Glossa media

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 

Et ego
cum venissem ad vos,
fratres, veni non in sublimitate1
1 in sublimitate] per sublimitatem Weber
sermonis
aut
sapientie
annuntians vobis testimonium Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 

Non enim iudicavi me scire2 aliquid
2 me scire] inv. Weber
inter vos,
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 

Et ego
in infirmitate,
et timore,
et tremore multo
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 

et sermo meus
et predicatio mea
non in persuasibilibus humane3 sapientie verbis,
3 humane] om. Weber
sed in ostensione Spiritus et virtutis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 

ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 

Sapientiam autem loquimur
inter perfectos,
sapientiam
vero non huius seculi,
neque principum huius seculi
qui destruuntur,
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 

sed loquimur Dei sapientiam
in mysterio
que
abscondita est,
quam
predestinavit
Deus ante secula
in gloriam nostram,
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 

quam nemo principum huius seculi
cognovit. Si enim
cognovissent
numquam Dominum glorie crucifixissent.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 

Sed
sicut scriptum est :
quod oculus
non vidit,
nec auris audivit,
nec in cor
hominis
ascendit,
que
preparavit Deus his qui diligunt illum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 

Nobis autem
revelavit Deus per Spiritum suum.
Spiritus enim
omnia scrutatur,
etiam profunda Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Quis enim scit hominum que sunt4 hominis
4 sunt] sint Weber
nisi spiritus
hominis
qui in ipso est ? Itaque5 et que Dei sunt,
5 itaque] ita Weber
nemo cognovit
nisi Spiritus Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 

Nos autem
non spiritum huius6 mundi accepimus,
6 huius] om. Weber
sed Spiritum qui ex Deo est,
ut sciamus
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 

que
et loquimur
non in doctis
humane sapientie verbis,
sed in doctrina Spiritus,
spiritualibus
spiritualia comparantes.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Animalis autem homo
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
stultitia est enim illi
et
non potest intelligere,
quia spiritualiter examinatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 

Spiritualis autem homo7
7 homo] om. Weber
iudicat omnia
et ipse a nemine iudicatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 

