Capitulum 14
Numérotation du verset
1Cor. 14,1
Sectamini
caritatem,
emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis.
Numérotation du verset
1Cor. 14,2
Qui enim loquitur lingua,
non hominibus loquitur
sed Deo,
nemo enim
audit
Spiritu autem loquitur
mysteria.
Numérotation du verset
1Cor. 14,3
Nam
qui prophetat,
hominibus loquitur edificationem,
et exhortationem,
et consolationem1
1 consolationem] consolationes
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,4
Qui
loquitur lingua
semetipsum
edificat,
qui autem prophetat
Ecclesiam Dei2 edificat.
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,5
Volo autem vos
omnes3 loqui linguis,
3 vos omnes]
inv. Weber
magis autem prophetare.
Nam maior est
qui prophetat,
quam qui loquitur linguis, nisi si forte
ut interpretetur
ut Ecclesia edificationem accipiat.
Numérotation du verset
1Cor. 14,6
Nunc autem,
fratres,
si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero
nisi si vobis loquar
aut in revelatione,
aut in4 scientia,
4 in] om. Weber
aut prophetia,
aut in doctrina ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,7
Tamen
que sine anima sunt vocem dantia,
sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint,
quomodo scietur
quod canitur
aut quod citharizatur ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,8
Etenim
si incertam vocem
det tuba,
quis parabit se ad bellum ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,9
Ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem
dederitis,
quomodo
scietur
id quod dicitur ? Eritis enim
in aera loquentes.
Numérotation du verset
1Cor. 14,10
Tam multa,
ut puta genera linguarum
sunt in hoc5
5 hoc] om. Weber
mundo, et sine voce
nihil6 est.
6 sine voce-nihil]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,11
Si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor
barbarus,
et qui loquitur
mihi barbarus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,12
Sic et vos,
quoniam emulatores estis spirituum,
ad edificationem Ecclesie querite ut abundetis.
Numérotation du verset
1Cor. 14,13
Et ideo qui loquitur lingua,
oret
ut interpretetur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,14
Nam si
orem lingua,
spiritus meus orat,
mens autem mea sine fructu est.
Numérotation du verset
1Cor. 14,15
Quid ergo est ?
Orabo
spiritu,
orabo et mente,
psallam spiritu,
psallam et mente.
Numérotation du verset
1Cor. 14,16
Ceterum
si benedixeris
spiritu,
quis7 supplet locum
7 quis] qui
Weber
idiote,
quomodo dicit8 :
8 dicit] dicet
Weber
amen,
super tuam benedictionem ?
Quoniam quid dicas nescit.
Numérotation du verset
1Cor. 14,17
Nam tu quidem bene gratias agis,
sed alter non edificatur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,18
Gratias ago Deo meo9,
9 meo] om. Weber
quod omnium vestrum lingua loquor.
Numérotation du verset
1Cor. 14,19
Sed in Ecclesia
volo quinque
verba sensu meo loqui
ut et alios instruam,
quam decem millia verborum
in lingua.
Numérotation du verset
1Cor. 14,20
Fratres,
nolite pueri
effici sensibus,
sed malitia parvuli estote,
sensibus autem perfecti sitis10.
10 sitis] estote
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,21
In lege scriptum est :
quoniam
in aliis linguis
et in11 labiis aliis
11 in] om. Weber
loquar
populo huic,
et nec sic exaudient me dicit Dominus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,22
Itaque lingue in signum sunt non fidelibus
sed infidelibus,
prophetie12 autem
12 prophetie] prophetia
Weber
non infidelibus
sed fidelibus.
Numérotation du verset
1Cor. 14,23
Si ergo conveniat universa Ecclesia
in unum, et omnes linguis loquantur,
intrent autem idiote
aut infideles,
nonne dicent
quod insanitis ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,24
Si autem omnes prophetent,
intret autem quis infidelis vel idiota ; convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus,
Numérotation du verset
1Cor. 14,25
occulta enim13 cordis eius
13 enim] om. Weber
manifesta
fiunt.
Et ita cadens in faciem
adorabit Deum, pronuntians
quod vere Deus sit in vobis14.
14 sit in vobis] in vobis est
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,26
Quid ergo est, fratres ?
Cum convenitis, unusquisque vestrum
psalmum habet,
doctrinam
habet,
Apocalypsim
habet, linguam habet,
interpretationem habet,
omnia
ad edificationem fiant.
