Glossa media

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri
omnes
sub nube fuerunt,
et omnes mare Rubrum1 transierunt,
1 Rubrum] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,2 

et omnes in Moyse
baptizati sunt in nube
et in mari,
Numérotation du verset 1Cor. 10,3 

et omnes eandem escam spiritualem
manducaverunt,
Numérotation du verset 1Cor. 10,4 

et omnes eundem potum spiritualem biberunt,
bibebant autem de spirituali consequente2 eos petra,
2 consequente] consequenti Weber
petra autem erat Christus,
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 

sed non in pluribus
eorum
beneplacitum est Deo, nam
prostrati sunt in deserto.
Numérotation du verset 1Cor. 10,6 

Hec autem in figura facta sunt nostri,
ut non simus concupiscentes malorum,
sicut et illi concupierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,7 

Neque idolatre3
3 idolatre] idolorum cultores Weber
efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est :
sedit populus
manducare et bibere,
et surrexerunt ludere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,8 

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt,
et
ceciderunt una die viginti tria millia.
Numérotation du verset 1Cor. 10,9 

Neque temptemus Christum,
sicut quidam eorum temptaverunt,
et a serpentibus perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,10 

Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt,
et perierunt ab exterminatore.
Numérotation du verset 1Cor. 10,11 

Hec autem
omnia in figura
contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram
in quos
fines seculorum devenerunt.
Itaque
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 

qui se existimat stare
videat ne cadat.
Numérotation du verset 1Cor. 10,13 

Temptatio vos non apprehendat nisi humana,
fidelis autem Deus,
qui non patietur vos temptari
supra4 id quod potestis,
4 supra] super Weber
sed faciet
cum temptatione etiam proventum
ut possitis sustinere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,14 

Propter quod,
carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura,
Numérotation du verset 1Cor. 10,15 

ut prudentibus loquor,
vos iudicate
quod dico.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 

Calix5 benedictionis
5 calix] calicem Weber
cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est ? Et panis quem frangimus
nonne participatio corporis Domini est ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,17 

Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
omnes quidem de uno pane et de uno calice6 participamus7.
6 et de uno calice] om. Weber |
7 participamus] participamur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 10,18 

Videte Israel
secundum carnem,
nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 

Quid ergo ? Dico quod idolis immolatum sit aliquid ?
Aut quod idolum sit aliquid ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 

Sed que immolant gentes,
demoniis immolant
et non Deo.
Nolo autem vos socios fieri demoniorum.
Non
potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum,
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 

non potestis mense8 Domini participes esse demoniorum.
8 esse] + et mense Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 

An emulamur
Dominum ?
Numquid fortiores sumus illo9?
9 sumus illo] inv. Weber
Omnia mihi10 licent
10 mihi] om. Weber
sed non omnia expediunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 

Omnia mihi11 licent
11 mihi] om. Weber
sed
non omnia edificant.
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 

Nemo quod suum
est querat, sed quod alterius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 

Omne quod in macello venit
manducate,
nihil interrogantes
propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 

Domini est terra et plenitudo eius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,27 

Si quis vocat
vos infidelium et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,28 

Si quis autem dixerit hoc immolatum12 est idolis, nolite manducare
12 immolatum] immolaticium Weber
propter illum qui indicavit
et propter conscientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 10,29 

conscientiam autem dico non tuam
sed alterius.
Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena13 conscientia ?
13 aliena] alia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,30 

Si ego cum gratia participo,
quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,31 

Sive ergo manducatis,
sive bibitis, vel aliud quid facitis,
omnia in gloriam Dei facite.
Numérotation du verset 1Cor. 10,32 

Sine offensione
estote Iudeis,
et gentilibus,
et Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 10,33 