Quis enim
cognovit sensum Domini
aut quis
instruxit eum ?8
8 aut...eum] qui instruat eum ? Weber
Nos autem sensum Christi habemus.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 
marg.| Etenim etc. Stultitiam predicationis adhuc tam ex rei que predicatur quam ex predicatorum humilitate demonstrat se ipsum exempli ratione proponens, qui cum altiora dicere posset tamen propter incapaces tacendum iudicavit. Quasi: Ceteri doctores imperiti et ego similiter imperitus, sed illi natura, ego autem voluntate. Etenim, o fratres, cum venissem ad vos annuncians evangelium veni non per sublimitatem sermonis, ut scilicet logicis rationibus illud ostenderem aut persuaderem, aut per sublimitatem sapientie, ut physicis speculationibus illud confirmarem, sed veni annuncians solummodo testimonium Christi, id est quod ipse Christus et prophete de ipso etiam contra leges nature et rationes humanas testati sunt, nec etiam illa omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 
marg.| Inter vos enim quia adhuc altiorum incapaces eratis iudicavi me non scire aliquid, id est ex iudicio mentis hoc feci, quod ita locutus sum ac si nescirem   aliquid nisi Christum Iesum et hunc crucifixum , id est quod ipse est rector et salvator per crucem.
marg.| [Augustinus] 1 Attende quod idem Apostolus qui nunc dicit se inter eos nihil scisse nisi Christum Iesum crucifixum inferius dicturus est: « Tradidi vobis imprimis quia Christus mortuus est et resurrexit ». Unde patet resurrectionem quoque ad Christum crucifixum [Zw58 f. 53v] pertinere, et eadem ratione in Christo crucifixo multa alia homines discere non solum que ad fidem, sed etiam que ad mores fidelium pertinent, et maxime quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati et ut non serviamus peccato. Sed hec aliquando brevius et constrictius imperfectis, aliquando latius et uberius perfectis, et ideo inter illos nihil nisi Christum Iesum crucifixum, inter istos vero ut mox dicturus est Dei sapientiam in mysterio.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 
marg.| Et ego. Quasi: Humilis   predicatio , humilis etiam persona. Quod ait ita:   et ego fui apud vos   in infirmitate. Qua?   Et timore animi   et tremore corporis.
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 
marg.| Et sermo meus privatus   et predicatio mea communis   non fuit   in persuasibilibus verbis   humane sapientie sicut pseudo Apostolorum sermo vel predicatio. Hoc est quod dixerat non per sublimitate sermonis, sed repetit ut addat:   Sed in ostensione Spiritus sancti   et virtutis Dei quod est predicationis mee veritatem virtute signorum data in Spiritu sancto ostendi,
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 
marg.| ideo ut et   fides vestra non sit, id est intelligatur esse   in sapientia hominum, id est non ex vi humanarum rationum,   sed in sola   virtute Dei, que etiam illa que contra nature consuetudinem sunt credere facit.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 
marg.| Sapientiam autem. Quasi: Inter vos incapaces simpliciter loquimur, sed inter perfectos, id est spirituales in quibus caritas omnia credit loquimur sapientiam. Quam? Non vero sapientiam huius seculi. Et que sit illa supponit: Neque principum huius mundi, quam philosophi qui in mundo maiores videntur philosophicis rationibus vestigaverunt malignis spiritibus, qui etiam principes mundi, sed tenebrarum harum dicuntur has eis rationes in superbie sue materiam sepe suggerentibus. Qui destruuntur, id est eorum sapientia fine debito carens infatuatur, vel cum circa creaturas intentissima detenti curiositate creatorem querere neglexerunt, vel si per ea que facta sunt querentes aliquatenus agnoverunt, non sicut Deum gratiarum actione glorificaverunt.
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 
marg.| Sed loquimur Dei sapientiam, loquimur dico in mysterio, ut scilicet mali quasi in parabolis audiant. Vel que erat in mysterio, id est occulta. Unde tamquam exponens cur dixerit in mysterio subdit:   que abscondita est a seculis. Vel que est in mysterio, id est tecta mysticis factis aut verbis Veteris Testamenti, quam   Deus predestinavit, id est preparavit   ante secula in gloriam nostram electorum, ut scilicet per eum eternaliter glorificemur. Vel nostram—Apostolorum, qui eam predicamus, quam sapientiam nemo principum huius seculi, id est demonum vel philosophorum vel de lege superbientium cognovit.
marg.| [Augustinus] 2 Hec sapientia intelligitur gratia, qua omnia Christo a Patre tradita sunt. Hanc Moyses et alii prophete et patriarche viderunt et nunc manifesta est sanctis eius, sed omnes huius mundi sapientes latuit, nec solum illos qui creatorem querere noluerunt vel invenire non potuerunt, sed eos etiam qui invisibilia eius per visibilia cognoscere potuerunt.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 