Numérotation du verset
1Cor. 14,27
Sive lingua
quis
loquitur, secundum duos,
aut ut multum tres,
et per partes,
et unus interpretetur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,28
Si autem non fuerit interpres,
taceat in Ecclesia,
sibi autem loquatur
et Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 14,29
Prophete duo aut tres
dicant,
et ceteri diiudicent.
Numérotation du verset
1Cor. 14,30
Quod si15
15 si] i cacogr.
Rusch
alii revelatum fuerit
sedenti
prior taceat.
Numérotation du verset
1Cor. 14,31
Potestis enim omnes
per singulos
prophetare, ut omnes
discant, et omnes
exhortentur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,32
Et spiritus prophetarum
prophetis sunt
subiecti16
16 sunt subiecti]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,33
Non enim est dissensionis
Deus
sed pacis,
sicut in omnibus Ecclesiis
sanctorum doceo17
17 doceo]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 14,34
Mulieres in Ecclesiis taceant,
non enim permittitur
eis loqui,
sed subditas esse
sicut et lex dicit.
Numérotation du verset
1Cor. 14,35
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
Numérotation du verset
1Cor. 14,36
An a vobis
verbum Dei processit ? Aut in vos solos pervenit ?
Numérotation du verset
1Cor. 14,37
Si quis videtur propheta esse,
aut spiritualis,
cognoscat
que scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Numérotation du verset
1Cor. 14,38
Si quis autem ignorat
ignorabitur.
Numérotation du verset
1Cor. 14,39
Itaque, fratres,
emulamini
prophetare,
et loqui linguis nolite prohibere.
Numérotation du verset
1Cor. 14,40
Omnia autem
honeste et secundum ordinem fiant.
Capitulum 14
Numérotation du verset
1Cor. 14,1
marg.|
Ergo toto desiderio sectamini celestium caritatem. Post ipsam vero emulamini cetera spiritualia ut linguas, prophetiam, et alia. Ut autem nunc ceteris tacitis de linguis atque prophetia loquamur, laudo ut magis quam linguas emulemini, ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua etc. Hic predicendum est, quid vocet linguam, quid spiritum etiam et quid mentem, de quibus inferius. Spiritus loquitur mysteria et spiritus mentis orat, mens autem mea sine fructus est etc. Quoniam igitur lingua quam in ore movemus dum loquimur signa rerum dantur, non vero res ipse proferuntur, propterea translato verbo linguam appellat quamlibet quasi prolationem signorum.
marg.|
[Augustinus]
1 Spiritum vero et mentem duas vires anime dicit, quarum ea que spiritus vocatur inferior est, in qua significationes velut imagines rerum et similitudines exprimuntur. Ea vero que dicitur mens est superior, que ipsas res significatas intelligit. Verbi gratia: Septem spice et septem boves tamquam lingua significant: Has pharao in somnis solo spiritu vidit, Ioseph vero mente intellexit. Minus vero est pharao, qui solo spiritu videt significationum imagines, magis vero qui sola mente que significantur intelligit, maxime vero qui utroque precellit ut daniel qui regi et somnium quid viderat dixit et quid significaret aperuit. Hac igitur ratione magis quam lingua appetenda est prophetia. Qui enim loquitur lingua non loquitur hominibus, id est intelligentie hominum, sed Deo. Nemo enim audit, id est intelligit. Non enim ea vis est significationum ut necesse sit quod quolibet modo inde significatur intelligi. Spiritus autem significatione loquitur mysteria. Hoc loco linguam vocat spiritum eo quod imaginatio spiritus quodammodo significationi lingue similis est, in eo scilicet quod [corr + non] necesse est quicquid spiritus imaginatur intelligi, sicut nec quicquid lingua significat imaginari. Nam qui prophetat. Quasi: Magis ergo quam linguam emulamini prophetare. Nam qui prophetat, id est qui quod merite intelligit interpretatione aperit, loquitur hominibus, id est intelligentie [Zw58 f. 84v] hominum, ad edificationem incipientium et ad exhortationem provectorum et ad consolationem desolatorum. Qui autem loquitur lingua, non nisi semetipsum edificat. Quasi: Recordatione eorum que intellexerit, si tamen intellexerit. Qui autem prophetat, totam ecclesiam quantum in se est edificat. Quamvis autem sic prophetiam preferam linguis, volo tamen vos omnes loqui linguis, id est non mihi displicet hanc in vobis gratiam spiritus esse. Magis