Sicut et ego per omnia omnibus placeo,
non querens quod mihi
utile est, sed quod multis ut salvi fiant.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 
marg.| Nolo autem etc. In precedentibus abstinere a licitis non solum exemplo sui et inductione similium docuit, verum etiam fine amplioris utilitatis quantum ad alios et quantum ad abstinentem spem glorie excellentissime monuit, nunc commemoratione penarum quibus in antiquis incontinentia punita est terrorem incutiens monet idem. Sed quoniam forte putaret quis, quod spiritualium sacramentalis communio ab incontinentibus debitam penam avelrteret, premittit antiquos sacramentis communicasse, non tamen ideo penam euasisse. Quasi: Sic abstinete ut comprehendatis, quia nisi abstinueritis non apprehendetis etiamsi sacramentis communicetis sicut nec aliqui antiquorum fecerunt. Nolo enim, o fratres, vos ignorare, id est nolo quod vos ignoretis, quoniam patres nostri, non illorum quibus scilicet nos similes sumus, non illi, omnes tam mali quam boni fuerunt sub nube, que eos ab estu et ne viderentur ab Egyptiis protegebat, et omnes mare rubrum submersis hostibus transierunt, immo et in Moyse, id est ipso Moyse duce omnes ut ita dicatur baptizati sunt in nube et in mari, et similiter omnes manducaverunt escam eamdem quam nos, corporalem quidem alteram, sed spiritualem eamdem, quia illi manna, nos aliud. Et similiter omnes biberunt potum eundem quem nos, specie quidem visibili alium, sed spiritualem eundem. Et quem et quomodo eundem subponit: Bibebant autem de petra consequente eos, ad litteram quoquo irent. Vel consequente, id est secuturam veritatem significante. Unde ait: spirituali. Et ipsam manifeste exponens: petra autem erat Christus. {Zw58 f. 74v } Non ait: petra significabat Christum, sed erat Christus, sicut in evangelio non ait: bonum enim semen significat filios regni et zizania filios maligni, sed ait: bonum semen sunt filii regni et zizania filii maligni. Et alibi: septem spice et septem boves sunt septem anni. Sic ergo et petra erat Christus, non tamen per substantiam sed per significationem erat, in hoc uno dicit, quod in ceteris que spiritualia nominat vult intelligi. Similiter enim non per substantiam, sed per significationem manna erat Christus.
marg.| [Augustinus] 1 Ipse est enim panis qui de celo descendit, de quo in evangelio: Siquis ex ipso manducaverit, non morietur. Quod non quantum ad visibile sacramentum, sed quantum ad virtutem sacramenti intelligendum est, id est qui manducat intus, non foris, qui manducat corde, non qui premit dente. Similiter et baptizati dicuntur in nube et in mari, non quia nubes vel mare per substantiam fuerint baptismus, sed quia sacramenti huius gerebant formam. Nam Moyses Christum, nubes spiritum sanctum, mare aquam baptismi, mors Egyptiorum abolitionem peccatorum, liberatio Israel nostram liberationem significat. In signis multa diversitas, in re autem atque fide illorum et nostra identitas, sed illi ventura, nos venisse 4 credimus. Idem Christus illis in manna et petra, nobis in altari. In mysterio idem cibus et potus illorum qui noster, sed significatione idem, non specie. Idem Christus in plurimis illis figuratus, nobis in carne manifestatus. Solet autem Scriptura res significantes rerum significatarum nominibus appellare et ideo nubes et mare baptismus, manna et petra spiritualia, et spiritualiter Christus recte vocantur. Hoc loco tamen Apostolus nostrorum sacramentorum nominibus antiquorum sacramenta appellat volens intelligi, quod sicut Moyses per mare traiectum populum submersis Egyptiis ad manna perduxit, ita Christus per baptismum credentes occisis eorum peccatis traiciens ad panem qui de celo descendit, id est ad se ipsum perducit, et sicut tunc blasphemis non profuit sub nube fuisse vel per mare transisse vel manna manducasse, ita incontinentibus nihil prodesse spiritualibus tantum sacramentaliter comomunicasse. Unde subponit: Sed non beneplacitum est Deo in pluribus eorum. Non ait: in nullis sed: non in pluribus. Fuerunt enim reliqui in eis, in quibus beneplacitum est Deo, sed non in omnibus. Sacramenta enim omnibus tam malis quam bonis erant communia, sed gratia que sacramentorum est virtus non erat communis. Licet igitur sacramentis communicarent, tamen non est in quibusdam eorum beneplacitum Deo, nam prostrati sunt morte in deserto. [marg Samech.] Similiter et sacramentum baptismi commune est omnibus, gratia tamen sacramenti non omnibus, et ideo licet baptismo et ceteris sacramentis communicent, non tamen in omnibus beneplacitum est Deo. Quod ex his intelligendum docet dicens:
