Glossa media

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 

Notum autem vobis facio, fratres,
evangelium
quod predicavi vobis,
quod et accepistis
in quo et statis,
Numérotation du verset 1Cor. 15,2 

per quod et salvamini,
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
nisi1 frustra credidistis.
1 nisi] + si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,3 

Tradidi enim vobis in primis
quod et accepi,
quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris
secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,4 

et quia sepultus est,
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,5 

et
quia visus est Cephe
et post hec undecim,
Numérotation du verset 1Cor. 15,6 

deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
ex quibus multi manent usque adhuc,
quidam autem dormierunt,
Numérotation du verset 1Cor. 15,7 

deinde visus est Iacobo,
deinde apostolis omnibus,
Numérotation du verset 1Cor. 15,8 

novissime autem
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
Numérotation du verset 1Cor. 15,9 

Ego enim sum minimus apostolorum
qui
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 

Gratia autem Dei
sum id quod sum,
et gratia eius
in me vacua
non fuit, sed illis omnibus abundantius2
2 illis omnibus - abundantius] inv. Weber
laboravi,
non autem
ego3
3 autem ego] inv. Weber
sed gratia Dei mecum,
Numérotation du verset 1Cor. 15,11 

sive enim ego sive illi,
sic predicamus
et sic credidistis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,12 

Si autem
Christus predicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,13 

Si autem resurrectio mortuorum non est
neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,14 

Si autem Christus non resurrexit
inanis est
ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
Invenimur autem
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,16 

Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,17 

Quod si Christus non resurrexit vana est
fides vestra
adhuc enim
estis in peccatis vestris.
Numérotation du verset 1Cor. 15,18 

Ergo et qui dormierunt
in Christo
perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,19 

Si in hac vita
tantum sumus sperantes
in Christo4,
4 sumus … in Christo] inv. Weber
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
primitie dormientium,
Numérotation du verset 1Cor. 15,21 

quoniam quidem5 per hominem mors,
5 quidem] enim Weber
et
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,22 

Et sicut in Adam
omnes
moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,23 

Unusquisque6
6 unusquisque] + autem Weber
in suo
ordine
primitie
Christus,
deinde hii qui7 sunt Christi
7 qui] om. Weber
qui in adventu eius crediderunt8
8 crediderunt] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,24 

Deinde finis
cum tradiderit regnum
Deo
et Patri,
cum evacuaverit
omnem
principatum,
et potestatem,
et virtutem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 

Oportet autem illum regnare
donec ponat omnes inimicos
sub pedibus eius.
Numérotation du verset 1Cor. 15,26 

Novissime9 autem
9 novissime] novissima Weber
inimica
destruetur mors,
omnia enim
subiecit
sub pedibus
eius
cum autem dicat
Numérotation du verset 1Cor. 15,27 

omnia subiecta sunt ei10
10 ei] om. Weber
sine dubio preter eum
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,28 

Nam11 cum autem subiecta fuerint illi omnia,
11 Nam] om. Weber
tunc
ipse
Filius
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 

Alioquin
quid facient
qui baptizantur pro mortuis,
si omnino mortui non resurgunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,30 

Ut quid et baptizantur12 pro illis ?
12 baptizantur] coniec., abptisantur Rusch
Ut quid et nos
periclitamur omni hora ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,31 

Quotidie
morior
pro vestra gloria13,
13 pro...gloria] per vestram gloriam Weber
fratres, quam habeo
in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 15,32 

Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
Manducemus et bibamus,
cras
enim moriemur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,33 

Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava14
14 prava] mala Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,34 

Evigilate iusti15
15 iusti] iuste Weber
et nolite peccare,
ignorantiam enim Dei quidam habent.
Ad reverentiam vobis loquor.
Numérotation du verset 1Cor. 15,35 

Sed dicit16 aliquis
16 dicit] dicet Weber
quomodo resurgunt
mortui ?
Quali autem corpore veniunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,36 

Insipiens, tunc17 quod seminas
17 tunc] tu Weber
non vivificatur
nisi prius moriatur,
Numérotation du verset 1Cor. 15,37 

et quid18 seminas
18 quid] quod Weber
non corpus
quod
futurum est seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici,
aut alicuius ceterorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,38 

Deus autem dat illi
corpus prout vult19
19 prout vult] sicut voluit Weber
et unicuique seminum proprium corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,39 

Non omnis caro eadem caro,
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,40 

Et corpora
celestia
et
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,41 

Alia claritas solis,
alia claritas lune,
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
Numérotation du verset 1Cor. 15,42 

sic et resurrectio mortuorum.
Seminatur in corruptione
surget20 in incorruptione.
20 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,43 