autem volo vos prophetare. Quare magis? Nam dignitate et usu maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte quasi quod raro fit interpretetur, ut ecclesia edificationem accipiat. Nunc autem, o fratres, ut exempli gratia in me ipso hoc ipsum demonstrem, si venero ad vos loquens lingua, quid vobis prodero nisi vobis loquar aut in revelatione aut in prophetia, id est intellectu mysteriorum ad fidem? Aut in scientia aut in doctrina, id est explanatione agendorum ad mores? Quasi: Nihil. Tamen illa que sunt sine anima sed tamen vocem dantia, scilicet sive tybia, sive cythara, nisi dederint quandam distinctionem sonituum quomodo scietur quod canitur tybia aut quod cytharizatur? idem quis diiudicare poterit modos vel consonantias cantilene? Similiter et in tuba. Etenim si tuba cuius usus est multiplex scilicet et in festis et in bellis et in aliis multis det incertam, hoc est confusam vocem, quis parabit se ad bellum? Quasi: Nullus. Ita et vos loquentes per linguam, quorum signorum nisi dederitis sermonem manifestum interpretatione, quomodo intellectu scietur quod dicitur significatione? Quasi: Nullomodo. Eritis enim loquentes in era, id est ad aures inani sonitu, non ad corda que rem capiant intellectu. Tam multa utputa genera linguarum sunt in hoc tam lato mundo, tam multa quoque significantium. Quod ait ita: Et nihil est sine voce, id est nihil quod careat propria secundum aliquid appellatione. Cum ergo tam multe sint res diversitate generum et tam multa earumdem appellatio diversitate linguarum, si nesciero virtutem vocis quam tanta appellationum diversitate atque multiplicitate necesse est me nescire, ero barbarus ei cui loquor et similiter ille qui loquitur erit mihi barbarus, hoc est nec ego ipsum nec ipse me intelliget, si preter quam verba intelligere consuevimus proferamus. Sic ergo et vos — sicut ego eritis vobis barbari, si nescieritis virtutem linguarum, et ideo quoniam estis emulatores spirituum, id est gratiarum, id est gratiarum spiritus, querite ut abundetis in illis, sed ad edificationem ecclesie. Et ideo qui loquitur lingua, sic oret, id est [Zw58 f. 84v] sic loquatur vel oret Deum, ut post linguam interpretetur, id est ut interpretandi sibi gratia detur. Nam sine interpretatione lingua non valet. Si enim orem, id est loquar lingua, spiritus quidem meus orat, id est illa inferior anime vis rerum quodammodo significatarum similitudines suscipit. Mens autem, id est alterius vis anime altior sine fructu intelligendi est. Quid ergo faciendum? Orabo spiritu, orabo et mente, et psallam spiritu, psallam mente, ut scilicet et rerum signa formentur in spiritu et refulgeat eorumdem signorum intellectus in mente.
1
marg. Zw58
marg.|
Ceterum.
Quasi: Qualiter dictum est, intellectus mentis necessarius est post linguam vel spiritum. Ceterum si benedixeris spiritu solo, id est lingua, nam hic quoque pro lingua spiritus ponitur quoniam sub eamdem rationem cadunt, quis supplet locum idiote, id est rudis, scilicet quomodo dicet: amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? Quasi: Nullomodo. Nam tu quidem bene gratias agis. Hoc dicit, ne donum linguarum vituperasse dicatur, sed alter quia non intelligit non edificatur et ideo nescit quando dicat amen. Amen est hebreum et interpretatur: verum, quo nomine idiote benedictiones confirmant. Ne quis autem putaret ideo eum sic gratiam linguarum deprimere quod eam non haberet ait: Gratias ago Deo meo, quod loquor lingua omnium vestrum. Sed in ecclesia cuius edificationi studeo volo magis loqui quinque, id est pauca verba sensu, id est intellectu meo, ut alios de fide aut de moribus instruam, quam decem milia verborum, id est plurima verba tantum in lingua. Similiter et vos, fratres mei, nolite effici pueri sensibus ut scilicet sine intellectu sitis, sed iuxta Dominicum exemplum dicentis: efficiamini sicut parvuli, estote parvuli malitia, id est ut non malitiose, sed innocenter et simpliciter quid agatis. Sensibus autem fideliter intelligendi sitis perfecti, et ideo non tantopere linguas que date sunt insignum queratis. In lege enim, id est in prophetia Isaie que hoc loco dicitur lex, scriptum est hoc: quoniam populo huic iudaico loquar in aliis linguis et in aliis labiis, id est diversis