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Hec autem sunt non dico dicta vel scripta, sed facta in figura nostri, ut scilicet non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt.
2 marg. Zw58
marg.| Attende quod ait: facta, ut ex hoc intelligas, quod sic in bonis meliora sunt figurata quam figurantia ut regnum celorum melius quam terra promissionis, ita in malis peiora sunt figurata quam figurantia ut gehenna peior quam mors corporalis, et ideo vigilantia maiore cavenda. Neque efficiamini idolatre sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est in exodo: Sedit populus, id est quidam de populo, totum pro parte, sedit inquam manducare et bibere coram idolo, id est vitulo conflatili, et surrexerunt ludere. Cultum idoli ludum appellat, quia risu puerili nihil tam simile. Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis cum madianitis fornicati sunt, et per hoc offenso Domino, cum consilio {Zw58 f. 74v } balaam sacerdotis idolorum premeret eos balac dux madianitarum morte ceciderunt una die viginti tria milia. Neque temptemus Christum sic quidam eorum temptaverunt, dicentes: Numquid poterit Deus parare populo suo mensam in deserto? Et a serpentibus perierunt, donec eneus serpens in figura Christi in quo futura erat similitudo carnis peccati erectus est, in quem aspicientes liberabantur a morsu serpentium, quia passionem Christi credentibus diaboli venena non nocent. Neque murmuraueritis sicut quidam eorum contra Moysen pro sacerdotio aaron murmuraverunt et perierunt ab exterminatore angelo, qui extra terminos terre promissionis eos percussit, quando dathan et abyron terra deglutivit et filios chore cum pluribus qui eorum consenserant schismati a Domino ignis egressus et cum incensum offerrent et in castris consumpsit. Hec corinthiis ideo dicit, quoniam et ipsi quodammodo idolatre erant, cum inflati scientia infirmos ad manducandum idolatita per suam incontinentiam confirmabant. Aliqui etiam fornicarii erant, qualiter ex precedentibus patet. Aliqui etiam Deum temptabant, qui in sacramentis scilicet an ipse sine meritis humanis sufficeret et de resurrectionis virtute dubitabant. De scientia vero Pauli et eius Apostolatu aliqui murmurabant pro quibus omnibus timere 47 debebant. [r.]3 Nam sequitur super hec autem omnia, id est pene predicte pro suis quidem peccatis contingebant illis, tamen sicut predictum est in figura nostri, quos peccantes gravior pena manet. Scripta sunt autem ad correctionem vel propter nos in quos fines seculorum deuenerunt, id est qui in ultima sumus etate, vel in quibus tamquam perfectis secularitas finem debet habere.
3 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Preter lectionis seriem attende quod cum ait: omnia in figura contingebant ostendit quod, cum res que olim prefigurabantur nunc manifeste agantur, non opus est ut celebrationi figurarum prenuntiantium serviamus. Quod vero ait: scripta sunt propter nos, aperte demonstrat quod veterum testificatio fidem novorum conciliat. Itaque etc. Quasi: Quoniam illi etsi communicantes sacramentis tamen propter peccata sua perierunt, itaque qui existimat se stare vel meritis vel scientia, videat ne cadat vel estimatione superba vel incontinentia ceca. Dicens: videat significat, quod qui cadit voluntate sua cadit, Dei autem voluntate stat qui stat. Unde alibi: Potens est Deus statuere illum. Dicens autem: ne cadat non contra omnem casum vult esse sollicitum, quia non penitus