Seminatur
in ignobilitate
surget21 in gloria,
21 surget] surgit Weber
seminatur in infirmitate
surget22 in virtute,
22 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,44 

seminatur
interl.|corpus
animale
surget23 corpus spirituale.
23 Lc. 24, 39.
Si est corpus animale est et spirituale
sic
et scriptum est :
Numérotation du verset 1Cor. 15,45 

factus est primus homo Adam in animam viventem,
novissimus Adam
in spiritum
vivificantem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 

Sed non prius quod spirituale est24
24 est] om. Weber
sed quod animale est deinde quod spirituale est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,47 

Primus homo de terra terrenus,
secundus homo de celo celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,48 

Qualis terrenus tales etiam25 terreni,
25 etiam] et Weber
et qualis celestis tales et celestes.
Numérotation du verset 1Cor. 15,49 

Igitur
sicut portavimus imaginem terreni,
portemus
et imaginem celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,50 

Hoc autem dico, fratres,
quoniam caro et sanguis
regnum Dei possidere non possunt,
neque
corruptio
incorruptelam
possidebit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,51 

Ecce mysterium
vobis dico,
omnes quidem
resurgemus
sed non omnes immutabimur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,52 

In momento,
in ictu oculi,
in novissima tuba,
canet enim tuba26
26 tuba] om. Weber
et mortui
resurgent incorrupti
et nos mutabimur27
27 mutabimur] inmutabimur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,53 

Oportet enim corruptibile
hoc induere
incorruptionem28
28 incorruptionem] incorruptelam Weber
et mortale
hoc induere immortalitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,54 

Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et29 mortale hoc induerit immortalitatem,
29 corruptibile... incorruptionem et] om. Weber
tunc fiet sermo
qui scriptus est :
absorta est
mors
in victoria.
Numérotation du verset 1Cor. 15,55 

Ubi est mors victoria tua ?
Ubi est mors stimulus tuus ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,56 

Stimulus autem mortis peccatum est,
virtus vero peccati lex.
Numérotation du verset 1Cor. 15,57 

Deo autem gratias
qui dedit nobis victoriam
per Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,58 

