripsi autem hec
ut ita in me fiant11
11 in me-fiant] inv. Weber
bonum est enim mihi magis mori
quam ut gloriam meam quis evacuet.
Numérotation du verset 1Cor. 9,16 

Nam
etsi12 evangelizavero
12 etsi] si Weber
non est mihi gloria,
necessitas enim mihi incumbit.
Ve enim mihi est si non evangelizavero.
Numérotation du verset 1Cor. 9,17 

Si enim volens
hoc ago mercedem habeo,
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
Numérotation du verset 1Cor. 9,18 

Que est ergo merces mea ?
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.
Numérotation du verset 1Cor. 9,19 

Nam
cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci,
ut plures lucri facerem.
Numérotation du verset 1Cor. 9,20 

Et factus sum
Iudeis tamquam Iudeus
ut Iudeos lucrarer :
Numérotation du verset 1Cor. 9,21 

his qui sub lege sunt
quasi sub lege essem,
cum ipse non essem sub lege,
ut eos qui
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
quasi13 sine lege essem,
13 quasi] tamquam Weber
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
Numérotation du verset 1Cor. 9,22 

Factus sum infirmis
infirmus
ut lucri facerem infirmos14
14 lucri facerem infirmos] inv. Weber
Omnibus omnia factus sum
ut omnes facerem salvos.
Numérotation du verset 1Cor. 9,23 

Omnia autem facio
propter evangelium
ut particeps eius efficiar.
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 

Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
omnes quidem currunt
sed unus
accipit bravium ?
Sic
currite ut comprehendatis.
Numérotation du verset 1Cor. 9,25 

Omnis autem qui in agone contendit
ab omnibus se abstinet,
et illi15
15 illi] + quidem Weber
ut corruptibilem coronam accipiant
nos autem incorruptam.
Numérotation du verset 1Cor. 9,26 

Ego igitur
sic curro
non quasi in incertum,
sic pugno
non quasi aerem verberans,
Numérotation du verset 1Cor. 9,27 