sine omni casu esse quis potest. Ideoque quem casum intelligi vult explanat divisione cum ait: Temptatio vos non apprehendat nisi humana. Humana temptatio est que ex humane fragilitatis aut ignorantie quadam necessitate contingit, ut cum aliquis in fratrem studio equidem corrigendi plus tamen quam postulat tranquillitas Christiana irascitur, aut cum bono animo tamen in aliquo consilio labitur, aut de re aliqua aliter quam ipsa sit sapit et huiusmodi. Fiunt etiam per Satan Domino permittente temptationes, cum aut suggerens placitura cupiditatis concitat motum, aut ingerendo tribulationes {Zw58 f. 75v } incutit metum, quod utique Deus permittit propter vel iusto iudicio pro suis peccatis puniendos vel misericordia probandos et exercendos. Hec igitur sunt temptationes diabolice, de quibus Apostolus ait: Temptatio vos non apprehendat, ut scilicet post concupiscentias vestras eatis vel diabolo in tribulationibus propter impatientiam vestram cedatis. Deinde vero temptationis humane necessitatem intelligens subicit: nisi humana, que inter presumptionem diabolicam et perfectionem angelicam quodammodo media est.
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Nam verbi gratia aliter de re sapere quam se habet, humana temptatio est. Nimis autem amare sententiam propriam et melioribus usque ad precidende communionis et condendi schismatis sacrilegium invidere, diabolica presumptio est. In nullo autem aliter sapere quam se res habet, angelica perfectio est. Quamdiu igitur non habemus perfectionem angeli, non habeamus presumptionem diaboli.
5 marg. Zw58
marg.| Ambrosius. Qui stat videat ne cadat. Temptatio vos non apprehendat. Illos alloquitur qui de scientia presumentes ad scandalum infirmorum licita manducabant, et his verbis superbiam amputat, ne per eam temptati pereamus sicut Iudei qui Moysi detrahentes Deum temptasse dicuntur. Similiter enim et corinthii detrahentes Apostolo Deum temptabant. Subdens autem: nisi humana, ut humana illos temptatio apprehendat hortatur. Est enim humana temptatio de homine propter spem Dei diffidere. Ut enim in homine vana spes esse intelligatur, et sepe pressuras aut quaslibet necessitates incurrimus, a quibus cum homo liberare non possit non esse querendum humanum auxilium intelligimus. Sic ergo propter Christum pati humana temptatio est, per quam apud Deum proficitur cum preter ipsum spes humana deseritur. Fidelis autem Deus etc. Quasi: Dico: vos temptatio non apprehendat. Deus autem, qui de quolibet electo ait in psalmo: cum ipso sum in tribulatione etc. fidelis est, hoc est: verus in promissis, qui custodiens introitum temptationum non pacietur vos temptari supra id quod ferre potestis, sed etiam custodiens exitum faciet cum temptatione proventum, id est augmentum virtutum. Qui enim dat temptanti potestatem, dat etiam temptatis misericordiam, ut possitis perseveranter sustinere. Propter quod etc. Quasi: Quamvis sacramentis communicantes tamen idolatre perierunt. Propter quod, carissimi, ne scilicet similiter pereatis, fugite ab idolorum cultura, id est non scandalizetis infirmos manducando idolothita. Quamvis enim licite manducari possint, vestra tamen auctoritate abutentes infirmi in veneratione idoli ea manducant, propter quod et vos ipsi ab idolatrie crimine non estis immunes. Nemo quoque assiduus in idolio nil sperat de eo. Unde et Saul relicto Deo se ad idolatram contulit non nihil sperans de ea. Ut prudentibus etc. Ab idolorum cultura fugiendum ostendit per hoc, quoniam idolatre unum cum demonibus fiunt, quod per similitudinem sacramentorum novi testamenti et veteris astruit. Que quoniam alta intelligentia indigent ait: Ut prudentibus loquor. Vos ipsi an que dico vera sint iudicate.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 
marg.| Calix benedictionis etc. Sacramentum sanguinis Christi vocat calicem benedictionis, id est potum qui {Zw58 f. 75v } et a Domino accipit benedictionem et per quem nos quoque benedicimur.