Itaque, fratres mei dilectissimi30,
30 dilectissimi] dilecti Weber
stabiles estote
et immobiles,
abundantes in opere Domini semper
scientes
quod labor vester non est inanis
in Domino.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 
marg.| Notum autem facio etc. Finito tractatu de donis spiritus agit de resurrectione mortuorum hac utique causa, quia cum ipso docente recte credidissent de ea, tamen post ea quorumdam pravis colloquiis corrupti ab hac fide recesserant. Ipsam ergo futuram probat, primo per resurrectionem Christi quam testium multitudine certam esse monstraverat, deinde per alia multa. Qualitatem vero eius quantum ad electos primo per naturalium, deinde per ipsius Christi similitudinem demonstrabit. Vltima vero sequitur ammonitio, ne amplius ab hac fide recedant. Quasi: De spiritualibus hucusque dixi. Vobis autem, o fratres, notum facio evangelium de resurrectione mortuorum non utique novum, sed quod iam predicavi vobis et quod accepistis, id est dignum acceptione iudicastis, in quo et statis qui in Adam cecidistis, per quod et ipsa spe salvamini si tamen illud fide tenetis ea ratione qua predicaverim vobis, id est si omnia que de ipsa vel1 ipsius qualitate et Christi resurrectione per quam de ea maxime vobis fidem feci firmiter retinetis, nisi scilicet frustra credidistis; quid autem sit illud quod predicavit supponit, quod scilicet Christus surrexit per quod certa debet esse resurrectio mortuorum. Tradidi enim vobis in primis, id est inter prima et maxima, quod et accepi a spiritu sancto, non finxi, quoniam scilicet Christus mortuus est non inevitabili necessitate, sed sola voluntate pro peccatis nostris tollendis [Zw58 f. 86v] et hoc factum est   secundum Scripturas que hoc predixerant et etiam tradidi, quia sepultus est ut vere mortuus crederetur, et quia resurrexit sua potestate tertia die, et hoc quoque fecit secundum Scripturas; que et ipse vere probate sunt testibus resurrectionis, quia suscitatus Christus visus est cephe priusquam aliis viris quibus apparuisse in evangeliis legitur,
1 vel] et Fi1633
marg.| [Augustinus] 2 et post hec visus est ipso die duodecim Apostolis, de quo tamen numero iudas iam mortuus non erat. Per synedochen ergo duodenarium hic posuit propter maiorem partem electorum. Qualiter et illud dictum est: Nonne ego vos duodecim3 elegi, cum tamen Iudas de electis non esset. Nonnulli codices habent: et post hec undecim, quod credo perturbatos homines emendasse. Neuter tamen sensus veritati repugnat. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc. Quasi: A quibus etiam nunc audire potestis. Quidam autem dormierunt, id est in hoc testimonio permanentes mortui sunt. Hoc non legitur in evangelio. Deinde singulariter visus est Iacobo. Nec hoc legitur in evangelio. Deinde Apostolis omnibus in die ascensionis. Novissime autem omnium, id est post omnes, longe post ascensionem tamquam abortivo visus est et mihi et in via cum irem damascum, et in templo. Abortivus dicitur qui non congruo tempore nascitur, sed vel antequam debeat imperfectus ex matris utero labitur vel tardius aliqua vi exire cogitur. Sic et Paulus abortivum se vocat, quia vel nondum scientia perfectus extra ecclesiam factus est persequens ipsam, vel longe post ascensionem, quasi quadam vi natus fidelis et Apostolus ordinatus. Unde supponit: Ego enim sum minimus Apostolorum non dignitate, sed tempore nimis tarde filius ecclesie natus et missus et secundum hoc abortivus, qui etiam non sum dignus vocari Apostolus, quoniam adhuc 128 imperfectus scientia et ideo ante tempus quoque abortivus persecutus sum ecclesiam Dei, cum adhuc in utero deberem formari et perfici. Ex quo apparet, quoniam id quod sum Apostolus sola sine meritis gratia Dei sum, et hec gratia eius post in me vacua non fuit, id est otiosa, sed laboravi abundantius illis omnibus, id est quam quilibet eorum. Sed ne quia dicit: laboravi auctoritatem vel causam laboris penes se esse putet quis eum velle intelligi, ut scilicet 'laboraui' dixerit. Quasi: Hoc quod laborat ex ipso sit continuo hanc a se removens estimationem supponit: Non autem ego auctoritate vel causa, sed gratia Dei—addit tamen: mecum, ne quia dicit: sed gratia Dei, prorsus nihil facere ipse dicatur. Facere namque et ipse recte dicitur, quandoquidem Domino auctore et eiusdem voluntate causa ut faciat in liberato libero arbitrio facit. Sive enim. Quasi: Dixit quod Christus mortuus est et quod resurrexit, in quo mee vel Apostolorum predicationi non sum contrarius. Sive enim ego sive illi, sic predicavimus ubique, et vos quoque sic credidistis, a qua omnium ecclesiarum et vestra quam recepistis fide [Zw58 f. 87v] recedere esset turpe. Si autem. Hucusque ostendit Christum resurrexisse, nunc autem per resurrectionem eius probat resurrectionem mortuorum et ait: Si autem Christus resurrexit a mortuis, quod utique concedendum est quoniam sicut dictum est ab omnibus hoc predicatur, quomodo quidam in vobis, id est inter vos dicunt, quod resurrectio mortuorum non est, id est esse non potest? Quasi: Mirum. Si enim vel autem resurrectio mortuorum non est futura dicendum quod neque Christus resurrexit a mortuis qui non nisi ut electos salvaret surrexit. Si autem Christus non surrexit, plurima inconvenientia secuntur et fides vestra inanis est et falsa, quod scilicet predicatio nostra inanis est, id est inutilis est. Invenimur autem nos quoque falsi testes, quoniam revera testimonium adversus Deum dicimus, quod scilicet suscitaverit Christum, quem utique non suscitavit si mortui non resurgunt.