linguarum generibus, per alios quam per quos prius. Prius enim per Moysen et prophetas de terrenis, modo vero per Apostolos de spiritualibus loquar, et qui prius loquentem in prophetis non exaudierunt nec sic, id est nec etiam miraculi novitate exaudient me, dicit Dominus. Sic enim debet intelligi quod ait: nec sic, id est nec signo miraculi. Nam et hunc in his verbis sensum attendens Apostolus subinfert dicens: Itaque lingue date sunt in signum non fidelibus qui non egent signis, sed infidelibus ad fidem novitate movendis. Quales vos non estis. Prophetie autem non infidelibus date sunt, sed fidelibus quales vos estis. Si ergo. Item linguis prophetiam preferendam ostendit alia ratione. Quasi: Ignorantibus virtutem vocis qui loquitur lingua [Zw58 f. 85v] barbarus est. Ergo si universa ecclesia conveniat in unum et omnes nullo interpretante linguis loquantur, intrent autem idiote aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
marg.|
[Ambrosius]
2 Arrepticii namque videbuntur cum alter alterum non intelligat aut forte seductionem quandam qui audiunt esse putabunt, que ideo linguis canitur quia pudoris sit si reveletur, qualiter paganis sit quibus aliquo modo illa que ab eis vocantur sacra velantur, ne se vanitatibus cognoscant illudi. Omnis enim impostura tenebras querit, quibus falsa que pro veris accipi vult involvat. Sed apud nos nihil astute fucatum est, sed vera atque summe veneranda religio christiana omnibus manifestatur et simpliciter Dominus in ea adoratur; et ideo addit: Si autem omnes prophetent, id est mentis intellectu exponant, intret autem aliquis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus vel errasse vel imperfectus esse, diiudicatur ab omnibus vel debere damnari vel necesse habere perfici, et sic occulta cordis eius, id est aliqua que nesciebat esse peccata vel bona perfectiora putabat sibi ipsi manifesta fiunt aliter esse quam crediderat et ita cadens in faciem, id est sese humilians adorabit Deum, cuius dono expositam veritatem cognovit pronuntians quod vere Deus in vobis est, per quos ipsam aperuit. Quid ergo fratres? Hucusque linguis digniorem esse prophetiam ostendit, nunc qualiter ordinabilis sit usus linguarum et prophetie demonstrat. Quasi: Quandoquidem lingue sine prophetia sunt inutiles, ergo fratres, quid de eis in ratione donorum videtur esse dicendum? Hoc utique quod sequitur: Cum convenitis in ecclesiam, unusquisque vestrum habet vel hoc vel aliud donum, id est alius habet psalmum, id est gratiam habet in ecclesia psalmos cantandi, alius habet doctrinam, id est gratiam de moribus docendi, alius habet apocalypsin, id est revelationem subitam, alius habet linguam gentium diversarum, alius habet interpretationem, id est gratiam interpretandi linguas sive Scripturas. Quelibet autem sint, dona omnia fiant, id est omnium usus sit ad edificationem. Sive enim hoc dono sive illo quis utatur, ad utilitatem audientium uti debet. Ut autem ceteris tacitis de lingua et prophetia loquamur, si quis loquitur lingua, id est si quis gratiam linguarum habet, utatur quidem ea, sed ordinate, ut scilicet usus linguarum non sit nisi secundum duos aut ut multum secundum tres. Pauci sint qui linguis loquantur et hii non simul sed per partes, si tanta est ecclesie multitudo, ut unum tota simul audire non possit. Vel per partes, id est unus post alium. Et ubicumque vel quandocumque 126 quis loquatur, unus sit qui interpretetur. Si autem non ibi fuerit interpres aliquis, ille qui gratiam habet linguarum taceat in ecclesia. Sibi autem et Deo, id est tacite inter se et Deum loquatur quacumque vult lingua. Prophete autem, id est revelatores occultorum. Similiter duo aut tres, id est pauci dicant quid viderunt, id est mysteria [Zw58 f. 85v] visionum exponant, et ceteri tacite diiudicent accipienda vel non accipienda que discunt ab eis. Quod si alicui sedenti revelatum fuerit quid, prior propheta taceat et det illi prophetandi locum. Potestis enim omnes accepta prophetandi gratia prophetare, non tamen simul, ne alter alterum impediat, sed per singulos, ut sic ordinato prophetie usu omnes qui nesciunt discant et omnes qui ad ea que intelligunt nondum aliquo moventur affectu exhortentur, id est affectu aliquo moveantur. Et bene per singulos