marg.| [Augustinus] 6 Non enim quilibet calix vel potus, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur, sine qua consecratione alimentum est refectionis, non sacramentum religionis. Addit: Cui benedicimus, cum Domino in omni eius munere non solum spirituali sed etiam corporali gratias agimus. Hic inquam calix nonne est communicatio sanguinis Christi? Similiter et panis benedictionis quem in altari mysticum frangimus nonne est participatio corporis Domini? Ita utique quoniam omnes qui de illo uno pane et de illo uno calice spiritualiter participamus quamvis simus multi tamen sumus unum corpus. Hanc sive communicationem sive participationem, que in evangelio dicitur cibus et potus, societatem sive unitatem quandam vult intelligi capitis et membrorum, quod est ecclesia sancta in predestinatis et glorificandis, quorum vocatio atque iustificcatio processu temporis secundum diversos facta est et fit et fiet. Hanc unitatem una fides, una spes, una caritas facit. In his enim constat vinculum pacis illius de qua in evangelio Dominus: pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et alibi: Manete in me et ego in vobis. Et carnem suam manducare et sanguinem bibere esse hanc unitatem ostendit, cum tamquam interpretans illum cibum et potum ait: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Huius sacramentum unitatis in pane qui de multis granis fit unus et in vino quod similiter de multis racemis fit unum Dominus consecravit. Et adhuc de mensa Dominica sumunt illud quidam ad vitam, quidam ad mortem. Qui enim accipit mysterium unitatis et non tenet vinculum pacis, non mysterium pro se, sed testimonium accipit contra se. Qui vero sic accipit mysterium, ut pacis teneat vinculum, [Nota4] 7 manet in corpore Christi semper vivens de corpore Christi. Res enim huius scramenti omnibus est ad vitam, etiam illis qui de hoc seculo post baptismum abscedunt antequam rei huius sacramentum possint accipere. Non enim sacramenti illius beneficio ac spirituali corporis et sanguinis Christi participatione privatur quicumque hoc, quod illud sacramentum significat, invenit. Videte etc. Quasi: Qui de uno pane et uno calice spiritualiter manducant participes sunt corporis Christi. Videte etiam Israel secundum carnem, id est carnalem Israel. Nonne etenim qui edunt hostias illas legis participes sunt altaris? Quasi: Sunt utique. Quid ergo? etc. Quare dixerit et carnalem Israel altaris et nos corporis Christi socios esse aperit, ut scilicet per hoc intelligamus idolatras socios esse demoniorum, sed quoniam et altare cuius participes sunt qui edunt hostias eius, et panis et calix que nostre communicationis sunt sacramenta auctoritate atque potestate divina aliquid sunt, ne idem de idolo vel idolothito velle intelligi videatur. Qui supra dixerat idolum nihil esse, primo se hoc voluisse intelligere negat dicens: Quid ergo dico? id est quid per hoc quod de pane et de calice et de altari dixi dicere videor? Dico scilicet quod idolis immolatum sit aliquid auctoritate sive potestate? Non utique hoc dico, sed potius dico quod ea que gentes immolant, immolant demoniis et non Deo, quoniam dii gentium {Zw58 f. 76v } demonia. Cum autem dico corporis et sanguinis Christi vel altaris illos esse participes qui eis communicant, per hoc volo intelligi similiter demoniorum esse socios eos qui demoniis immolant quales nolo vos esse. Quod ait ita: Nolo vos fieri socios demoniorum, quod utique estis, si ad scandalum infirmorum idolothita comeditis. Non enim potestis bibere simul calicem Domini et calicem demoniorum, id est cum Domino et demoniis unum esse nullomodo potestis. Cur igitur ad scandalum infirmorum idolothita comeditis? Deinde se illis connumerans ait: An emulamur dominum? id est invidemus ei divinum honorem zelantes eum demonibus? Quasi: Non hoc facere debemus. Quod tamen si presumpserimus, numquid fortiores illo sumus, ut illi auferre possimus? Non utique. Quasi vero quis dicat: ecce manifestum est non omnes cibos licitos esse, quandoquidem usum quorumdam divini honoris emulationem appellas, respondet: Non utique manifestum est. Nam omnia mihi licent, sed tamen non omnia expediunt, id est in cursu Christiane religionis non faciunt nos expeditos, sed magis impediunt. Repetit: omnia mihi licent, sed tamen non omnia proximos edificant. Et tamquam aliquis dicat: quid ad nos sive edificetur proximus sive non dummodo que facimus licent, ait: Immo quamvis liceat et sibi etiam aliquomodo sit utile, tamen nemo querat quod suum est tantum, id est quod inter licita sibi tantum utile est, sed potius cum illud quod sibi fieri querit licet etiam non fieri eo dimisso, id quod est alterius querat.