marg.| Si enim. Quasi:   Nemo principum cognovit. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent. [Zw58 f. 54v] Demones cognovisse videntur cum dicunt: Quid nobis est tibi Iesu fili Dei? Sed tunc magis suspicati fuisse quam nosse credendi sunt. Potest tamen dici, quod Deus eis tantum innotuit quantum oportuit, non sicut bonis angelis quibus ipse est vita et lux, sed ut per quedam sue virtutis facta divinam potentiam timeant. Ad ipsam vero inaccessibilem gloriam vel ad sui consilii dispensationem nequaquam attingant, hanc enim si cognovissent, dominum glorie numquam crucifixissent, id est eum crucifigi non suggessissent. Iudei quoque, quorum lingua fuit gladius acutus, et Romani milites, si hanc dispensationem cognovissent, non eum crucifixissent.
marg.| Attende quod ait: Dominum glorie crucifixum, cum tamen ex forma servi sit crucifixus, quod non est contrarium, si quis intelligat eundem qui crucifixus est secundum carnem esse dominum glorie secundum divinitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 
marg.| Sicut etc. Quasi: Nemo cognovit, sicut scriptum est in Isaia,   quod scilicet   oculus non vidit etc., que preparavit Deus his qui diligunt eum. Quasi: Sicut illa nemo cognovit, similiter et hanc que est in mysterio sapientiam nemo cognovit. Preter seriem vero huius lectionis, hic est horum verborum Isaie sensus: Sunt quidem multa dona Dei bonis et malis communia. Dedit enim utrisque naturam Deus, ut essent, animam ut viverent, mentem ut intelligerent, alimenta quibus vitam sustentarent et huiusmodi alia. Sed preter hec quedam alia sunt que preparavit Deus solis his qui diligunt eum, id est solis bonis quos tamen ipse fecit bonos. Que si quis sibi querat monstrari dicitur hoc non posse fieri, quoniam oculus non vidit. Non enim est color. Nec auris audivit quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit quia non est inferius corde hominis ut quodlibet terrenum; aut si utcumque in cor ascendere dici potest, in tantum utique ascendit, in quantum non homo sed spiritus est.
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 
marg.| Unde sequitur: Nobis autem. Quasi: qui non homines sumus, sed   spiritus ,   revelavit Deus que preparavit diligentibus se. Intelligimus enim Deum preparatum bonis in premium sicut ipse ait: Ero illorum Deus, quod et ad predictam pertinet sapientiam, quam mundi principes minime cognoverunt. In Isaia ita habetura: « Oculus non vidit, Deus, absque te que preparasti diligentibus te ». Quod idem est. Bene tamen ait: « absque te ». Nam et hic cum dixerit Apostolus:   nobis autem revelavit Deus, addidit:   per Spiritum sanctum nobis datum, per quem utique revelare potuit.
a Is. 64, 4.
marg.| [Augustinus] 3 Spiritus enim, qui novit omnia, scrutatur omnia, quia nobis datus nos facit scrutari. Quod enim dono eius facimus, ipse facere dicitur.
3 marg. Zw58
marg.| Vel scrutari dicitur omnia, non quidem ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit quod nesciat. Sic igitur in nobis scrutatur etiam   profunda Dei de ineffabili essentia eius et incomparabili gratia.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
marg.| Quod per simile ita demonstrat: Quis enim hominum scit que sunt hominis nisi spiritus hominis ipsius,   qui est in illo, non alius.   Ita et que Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Hunc autem   spiritum habemus   nos.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 
marg.| Qualiter? Accepimus. Itaque non tantum Patris et Filii qui eum dant, sed etiam noster dicitur qui   accepimus , nec ut sapientiam mundi doceamur ab ipso. Quod vult intelligi cum ait: Non utique spiritum huius mundi, sed potius spiritum qui ex Deo est,   ut per eum   sciamus que [Zw58 f. 54v]   a Deo donata sunt nobis, id est ut predictam Dei sapientiam in mysterio habeamus.
marg.| [Augustinus] 4 Attende quod non ait simpliciter ‘Quis scit ?’ Sed : quis hominum scit nisi spiritus hominis. Simpliciter vero ait:   nemo cognoscit que sunt Dei nisi spiritus Dei. Nam et Deus suo spiritu scit que sunt in nobis, etiam incognita nobis. Nos autem non nisi eius spiritu cognoscimus que sunt in ipso. Noster enim spiritus, quem ut essemus accepimus, cuius rationalis potentia que etiam dicitur spiritus animalem affectionem tamquam maritus coniugem regit cum se pietate subicit Christo, quoniam et caput viri Christus amplectitur spiritualia quadam intelligendi virtute et sine ullo separationis timore sue oppignerationis5 arra perfruitur. A b