2 marg. Zw58
3 duodecim] .XIIcim. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Videtur forsitan alicui minus intelligenti hoc quod Apostoli testati sunt, quod scilicet Deus suscitavit Christum ad laudem Dei etiam si falsum esset pertinere, et ideo mirum esse quod Apostolus adeo abhorret hoc se testatum fuisse, sed recte abhorret. Non solum enim ad laudem Dei non pertinet, immo non minore, sed etiam maiore fortasse scelere in Deo falsitas laudatur quam veritas vituperatur. Nam si. Quasi: si mortui non resurgunt, Deus non suscitavit Christum. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus surrexit. Quod si Christus non resurrexit sicut iam dixi vana est fides vestra de remissione peccatorum. Adhuc enim post baptismum estis etiam reatu in peccatis vestris. Eadem ergo ratione et qui dormierunt, id est mortui sunt in Christo, id est in fide Christi perierunt eterna damnatione.
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Nec tantum post vitam, sed in hac vita miserabiliores sumus omnibus hominibus, si tantum in Christo sperantes sumus propter quem temporalia non curamus. Hee connexiones ratiocinationis vere sunt, falsas tamen habentes sententias, que tamen adhoc inferuntur, ut ille cuius errorem secuntur in illis que ipse damnat erubescens eundem errorem relinquat. Unde subinfert dicens: Nunc autem. Quasi: Per hoc apparet quod futura est resurrectio mortuorum. Christus enim surrexit. Ad hoc utique ut esset primicie dormientium, id est mortuorum. Qui ideo dicuntur dormientes, quoniam sic integri de morte tamquam de somni dormitione resurgent. Quod autem Christus primicie resurgentium possit esse, ex comparatione demonstrat dicens: Quoniam enim vel quidem per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. Ecce primicie homo, et homo ille ad mortem, iste ad vitam. Sed ille non nisi homo, iste Deus et homo. Quis autem ille, quis iste, supponit: Et sicut in Adam qui est homo peccati omnes moriuntur necessitate ex damnatione, ita in Christo qui est homo iustitie omnes vivificabuntur voluntate ex gratia. Omnes et omnes dicit, quia nemo in mortem venit nisi per Adam, et nemo in vitam nisi per Christum, et vivificatio [Zw58 f. 87] que Christi et omnium electorum est communiter tempore, tamen atque dignitate differens. Nam sequitur: Unusquisque autem in ordine suo, usu atque dignitate illius vite donabitur, scilicet Christus est primicie qui iam surrexit primus tempore et maximus dignitate. Deinde resurgent posteriores tempore et minores dignitate hii qui sunt Christi, qui scilicet ut ceteras partes fidei taceamus crediderunt in adventu eius futurum ad remunerationem bonorum. Deinde finis, id est consummatio temporalium actionum, non regni cuius non erit finis, quamvis sequatur: cum tradiderit regnum Deo et patri. Quia namque filius est unus Deus cum patre, non sic illi regnum tradet ut adimat sibi, sed quoniam hoc loco dicitur: regnum Christi, non omnis creatura per divinitatis potestatem, sed electi in quibus modo regnat per fidem, patri, qui et ipse nunc in eisdem similiter regnat, tradet filius regnum, id est ad speciem perducet et eundem patrem regnare ostendet. Tunc enim a filio revelabitur pater illa revelatione de qua dicitur: Nemo novit patrem nisi filius et cui voluerit filius revelare. Hoc igitur regnum quod ipse seminavit, cum venit minor patre secundum quod etiam nunc interpellat pro eo, perducet ad speciem, in qua equalis non recessit a patre, que etiam eius in essentia cum patre equalitas ab illis videbitur de quibus ipse ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. A Deo perfecta beatitudo erit, quod non iam rogabit patrem pro eis. Hoc autem erit cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem tam in angelis quam in hominibus et etiam demonibus.6 Hic enim ad actus diversorum officiorum et angeli angelis et demones demonibus et homines hominibus presunt. Sed tunc evacuabitur omnis prelatio cum actionum omnium finis erit, vel quoniam hec principum que modo videtur potestas ex eis esse putatur secundum hoc quoque omnem principatum etiam tunc evacuabit, quod omnibus tunc notum erit nihil horum aliquem ex se habuisse, sed ab illo tantum ex quo omnia et sunt et ordinem habent.