6 marg. Zw58
7 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 
marg.| Omne quod in macello etc. Qualiter uti licitis vel impediat vel non impediat hic determinat. Omne quod in macello venit scilicet vel venditur, manducate si vultis nihil interrogantes, an immolaticium scilicet sit an non sit aut huiusmodi. Hoc autem quod dico: nihil interrogantes dico propter conscientiam, et nondum determinat cuius conscientiam velit intelligi.
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 
marg.| Domini est enim  . Quasi: Recte consentio, ut omnia manducetis. Scriptura enim teste   Domini est terra et plenitudo eius, id est omnia que in ea sunt. Ideoque si quis infidelium vocat vos ad cenam et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam. Nec dum etiam determinat cuius. Siquis autem dixerit: hoc immolatum est idolis, non dico: non licet, sed dico: nolite manducare. Quare? Propter illum qui indicavit et generaliter propter conscientiam. Et cuius tandem determinat dicens: Conscientiam dico non tuam que firma est in recta fide, sed alterius, id est vel infirmi, qui non putat omnia licita esse ad manducandum vel inimici qui scienter detrahit bono. Quod ne contingat magnopere cavendum est. Utquid enim libertas mea qua licite facere et non facere aliquid possum iudicetur ab aliena conscientia vel infirmi vel invidi? ut scilicet si ego participo cum gratia, id est cum gratiarum actione, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? {Zw58 f. 76v } id est: cur non ita provideo, ut nemo infirmus aut invidus blasphemare possit bonum quod facio? [Nota5] 8 Ne ergo de bono vestro vel scandalizentur infirmi vel blasphement mali, volo sive manducatis sive bibitis vel aliud quid quod liceat fieri et non fieri facitis omnia ea discretione facite, ut sint in gloriam Dei. Quod utique evenit, si nemo de bono vel quia fit vel quia non fit scandalizetur. Quamvis enim quodlibet illud ita sit bonum fieri, ut secundum aliquam rationem de genere perfectorum operum esse dicatur, quia tamen non est malum non fieri, si de faciendo scandalum infirmorum aut blaspehemia imminet invidorum, non facere maior perfectio est. Maius est enim vinculum pacis per quam in Christo manemus et Christus in nobis, quam sine eo illud opus quod dicitur perfectorum, quod etiam neminem omnino perfectum facere potest nisi in vinculo pacis. Ipsa autem pax absque quibusdam operibus que perfectorum esse dicuntur in unitate corporis Christi quod est ecclesia plurimos perficit. Hec igitur ecclesia, ne schismate aliquo dividatur, sine offensione estote Iudeis et gentibus et universaliter ecclesie Dei, id est electis providete in his que licet fieri et non fieri, ut omnibus per omnia, id est [r.] 9 vel faciendo vel non faciendo placeatis. Sicut ego omnibus per omnia placeo non querens scilicet in faciendis vel non faciendis quibuslibet mediis bonis quod mihi soli utile est, sed potius quod multis, et hoc ideo ut salvi fiant. Alibi dicit Apostolus: Si hominibus placerem Christi servus non essem, hic vero dicit: omnibus placeo. Sed quoniam addidit: non querens quod mihi utile est sed quod multis, patet quod propter veritatem placet iuxta quam rationem non iam ipse illis, sed veritas placet. Si quis autem propter se ipsum querit placere superbus est et ideo non est servus illius qui dixit: discite a me omnes quia sum humilis corde.
8 marg. Zw58
9 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_10)

Notes :