Capitulum 16
Numérotation du verset
1Cor. 16,1
De collectis autem
que fiunt in sanctos sicut ordinavi
in1 Ecclesiis Galatie,
1 in]
om.
Weber
ita et vos2 facite
2 vos] +fratres Md046v
Numérotation du verset
1Cor. 16,2
per unam sabbati
unusquisque vestrum
apud se reponat3,
3 reponat
Md046v Rusch
] ponat
Weber
recondens
quod ei beneplacuerit,
ut non cum venero tunc collecte fiant.
Numérotation du verset
1Cor. 16,3
Cum autem presens fuero quos probaveritis
per epistolas,
hos mittam perferre gratiam vestram
in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Cor. 16,4
Quod si dignum fuerit
ut et ego eam mecum ibunt.
Numérotation du verset
1Cor. 16,5
Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero,
nam Macedoniam pertransibo.
Numérotation du verset
1Cor. 16,6
Apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo,
ut4 vos me deducatis quocumque iero.
4 ut] et Md046v
Numérotation du verset
1Cor. 16,7
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Numérotation du verset
1Cor. 16,8
Permanebo autem Ephesi
usque ad Pentecosten.
Numérotation du verset
1Cor. 16,9
Ostium enim mihi apertum est
magnum et evidens
et adversarii multi.
Numérotation du verset
1Cor. 16,10
Si autem venerit
Timotheus videte ut sine timore sit apud vos.
Opus enim Domini operatur sicut et ego.
Numérotation du verset
1Cor. 16,11
Ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in5 pace ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus6.
5 in
Rusch Weber
] cum Md046v
|
6 fratribus
Rusch Weber
] + meis Md046v
|
Numérotation du verset
1Cor. 16,12
De Apollo autem fratre
notum vobis facio quoniam7 multum rogavi eum,
7 notum vobis facio quoniam
Rusch
] significo vobis quoniam Md046v,
om. Weber
ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas eius8 ut nunc veniret.
8 eius Md046v
Rusch
]
om. Weber
Veniet autem cum ei vacuum fuerit.
Numérotation du verset
1Cor. 16,13
Vigilate,
et9 state in fide,
9 et Md046v
Rusch
]
om. Weber
viriliter agite
et confortamini10.
10 confortamini] + in Domino Md046v
Numérotation du verset
1Cor. 16,14
Omnia enim vestra
in caritate fiant.
Numérotation du verset
1Cor. 16,15
Obsecro autem vos, fratres,
nostis domum Stephane, et Fortunati et Achaici11
11 et Achaici
Rusch
] et
Md046v
,
om. Weber
quoniam sunt primitie Achaie
et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos,
Numérotation du verset
1Cor. 16,16
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
Numérotation du verset
1Cor. 16,17
Gaudeo autem in presentia Stephane et Fortunati et Achaici,
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt.
Numérotation du verset
1Cor. 16,18
Refecerunt enim spiritum et meum12
12 spiritum - et meum
Rusch
]
inv. Md046v Weber
et vestrum.
Cognoscite
ergo qui
eiusmodi sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 16,19
Salutant vos13 Ecclesie Asie.
13 vos
Rusch Weber
] + omnes Md046v
Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca
cum domestica sua Ecclesia.
Numérotation du verset
1Cor. 16,20
Salutant vos fratres omnes. Salutate14 invicem in osculo sancto.
14 Salutate
Rusch Weber
] + vos
Md46v
Numérotation du verset
1Cor. 16,21
Salutatio mea
manu Pauli.
Numérotation du verset
1Cor. 16,22
Si
quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema.
Maranatha.
Numérotation du verset
1Cor. 16,23
Gratia Domini Iesu15
15 Christi Md046v
Rusch
]
om. Weber
vobiscum.
Numérotation du verset
1Cor. 16,24
Caritas16 mea
16 Caritas MdU44 Rusch Weber] Gratia Md46v
cum omnibus vobis in Christo Iesu17.
17 Christo Iesu
MdU44 Rusch
] Domino Iesu
Md46v
, + Amen
MdU44 Weber
Epistola ad Corinthios prima finit18.
18 Epistola...finit]
om. Md46v
, explicit epistola .I. ad Corinthos incipit .II. ad eosdem
MdU44,
explicit epistola ad corinthos .I.
Weber
Capitulum 16
Numérotation du verset
1Cor. 16,1
marg.|
De collectis autem
etc. Post omnia de collectis faciendis in sanctos qui erant Hierosolymis breviter commemorat. Quod non est de crastino cogitare, si quis ministrorum secundum morem humanum provisione cogitet regnum Dei. Quasi: De aliis monui. De collectis autem etc. ita facite, scilicet per unam sabbati, id est aliquo die post sabbatum apud se ponat, id est quid daturus est destinet recondens non ad usus proprios iterum sumens non quod eum gravet, sed quod ei bene placet. Ideo utique ponat apud se, ut non cum venero tunc collecte subito fiant. Quod si rei magnitudine dignum etc. Nam macedoniam pertransiens ubi non est opus morari etiam hiemabo. Quasi: Ergo corrigenda corrigite. Permanebo autem ephesi. Per hoc intelligitur inde misisse epistolam. Ostium apertum et evidens, id est evidenter apertum, quia multorum ad fidem [Zw58, f.91v] recipiendam corda aperta. Et quasi quis diceret: Quod igitur opus est ibi morari?
marg.|
Quia sequitur:
Et adversarii multi.
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos, id est ne in eum per pseudo Apostolos commotiones fiant. De apollo episcopo vestro qui cum vos sedare non posset venit ad me. Non fuit voluntas eius adhuc timentis incorrigibiles. Cum ei vacuum fuerit audita scilicet vestra correctione, vel cum eam sperare poterit. Vigilate contra insidias diaboli. State firmiter in fide. Viriliter agite sustinencia, quia mulier est inconstantia. Confortamini, et ita magis ac magis perficietis. Omnia etiam correctio in caritate, non gloria inani. Stephane et fortunati et achaici, qui in predicando vobis mecum fuerunt, primicie quia primi crediderunt. In presentia stephane, fortunati et achaici ex quibus multus vobis profectus. Vel cum mihi presentes sunt. Quod vobis deerat suppleverunt, id est mihi de substantia sua ministraverunt, quod vos cum facere debueritis tamen non fecistis. Meum quem paverunt, vestrum quibus Apostolum servaverunt. Cognoscite obsequiis. Ecclesie asie que quod vobis scribo desiderant. Aquila et prisca, apud quos hospitor. In osculo scilicet signum pacis. Manu Pauli, in quo epistola mea esse cognoscitur. Hec salutatio est ibi: Gratia Domini etc., sed premittit similiter manu sua scriptum.
marg.|
[Augustinus]
1 Si quis non amat dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema maranatha. Usus est simul greco verbo et syro. Nam anathema grecum est quod latine est: condempnatus.
1
marg. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
] Maranatha vero magis syrum est quam hebreum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid hebreum sonat et interpretatur Dominus venit. Et est sensus: Sit anathema maranatha, id est condemnatus donec Dominus veniat, vel cum Dominus venerit. Deinde salutatio sequitur: Gratia Domini etc. Caritas mea est cum omnibus vobis, id est: omnes vos diligo in Christo Iesu.
Amen
prol.|
Explicit epistola ad Corinthios prima. Incipit Secunda.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_16)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_16)
Notes :