5 marg. Zw58
6 + Nota7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 7 Interim autem oportet illum regnare hic, donec sicut scriptum est inimicos omnes ponat sub pedibus eius, id est donec illi qui electi de inimicis iustificantur et ei fide subiciuntur atque etiam illi qui ad beatitudinem futuram non pertinent ipsa regni eius manifestatione ita eum regnare cognoscant, ut negare non possint nec audeant qua nulla amplior manifestatio erit, etsi regnum amplius duret. Non enim ex eo sensu dictum est: donec ponat, ut postquam se regnare monstraverit desinat, qualiter et quod predictum est, deinde finis intelligi volunt heretici, sed similiter dictum est: donec ponat, qualiter dictum est: oculi nostri ad dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri, quod non sic intelligitur, ut cum fuerit misertus nostri oculos avelrtamus ab ipso, sed ut cum ad misericordie impetrationem venerimus nihil amplius requiramus. Mors autem que modo nobis est inimica destruetur novissima, quoniam cum nos erimus immortales, non erit [Zw58 f. 88v] quod destruat. Omnia enim. Quasi: Evacuabit principatus, inimicos ponet sub pedibus, mortem destruet. Et poterit. Omnia enim teste Scriptura Deus pater subiecit sub pedibus eius. Hec autem Scriptura ex quo sensu intelligi debeat ostendit dicens: Cum autem Scriptura dicat: omnia, sine dubio constat quod subiecta sunt ei omnia prorsus preter eum patrem, scilicet qui ei subiecit omnia, qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subiectus. Ipse enim principium ex quo omnia et etiam ipse filius ex eo est non solum secundum quod homo, sed etiam secundum quod Deus et eidem plenitudine divinitatis equalis imago. Sequitur: Cum autem eidem filio subiecta fuerint, tunc ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia. Mirum est quod ait: cum fuerint. Quasi modo non sint, et tunc erit quasi modo non sit. Modo namque et filio omnia, et patri filius ipse subiectus est.
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 Sed Scriptura hoc genere locutionis plerumque loquitur, ut quod semper est tunc fieri dicatur in aliquo cum ceperit ab eo cognosci, ut cum nomen Domini semper sanctum sit dicitur tamen: sanctificetur nomen tuum, quod est innotescat 130 esse sanctum. Sic igitur dictum est: cum omnia subiecta fuerint, id est subiecta esse innotuerint, tunc ipse erit, id est innotescet illi subiectus esse, etc.
8 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 9 Cum enim omnes adoraverint Christum ut Deum, tunc Christus ostendet se Deum esse de Deo, ut unius principii summa auctoritas maneat, vel quia de resurrectione mortuorum loquitur secundum susceptionem carnis, hoc loco dicitur patri filius esse subiectus.
9 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 10 Potest etiam intelligi hoc de Christo, qui ex capite et corpore, id est ex filio virginis et ecclesia constat. Huic enim Christo tunc erunt omnia subiecta, quod modo non sunt. Ut sit etc. Quasi: Tunc erunt ei omnia subiecta, et tunc ipse erit premium omnium. Ita namque Christo erunt subiecta omnia, ut sit non tantum dico: in omnibus, quod posset intelligi, aut per affectum aut per confessionem aut per huiusmodi, sed ut etiam in eisdem sit omnia, ut per hoc quod ait: omnia sit ex ipso intelligatur esse quicquid erit in illis, et per hoc quod ait: omnia in omnibus intelligatur per dilectionem omnibus commune esse quicquid erit in singulis, et nihil melius posse esse illo premio, quo dabit se ipsum. Ipse enim finis est non consumptionis, sed consummationis, de quo supra breviter ait: deinde finis. Hoc autem premium ideo appellat omnia, ut nemo coherentium ei amet adversus eum suam propriam voluntatem, et ita pateat quod alibi dicitur: Quid habes quod non accepisti? In hoc habentur omnia que honeste desiderantur, id est vita, salus et huiusmodi. Et quamvis diverse mansiones sint secundum meritorum varias dignitates, tamen in dispari claritate par gaudium, et sicut dictum est: sic erit omnium quod singulorum, ut per connexionem dilectionis a gloria capitis nulla sit aliena pars corporis. Alioquin etc.