sed castigo corpus meum
et in servitutem
redigo,
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 
marg.| Non sum liber etc. Quod pro vitando fratrum scandalo a licitis sit abstinendum exemplo sui demonstrat qui Apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus suis, sed de evangelio vivere, ne quem tamen scandalizaret abstinuit. Incidenter quoque se Apostolum [r.] 1 comprobans eo quod minus de ipso propter pseudo Apostolos senserant. Quasi: Ne scandalizem fratrem non manducabo carnem. Nam etiam ab his que tamquam Apostolus libere possum accipere propter idem abstineo, de qua siquis disputet libertate dico: nonne sum liber?, id est nonne licet sic esse ut non operer manibus propriis et necessaria sumam a subditis? Nonne sum Apostolus, id est a Domino missus, et ideo in his hanc habens a Domino potestatem? Nonne et ego sicut alii Apostoli Iesum Christum dominum vidi in via cum irem damascum et in templo? Nonne vos Corinthii estis opus meum in Domino auctore? Etsi enim aliis scilicet sive Iudeis quorum legem evacuo sive quibuslibet super quos sicut dicitur apostolatus dignitatem mihi usurpo, vobis tamen sum apostolus. Nam vos estis in Domino, id est ipso Domino auctore mei apostolatus signaculum, id est in vobis per me conversis forma mei apostolatus apparet, et apud eos qui me interrogant an ego sim apostolus, id est qui de meo apostolatu dubitant, hec est mea defensio: vos scilicet quod per me habetis idem quod per ceteros apostolos alii. Numquid igitur ego et mei sicut et alii non habemus a Domini potestatem manducandi et bibendi, id est ad necessarios usus ea que sunt subditorum accipiendi? Hoc enim non solum Apostoli, sed etiam omnes ad ministranda spiritualia missi ex Domini non iussione, sed constitutione possunt. Numquid non habemus potestatem non dico ducendi uxorem, quod etiam sine apostolica dignitate liceret, sed circumducendi sororem mulierem propter necessaria ministranda etiam de sua substantia sicut, id est ea dignitate qua et ceteri Apostoli et specialiter fratres Domini qui dicebantur ecclesie columpne et ipse princeps omnium cephas? Posset addere et Dominus. Ipse namque, cum ei possent angeli ministrare, infirmis conpaciens et loculos habuit, ubi a fidelibus data pecunia mitteretur victui necessaria, quos etiam Iude commendavit, ut fures vel quoslibet malos {Zw58 f. 71v } si non possemus vitare disceremus in ecclesia tolerare, et mulieres sequi se voluit, ut sibi necessaria prepararent ostendens, quid evangeliis tamquam militibus Dei a plebibus tamquam prouincialibus deberetur.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Cum igitur ceteri Apostoli hanc potestatem a Domino constituente et propter infirmos idem faciente habuerint, quero an ego solus et barnabas non habebimus potestatem hoc operandi, id est supradicta et huiusmodi que ceteri faciunt faciendi. Vel non habebimus potestatem operandi, id est a manuum labore cessandi? Quasi: Immo habebimus sicut et ceteri. Recte utique, sive nos, sive illi. Quis enim   umquam militat suis stipendiis?
2 marg. Zw58
marg.| Quis plantat etc.   Quis pascit etc. Nullus. Hec secundum humane consuetudinis licentiam dicta sunt, sed numquid dico hec secundum hominem tantum, id est exemplo humane licentie? An lex Moysi hoc idem non dicit? Utique dicit. Scriptum est enim in lege Moysi his verbis: Non alligabis os boui trituranti. Quod ne iuxta litteram accipiatur ait: Numquid de bobus hec cura est Deo, ut propter eos legalia precepta constituat, an non propter nos utique hoc dicit? Vere de nobis hoc est intelligendum. Nam propter nos utique non solum hoc, sed et alia scripta sunt ut hoc ipsum. Certum est enim quoniam predicator qui arat, id est ad semen verbi fide recipiendum aperit corda, debet arare non dico ex causa, sed in spe fructus stipendiorum temporalium percipiendi. Et qui triturat bonos a malis tamquam grana a paleis dividendo, id est morum qualitate divisos ostendendo et propter corripiendos malos a conversatione bonorum eosdem aliquando separando, debet similiter hoc facere in spe fructus percipiendi, qui tamen non est tanti, quanti sunt ea que vobis ministrauimus. Illa enim sunt spiritualia, hec autem carnalia. Si autem nos vobis seminauimus spiritualia sicut verbum et mysterium regni celorum, que et data sunt a spiritu sancto et nostrum vivificant spiritum, magnum est. Ironice dicit. Quasi: Non est magnum si metamus vestra carnalia, id est temporalia, que vite atque indigentie carnis indulta sunt. Item, si alii qui vobis evangelium non primo annuntiaverunt, sed iam per nos conversis idipsum predicaverunt facti sunt participes huius vestre potestatis in accipiendis necessariis a vobis.
marg.| Vel, si alii qui non sincere predicant facti sunt participes potestatis vestre, id est ita potestative sicut vos ipsi vestris utuntur, quare non potius nos, qui et primo et sincere causa vestre salutis predicavimus vobis?
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 
marg.| Sed non. Quasi: Potestatem habemus, sed non sumus actu operis usi hac potestate. Etquidem egemus, sed patienter sustinemus omnia, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. Hoc enim contingere posset, si vel avari potius quam darent sua evangelium recusarent vel lapsi, (superscipt laxi) peccandi licentiam se emisse putarent vel pseudo Apostoli horum exemplo accipientes a subditis necessaria {Zw58 f. 72v } in sua predicatione durarent.
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 