potestis prophetare. Nam spiritus prophetarum qui unus multos replet subiectus est prophetis, ut scilicet quando volunt tacere possint et ceteris locum dare. Non enim est Deus dissensionis ut phytonicus qui quos arripit clamare cogit, sed potius est Deus pacis, quam illa maxime facit humilitas, qua alius alium se superiorem esse existimat et ideo non tam alios docere quam ab aliis discere revelationes desiderat. Hec autem que de ordinabili usu linguarum et prophetie dico, sic in vestra corinthiorum ecclesia sicut in omnibus aliis ecclesiis doceo. Vel hec que sequuntur doceo sicut in ceteris ecclesiis. Quod scilicet mulieres taceant prorsus ut nec linguis loquantur nec prophetent in ecclesia. Non enim aliqua auctoritate permittitur eis loqui in ecclesia, sed potius precipitur esse subditas viris, sicut et lex in genesi dicit: Sub viri potestate eris. Siquid autem volunt discere viros suos interrogent et hoc non nisi domi. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia quia pro peccato quod ipsa induxit semper verecunda conspectum publicum fugere potius debet quam querere.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
1Cor. 14,36
marg.|
An a vobis
etc. Quoniam forte de linguis et prophetia quibusdam Apostolis non recte locutus fuisse videretur, ne aliter ordinare presumerent, eos increpatione humiliat dicens: An a vobis processit verbum Dei, ut scilicet de his que in ecclesia fieri convenit vobis preceptoribus nos obediamus? Quasi: Non. Immo a nobis ad vos. An in vos solos pervenit, ut scilicet non nisi vobis attestantibus aliquid statuere audeamus? Quasi: Non utique, immo etiam in alios pervenit, qui nostris ordinationibus prebent assensum. Ergo si quis inter vos videtur esse propheta aut spiritualis, non sola fide sed certa intelligentia cognoscat, quia que scribo vobis sunt mandata Domini. Si quis autem quamvis credat ignorat, id est certa intelligentia non tenet, ignorabitur, id est a Deo ignorari dicetur.
marg.|
[Augustinus]
3 Sic enim cum alibi dixisset Apostolus, nunc autem cognoscentes Deum addidit: immo cogniti estis a Deo, ut per hoc intelligerentur dici cognoscentes, quia dicuntur cogniti a Deo. Quod utique sic accipiendum est, quia tunc eos se ipsum cognoscere fecerat. Ita hic cum dixerit: si quis ignorat supposuit: ignorabitur, ut per hoc intelligatur ignorare, quia non ei a Deo datur cognoscere. Non enim ex hoc sensu dicit apstolus: si quis ignorat ignorabitur, quod hac pena ille plectendus sit, qui non valet sic trinitatis unitatem aut ineffabilia quelibet intelligentia discernere sicut in animo nostro discernitur memoria, intellectus [Zw58 f. 86v] , voluntas, aut quelibet alia in aliis creaturis. Nam pusilli qui gloriantur in cruce, etsi ad liquidum de Dei natura non valent conspicere et etiam ista que de creaturis subtilissime disservntur ignorant, ad gloriam tamen perveniunt qua Deum mundi corde videbunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Sed quoniam dixerat linguis prophetiam preponendam et nihil in eis perturbate gerendum et quod prophetie spiritus loqui non cogit inuitos et quod mulieres in Ecclesia taceant, dicturus etiam erat quod omnia honeste et secundum ordinem fiant cohercens et ad pacificum ordinem revocans inquietos ad seditionem tanto faciliores quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. Ait: Si quis videtur propheta aut spiritualis, cognoscat etc. Videtur dicere. Quasi: Non utique est, et ideo nondum cognoscenti recte dicit: cognoscat. Qui enim vere est spiritualis cognoscit. Deinde supponit: Si quis autem ignorat hec scilicet esse Domini mandata, ignorabitur sicut expositum est. Vel ignorabitur, id est improbabitur qualiter et illud dictum est: Non novi vos, id est non approbavi. Et quandoquidem hec sunt mandata Domini, itaque fratres mei, prophetiam linguis preponite.
3
marg. Zw58
marg.|
[
¶Augustinus
] Quod ita ait: Emulamini magis prophetare, et: loqui linguis non dico: emulamini, sed minus significans dico: nolite prohibere. Omnia autem, id est et hec et alia fiant honeste et secundum ordinem, ne quid scilicet in donis vituperari possit aut sine utilitate sit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_14)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_14)
Notes :