10 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 11 Hic dicendum quod quidam aut non resurrecturos aut male resurrecturos eos qui sine baptismo mortui erant timentes baptizabantur pro ipsis. Hoc Apostolus ad probandam resurrectionem mortuorum adducit non quidem illorum factum probans, sed fidem resurrectionis commendans. Quasi: Mortui resurgent. Alioquin, si scilicet non resurgent, quid facient illi qui adeo credunt resurrectionem, quod baptizantur pro iam mortuis, scilicet si omnino mortui non resurgent, ut quid baptizantur pro illis? Et nos quoque, qui non stulte sicut predicti, sed sapienter agere videmur, ut quid omni hora periclitamur, id est pericula patimur, si mortui non resurgunt? [Zw58 f. 88v] Et recte dico: periclitamur omni hora. Nam quotidie morior, id est graviter patior. De quo ne dubitetis, o fratres, iuro per vestram gloriam non quidem humanam, sed quam ego quoque iam spe habeo in Christo Iesu Domino nostro. Item si secundum hominem, id est rationem agens pugnavi labore gravi ad bestias ephesi, id est contra bestialiter viventes et nihil nisi terrenum sperantes ephesianos, quid mihi prodest si mortui non resurgent? Ac si dicat: Nihil. Immo quod de salute desperantes Iudei in Isaia leguntur dixisse, dicamus et nos: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc dicit propter quosdam, qui quasi post mortem nihil futurum sit ventri tantum ut pecora student, qui fidem asserentium resurrecturos esse mortuos irridentes dicunt: Quis inde venit? Quis postquam mortuus est surrexit? Ex quo mortuus est attavus, auus, pater meus, nullius inde vocem audivi. Quorum cuilibet recte dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret crederes, et Dominus omnium surrexit et non credis? Unde enim voluit ita mori et resurgere nisi ut uni omnes crederemus et a nullo deciperemur? Crederes patri iterum morituro, et non credis Christo qui etiam se contrectandum discipulis prebuit quibus videntibus in celum ascendit, cuius fidem misso de celis spiritu orbis recepit? Qui denique testimonium habet in celo, testimonium habet in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis? Si quis autem hoc quod in nostre resurrectionis argumentum dicitur: resurrexisse Christus infirmare volens laudet Christum et dicat: quis audet se comparare Christo, ut quia resurrexit Christus se resurrecturum putet—nolite hac perversa laude seduci. Exaggerat enim maiestatem, ut eius resurrectionem faciat singularem quam nobis tamen voluit esse communem. Nolite inquam seduci, quia per huiusmodi sepe corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sed dicit etc. 131 Postquam per multa et maxime per resurrectionem Christi resurrectionem mortuorum ostendit, qualis futura sit primum per rerum naturam, deinde per similitudinem Christi demonstrat. Igitur in persona non credentium illam querit et ait: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui scilicet? Quali autem corpore venient? Deinde quoniam in naturalium cognitione per quam nostram de resurrectione improbat fidem sibi sapiens iste videtur, ait Apostolus: Insipiens tu, quod seminas etc., adhibens documenta seminum, quibus hoc in melius manente genere nature mortuorum reformatio futura credatur. Quod enim ait: non corpus quod futurum est seminas, Deus autem dat illi corpus, sic intelligit quod nemo seminat herbam vel stipulam vel que in palea multiplicia sunt tegumenta granorum, quibus tamen exsurgunt et unicuique seminum proprium corpus, id est eiusdem generis herbam, stipulam, atque paleam, quam unumquodque semen naturaliter producere debet, [Zw58 f. 89v] per hoc utique volens intelligi, quod si Deus quod in nudo non erat semine addere potest, multomagis potest reparare quod erat in corpore hominis. Unde Iob: Quem visurus sum ego ipse et non alius. Non omnis caro etc. Sic et resurrectio mortuorum.
11 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 12 Sensus: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia tamen pro diversitatibus animantium quadam inter se differunt dignitate, etsi corpora cum sint omnia visibilia tamen pro diversitate locorum quadam differunt gloria sicut ipse ait: Alia celestium, alia terrestrium gloria, etsi in locis sublimibus cum sint cuncta celestia ipsis tamen luminum claritatibus differunt, non est mirum quod in resurrectione distabit gloria mortuorum. Etsi enim hic alius alio fortior aut sapientior aut iustior, quia tamen in domo patris mansiones multe sunt, ab illa domo nullus alienabitur ubi unusquisque operarius vinee unum quidem eternaliter vivendi denarium, sed diverse dignitatis mansionem pro suo accepturus est merito. Et quoniam Deus caritas est, ita erit omnia in omnibus, ut quod habent singuli per caritatem commune sit omnibus. Non erit itaque alique invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis. Seminatur etc. In quibus maxime predictorum ad nos similitudo sit attendenda demonstrat. Quasi: Sic resurrectio mortuorum. Vere. Seminatur enim etc. Hoc ipso verbo quo ait: seminatur satis patet corpora nostra seminibus comparari, et in quo supponit: in corruptione. Etenim humana generatio et totius huius vite progressus quam mors et sepultura sequitur, quid nisi quadam resurrectionis spe seminatio corruptionis recte vocatur? Que etiam ad similitudinem terrestrium corporum dicitur esse in ignobilitate, et ad similitudinem carnium que sunt animalium dicitur esse in infirmitate, et animalis ipso nomine. Hoc quoque quod ait: surget ad semina respicit, que nascendo surgunt. Sed quod ait: in