marg.| Nescitis etc. Quodsi accipere liceat et tamen non accipiat rursus etiam atque etiam commendat. Ait ergo: Nescitis quoniam qui operantur in sacrario ut artifices, ianitores et huiusmodi edunt ea que sunt in sacrario ut primicias, decimas; et qui deserviunt altario ut sacerdotes, cantores et huiusmodi participant cum altario, id est eorum que offeruntur partem necessitatibus suis reservant? Vel sacrarium et altarium idem dicit, nisi quod sacrarium gentium, altare vero Iudeorum intelligit.
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 
marg.| Ita et Dominus Christus scilicet   ordinavit, id est ordinabiliter statuit   his qui annuntiant evangelium vivere scilicet   de evangelio cum ait: edentes que apud illos sunt, et dignus est operarius mercede sua. Quod ideo statuit, ut ad predicandum expeditiores essent.
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 
marg.| Ego autem. Quasi: Exemplo ministrorum sacrarii vel altaris et auctoritate Christi hoc statuentis sic possum: Ego autem nullo horum, id est nec exemplo nec auctoritate in accipiendo usus sum. Ne quis autem arbitraretur ideo eum solum non accepisse, quia illi non dederant et de sua potestate hec tociens ea de causa dixisse, ut deinceps darent, ait: Non scripsi autem hec de potestatis mee licentia ideo, ut qualiter ostendi mihi deberi ita fiant in me, in quo gloria mea quam pro compatiendo infirmis apud Deum volo habere evacuaretur, quam nullo modo volo amittere. Mihi enim magis bonum est mori quam ut quis evacuet illam gloriam meam, quam stabulario ad quem perductus est ille vulneratus qui incidit in latrones Dominus promisit dicens: Siquid amplius erogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
marg.| [Augustinus] 3 His verbis Apostolus eos qui a Domino constitutam et iccirco a subditis debitam temporalium mercedem accipiunt ad sue necessitatis usus non damnat, sed ex infirmorum aut etiam inimicorum caritate abstinere a licitis amplioris glorie meritum significat esse. Sicut autem damnantur qui indebita exigunt, sic et illi cadunt a gloria, qui operum finem in temporali mercede constituunt, neque merentur eam qui propter caritatem proximi non habent in licitis ipsis etiam necessariis continentiam. Quod ait ita: Nam etc. Quasi: Melius est mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Que vere evacuaretur; nam si evangelizavero non est mihi gloria. Quare? Necessitas enim vite huius sustentande mihi incumbit, propter quam evangelizo. Ve enim mihi est, id est unde vivam non habeo, si non evangelizauero.
3 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Vel necessitas iniuncti officii mihi incumbit, et ideo ve mihi, etc. Quasi: Ideo non audeo omittere, quia tamquam piger servus damnarer. Si autem volens, id est non vite sustentande vel officii tantum necessitate, sed sola caritate hoc ago, apud Deum mercedem glorie sempiterne habeo, etsi fenum temporalium non quidem velut tamquam donationem indebitam improbus quero, vel tamquam ab equalibus aut etiam maioribus frontosus exactor extorqueo, sed tamquam miles Christi a subditis et prouincialibus eius debitam in hac vita tamquam in via mercedem accipio. {Zw58 f. 72v } Si autem inuitus, scilicet tantum officii aut vite sustentande necessitate hoc ago, quasi illam non mereor gloriam, tamen mihi tamquam servo, id est necessitate vel officii sicut dictum est vel terreni emolumenti alicuius, quod alienum est eroganti, dispensatio verbi et similiter cuiuslibet sacramenti credita est, ut alii scilicet inde proficiant. Ego vero preter cibaria nihil accipiam. Nam alii, qui me predicante evangelii gloriam diligent per me evangelium, apud Deum mercedem illam sempiternam habebunt, ego vero nihil nisi temporalis annone mercedem. Ex his manifestum est, quod non debemus evangelizare ut manducemus, sed manducare ut evangelizemus, ut scilicet cibus non sit bonum quod petitur, sed necessarium quod adicitur. Sic enim Dominus ait: Primum querite regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia adicientur vobis. Hoc igitur est bonum propter quod solum omnia fieri debent, ut prorsus nesciat sinistra quid faciat dextera, qualiter servus adoptatus in filium eamdem rem in qua coheredis sortem meruit participibus suis potest fideliter dispensare, secundum quod et alibi Apostolus ministrum et dispensatorem se vocat, et hic quoque subinfert: Que est ergo etc.
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 . Quasi: Si inuitus non habeo mercedem, Que ergo merces mea?, id est: quid faciendo mercedem sempiternam habeo? Deinde respondet: Si scilicet tantam regni habeo caritatem, ut evangelium regni predicans etiam sine sumptu ponam illud evangelium. Et quare sine sumptu cum licite possit accipere subdit: Ut non abutar potestate mea in evangelio predicando. Quod utique facerem, si sumptuosum credentibus evangelium esse importune exigendo vel indiscrete accipiendo monstrarem. Ex quo forte contingeret, ut illud vendidisse et etiam arguere non libere 107 posse viderer. Quod ut nullomodo videatur abstineo hominum utique infirmitati compaciens, propter quam multa quoque alia feci.
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 . Nam cum liber essem ex omnibus, id est cum nulli aliquid in huiusmodi servili necessitate deberem, feci me servum omnium, id est plurima que non debebam sic feci acsi deberem, ut plures Domino lucrifacerem. Et que sint illa enumerat dicens: Factus sum Iudeis tamquam Iudeus in cibis accipiendis vel non accipiendis et in huiusmodi aliis, ut Iudeos lucrifacerem, scilicet his qui sub lege erant quasi sub lege essem, cum ipse servus non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem.