incorruptionem et in gloriam et in virtutem spiritualem, ad similitudinem celestium dicit que minime corrumpuntur, et in quadam eorum pre ceteris dignitate gloria et in fulgore continuo virtus conspicitur, et natura spiritus in eisdem quodammodo esse videtur secundum hoc scilicet quod nullo extrinseco supplemento indigent ad sui sustentationem et nullam metuunt separationem. Quales vere in corpore resurgemus? Sicut enim corpus nostrum nunc est animale, id est ceteris animalibus simile propter quotidianam refectionem et mortis dissolutionem, sic tunc erit non spiritus. Unde Dominus ait: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere, sed spirituale, id est spiritui per quandam imitationem simile, ut nec cibis egeat quibus eguit homo etiam ante peccatum animalis et mortem vel quamlibet corruptionem non timeat. Quod inde proveniet quia tunc inter carnem et spiritum tanta erit concordia, ut omni corruptibilitate et tarditate detracta spiritui caro ad omnem eius voluntatem subdatur. Quia namque anime que in substantia hominis iungitur corpori due sunt vires, una qua inclinatur ad [Zw58 f. 89v] corpus, ut illud sensificet et eiusdem corruptione aggravetur, que dicitur animalis, altera vero qua ipsum corpus suspendit, ut obsequatur imperiis rationis, que dicitur spiritualis, sub eamdem rationem utramque vim istam similitudo conducit, ut si secundum priorem vim modo animale corpus, secundum alteram quandoque verum sit dicere quod est et spirituale ut quemadmodum non corruptione generis, sed hebitudine potestatis ipsa anima fit corporalis, ita manente nature genere officiosa quadam levitate qua per omnia spiritui serviet, ipsum corpus fiat spirituale. [ r. ] 13 Unde autem quilibet sit sive animalis sive spiritualis consequenter ostendit. Animalis ex Adam, spiritualis ex Christo. Sic enim de Adam dicitur in genesi: Factus est primus homo Adam in animam viventem, hoc est secundum corpus factus est animalis, id est animalibus similis.
12 marg. Zw58
13 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 14 Qui scilicet ante peccatum cibo potuque egeret, fame afficeretur et siti et post peccatum moriendi necessitatem haberet. Nam et de animalibus ex hoc sensu egestatis et necessitatis dictum est: producat terra animam vivam, et ideo quamvis Scriptura non dixerit: factus est homo in corpus animale, recte tamen hoc quod dixit: factus est in animam viventem intelligitur corpus hominis factum animale. Novissimus. Quasi: Ita scriptum est de primo Adam. Ex me vero dico quod novissimus Adam, id est Christus factus est in spiritum vivificantem, id est secundum corpus spiritualis, hoc est sine animali egestate et necessitate, quamvis et animale corpus ante resurrectionem voluntate pro nobis habuit, postea vero solummodo spirituale. Unde tam de ipso quam de nobis recte sequitur: Sed non prius quod spirituale est sed quod animale, deinde quod spirituale. Horum autem duorum evidentissimam differentiam adiungit dicens: Primus homo de terra, id est de limo terrenus est, secundus homo Christus de celo venit in carnem et ideo celestis est, id est natura immortalis. Qualis autem terrenus, tales et terreni, id est mortales ex mortali, et qualis celestis tales et celestes per immortalem immortales. Iuxta quam rationem totum humanum genus homines duo. Primus omnis qui ex Adam successione propaginis nascitur, secundus omnis qui ex Christo gratie largitate renascitur. Ut itaque de terrenis efficiamur celestes, sicut portavimus vel induimus propagatione prevaricationis et mortis imaginem terreni, ita portemus vel induamus gratia indulgentie atque vite perpetue imaginem celestis. Hoc autem quod imagine terreni deposita induamus celestem, o fratres, ideo dico quoniam terrena in regno futuro esse non potest. Quod ita dicit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Quod ne quis secundum substantiam carnis dictum putaret, quid vellet intelligi aperuit cum subiunxit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In regno enim neque nubent neque generabunt neque aliquid eorum que in hac vita habet non dico carnis species, sed corruptio facient, qualem non futuram Iudei resurrectionem credebant. Unde etiam sadu- [Zw58 f. 90v] ceorum questioni de septemuira muliere respondere non poterant. Que vero naturaliter dicitur caro sine dubitatione resurget, quoniam Dominus dixit: Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Itaque in resurrectione et caro erit et caro non erit. Et tamquam ab Apostolo queratur quomodo? exponit: Ecce mysterium vobis dico, id est secretum hoc vobis expono. Omnes quidem tam boni quam mali resurgemus, [ Nota4 ] 15 vel sicut greci codices habent: omnes quidem dormiemus morte sed suscitati non omnes immutabimur a corruptionis qualitate. Resurgemus autem in momento, id est temporis puncto. Et huius brevitatem actione que in eo fieri potest diffinit dicens: In ictu oculi, id est quod tantum durat quantum ictus oculi, id est emissio radii qui ex quo emittitur non modo ad propinqua, verum etiam ad remotissima transvolat nec propinquiora citius et remotiora tardius, sed utraque pari celeritate contingit et omnem interiacentem simul aerem transit, ut in eo quod videt aciem suam potius invenisse quam eam illuc perduxisse quis putet. Per quod intelligimus Deo tam facile esse queque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Hoc autem erit in 133 novissima tuba, id est in novissimo signo quod evidentissime dabitur, ut ista compleantur. Hec tuba est ille clamor de quo in evangelio: Clamor factus est: ecce sponsus venit. Alibi etiam dicitur: vox archangeli et tuba Dei, et in evangelio: vox Christi quam audient mortui et resurgent. Vere: Canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti integritate membrorum. Et cum mali corrumpentur dolore penarum audientes: ite in ignem eternum, nos boni non timentes ab auditione mala immutabimur in illam incorruptelam et transferemur in regnum eternum. Quomodo autem hoc fiat exponit, et tamquam digito demonstrans ipsam nature genere carnem resurrecturam et habituram tunc substantiam propriam ait: Oportet autem corruptibile hoc induere tamquam ornamentum incorruptelam, ut ulterius non nubat, gignat, esuriat. Et hoc mortale induere immortalitatem, ut ulterius non dissolvatur. Ecce quod supra dixerat: caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, quia scilicet non erit ibi corruptio atque mortalitas. Cum autem corruptibile hoc etc., tunc fiet, id est tunc implebitur sermo qui scriptus est in Osee his verbis: « O mors, ero mors tua ». Quod tamen Apostolus ita ponit: Absorta [sic] est mors corporalis in victoria resurrectionis, qua vivificabit Deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum in nobis. Deinde insultat eidem morti et ait: O mors, ubi est victoria tua? Vicisti quidem in morientibus necessitate, sed Dei filius tecum confligens voluntate suscepit te et in se et in ceteris resurgentibus quos prior necessitas tenere non potuit vitit te. Ubi est etiam mors stimulus tuus? Nam mors quidem ipsa nimirum est corporis et anime dissolutio. Stimulus autem mortis peccatum est originale, quo in uno Adam Peccavimus omnes, ut in eodem uno moreremur omnes. Sic enim peccatum stimulus mortis dicitur, quo scilicet mors facta est, non quem mors fecit. Peccato namque morimur, non morte peccamus. De quo etiam recte dicitur: ubi est?, quia hoc quoque in resurrectione omnino non est. Vel mortem vocat carnalem delectationem que mortificat animam. Hanc pro peccato meruimus, quod ideo eiusdem mortis [Zw58 f. 90v] stimulus dicitur, quia peccato facta ipsa delectatio qua caro adversus spiritum concupiscit, ut faciamus quod nolumus et non quecumque volumus faciamus. Ante peccatum enim quando scilicet hec penalis atque voluntati spiritus resistens delectatio non erat, libere velle aliquid aut nolle poterat homo, id est nec preceptio nec prohibitio faciendi aliquid aut non faciendi eum aliquatenus molestaret ut verbi gratia quem venatio numquam delectavit nequaquam venandi prohibitio crutiat. At16 postquam contra prohibentis imperium aliquid fecit, scilicet pomum comedit, pro hoc peccato hec inflicta est voluntati spiritus contraria delectatio, ut iam hac tamquam stimulo cogatur concupiscere homo quod non vult et sine molestia aut languore ab eo quod concupiscit abstinere non possit, sicut quem venationis tangit delectatio contra voluntatem sepe hoc facit aut sine molestia non dimittit. Hec concupiscentia primo sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos. Deinde accepta gratia cepit neque ducere neque trahere nos, sed nobiscum contendere. Sed absorpta17 morte in victoria cessabit etiam contentio eius. Unde Apostolus secundum aliam translationem: Ubi est mors contentio tua? Ubi est etiam aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum est sicut dictum est: Virtus autem peccati"lex que subintravit, ut abundaret delictum"a. Deo autem referamus gratias, qui per Iesum Christum dominum nostrum dedit nobis victoriam peccati et mortis, ut ubi abundavit peccatum superabundet gratia, id est ut peccatum mortis aculeum per gratuitam iustificationem et ipsam mortem per immortalem vinceremus resurrectionem. Itaque, quoniam scilicet per Christum vitimus peccatum et mortem, o fratres mei dilectissimi, stabiles estote in fide resurrectionis et immobiles, ut ab ea per prava colloquia moveri non possitis abundantes in opere Domini semper spe resurrectionis. Quod ita ait: Scientes quod labor vester non est inanis, id est sine remuneratione in Domino.
a Cf. Rm. 5, 20.
14 marg. Zw58
15 marg. Zw58
16 At] .XV. praem. marg. Zw58
17 absorpta] scrips., absorta Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_15)

Notes :