6 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 7 Vel dicens: sub lege vult samaritanos intelligi, qui libros Moysi recipiunt, de quibus in evangelio: Non enim coutuntur Iudei samaritanis.
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 . Hos rex assyriorum sublatis de samaria filiis Israel posuit ad incolenda loca samarie.
8 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 9 His qui sine lege erant, id est gentilibus factus sum tamquam sine lege essem in usu ciborum, et iuxta physicam rationem mundum factum a Deo et in huiusmodi aliis illis assentiens, cum sine lege Dei non essem, sed potius essem in lege Christi libere agens secundum illam quam mente conspicio {Zw58 f. 73v } non indigens litteris. Infirmis in fide factus sum infirmus in his que licet fieri et non fieri, sic vel faciens que necessario facienda vel non faciens que necessario non facienda putabant, acsi perfecte non crederem vel que faciebam posse non fieri vel que non faciebam posse fieri, et hoc ideo, ut infirmos lucrifacerem. Et quid per singula? Omnibus generaliter factus sum in bonis mediis omnia citra perfectionem vel agens vel continens, ut hac magis ratione perfectius omnes saluos facerem. Hec autem omnia facio propter evangelium, id est ne per aliquod horum que licet fieri et non fieri impediatur fides que adeo est necessaria, quod sine ea salus esse non potest.
9 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 10 Tamquam Iudeus. Non enim vere Iudeus erat sicut nec vere gentilis, quibus non quidem in cultu idolorum sed in cibis et huiusmodi consensit, quoniam in Christo neque circumcisio est aliquid neque preputium. Dispensatorie itaque se Iudeum simulabat.
10 marg. Zw58
marg.| Augustinus. Tamquam Iudeus. Non ut quidam putant simulandi versutia, sed vere ut Iudeus quod erat vixit et non fallaciter Iudeorum scramenta suscepit, sicut nec fallaciter gentilem se finxit, sed ritibus gentilium in cibis et huiusmodi vere assensit. Non enim simplex illis fuit et istis duplex aliud scilicet habens in corde aliud in ostensione. Similiter tamen dixit: quis infirmatur et ego non infirmor? infirmitatem alterius non simulavit, sed doluit ita etiam, quod factus sit infirmus infirmis non mendaciter, sed vere dixit. Non est ergo versipellis et mendax simulatio, sed omnibus congruit eius misericors compassio, omnibus omnia factus non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est non omnium mala fallaciter faciendo, sed omnium malis tamquam sua essent misericorditer medicando. Fit enim quasi egrotus qui ministrat egroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quomodo sibi serviri vellet si egrotaret. Cogitat enim ut homo se posse esse in eis vitiis in quibus sunt alii. Unde: Instruite huiusmodi in spiritu lenitatis considerans te ipsum, ne et tu tempteris.
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 
marg.| Nescitis autem etc. Agonistarum similitudine ostendit faciendum quod dixit et abstinendum ab his que possunt fieri et non fieri, ne illa impediantur que necesse est fieri. Quasi: Hec omnia facio, ne impediatur evangelica gratia. Recte utique. Nam et agoniste similiter faciunt. Omnis enim qui contendit in quolibet agone sive stadiorum sive huiusmodi alio abstinet se ab omnibus que premium agonis impediunt, cum tamen illud non omnibus in agone laborantibus et corruptibile proponatur. Nescitis enim quod hii qui in stadio currunt omnes quidem pares in labore currunt, sed tamen unus solus accipit brauium, id est cursus premium? Et illi quidem laborant, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem laboramus, ut incorruptam accipiamus.
marg.| [Augustinus] 11 . Quoniam ergo ubi non nisi unus comprehendit, omnes enim sic, sicut dictum est, id est expediti ab omnibus, currunt ut comprehendant, vos quoque in Christiano agone quem non cupiditas sed caritas facit, ubi quotquot perseveranter currunt {Zw58 f. 73v } accipiunt, et qui prior venit exspectat, ut cum posteriore coronetur. Sic, id est expediti ab omnibus que cursum hunc impedire possunt tam licitis quam illicitis currite, ut omnes et incorruptibilem coronam comprehendatis. Qualiter et ego curro. Quandoquidem enim talis est lex agonis et corona incorruptibilis, igitur ego sic, id est ab omnibus etiam a quibusdam licitis abstinens inter infirmos curro. Non utique quasi in incertum, immo de corona incorruptibili certus. Sic item, id est ab omnibus abstinens, contra hostes pugno, et ideo non quasi verberans erem, id est non inutiliter, sicut qui pro hoste erem ferit, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, id est non solum corporis illicitos motus compesco, sed et in his que licent mea opera adeo circumspicio, ut non tam mihi satisfaciam quam aliis in Domino serviam. Quod ideo facio, ne cum predicavero aliis dicens: nemo quod suum est querat, sed quod alterius, ipse efficiar reprobus, id est que mea sunt non que Iesu Christi querere redarguar.
11 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 12. Nota quod de rebus non laudandis similitudines sepe trahuntur ut in evangelio de iniquo iudice qui viduam nolebat audire, et de pigro qui tedio affectus panes accomodat, et in psalmo de marso qui serpentes incantat. Ita et hic agonistica et ludicra non commendantur et tamen inde similitudo trahitur.
12 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_9)

Notes :