b ¶Fons : Hervaeus Burgidolensis, Commentaria in Epistolas diui Pauli (1Cor. 11), PL 181 (1854) 924 : «Et sicut vir Christum, ita mulier debet sequi virum, et exemplo illius agere bona. Sic que secundario per virum subjicitur Christo. Vir enim nulli subjectus est nisi Christo, mulier autem et viro et Christo debet esse subjecta. Christus est caput viri, qui regitur a sapientia; sed vir caput mulieris, quae regitur a viro. Designatur autem per virum spiritus rationalis et per mulierem anima. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, quia animalem affectionem tanquam conjugem regit. Christus ergo caput viri est, id est sapientia Dei gubernatrix est illius spiritus qui est in homine, quo potest homo intelligere spiritualia, si ipse spiritus pie se subjicit Deo, nihil enim altius illo spiritu, nisi sapientia quae Deus est. Sed vir est caput mulieris quia spiritus regit animam ». <potius quam> <cuius fons>   Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, q. 64, CCSL 44, lin.162 : « quis nos enim separare poterit a caritate christi? sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi uanis superstitionibus subiugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam uerbum dei acceperat in coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. itaque illi dominus dicit uidens eam esse carnalem, id est carnaliter sapere: uade, uoca uirum tuum et ueni huc, id est remoue te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intellegere quae loquor; et uoca uirum tuum, id est spiritu intellegentiae praesens esto. est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tamquam coniugem regit, non ille spiritus sanctus, qui cum patre et filio incommutabilis manet et dignis animis incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo apostolus dicit: nemo scit quid est in homine nisi spiritus hominis. nam ille spiritus sanctus spiritus dei est, de quo iterum dicit: sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est intus est, et se pietate subicit deo, intellegit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error tamquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est». [MM2023]
A ¶Codd. : Tr2266 Zw58 [MM2023]
4 marg. Tr2266 Zw58
5 oppigneratio] scrips. , opigneratio Tr2266 Zw58
marg.| Et ita fit ut Spiritus Dei sciat in nobis et que et quod   a Deo et quod gratis   donata sunt nobis, sine qua scientia nemo beatus. Multi etenim habent   dona Dei, et nesciendo unde habeant impia vanitate iactantur. Nemo autem est donis Dei beatus qui donanti existit ingratus. Undec:"Qui habet, dabitur ei". Plene etenim6 habere est scire unde habeas, non habere autem nescire unde habeas. Et ideo qui non habet et quod habet auferetur ab eo, quia   spiritum huius mundi habens superbit.B
c Cf. Lc. 8, 18.
B ¶Codd. : Tr2266 Zw58 [MM2023]
6 Fi1633 f. 49r (non contuli)
marg.| [Ambrosius] 7 Potest etiam spiritus huius mundi accipi ille quem phytonem appellant qui solet coniecturis mundanis divinare, qui sepe et fallit et fallitur, qui et per sybillam locutus est.
7 marg. Tr2266 Zw58 [MM2023]
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 
marg.| Que et loquimur. Quasi: Per Spiritum sanctum scimus que a Deo donata sunt nobis, que et loquimur   non tamen   verbis indoctis humane sapientie, ut scilicet artificiosis inventis auditorum animos ad rei ipsius vel fidem vel amorem movere studeamus,   sed in doctrina Spiritus sancti, id est qua spiritus sanctus preter, immo contra rationes humanas auditorum animos movet et docet, sed hoc facimus   comparantes scilicet   spiritalia non nisi   spiritalibus exponentes.
Numérotation du verset 1Cor. 2,14 
marg.| Hoc autem ideo quoniam animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei. [Augustinus] 8   Homo dicitur   animalis sive spiritualis vita vel animi sensu. Vita animalis verbi gratia dicitur, qui fertur dissoluta lascivia anime sue, quam intra nature vel ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod et ipse se Deo regendum non subicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui de Deo vel eius in humano genere facta gratia iuxta corporum fantasiam vel legis litteram vel rationem philosophicam iudicat et ideo vel se ab Ecclesia segregat superbus in perditis computandus, vel in eius unitate remanet parvulus propter sacramentorum sanctitatem salvandus  . Spiritualis autem est vita qui spiritu Deum habente rectorem animam regit. Animi vero sensu spiritualis est, qui etsi ex parte et per speculum videt, tamen de Deo vel eius gratia nec imagines corporum, nec legis litteram, nec humanam philosophiam secutus, sed spiritui Dei subiectus certissime sentit ea que animalis homo non percipit.
8 marg. Zw58
marg.| Quare autem animalis non percipit supponit :   Stultitia enim est illi eo quod omnem sensum et humanam rationem excedit, et ideo quid gratie conferat crux Christi credentibus et huiusmodi alia non intelligit, quia hoc non humano sensu vel artificio, sed tantum   spiritualiter examinantur, id est an credendum sit iudicatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 
marg.| Spiritualis autem. Quasi: Animalis non percipit,   Spiritualis autem iudicat omnia. Quia namque pura intelligentia et tota caritate [Zw58 f. 55v] cum Deo unus spiritus est, omnia iudicat, non quoniam omnia cognoscat que continet divina scientia que lex eterna sive liber dicitur, sed quoniam suum intellectum ei summittens certum habet etiam quod suo aspectui clausum est. Homo namque, licet iam spiritualis et renovatus in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, factor tamen legis secundum quam iudicat, debet esse non Iudex, quia et de temporalibus legibus cum fuerunt institute atque firmate non licet iudici iudicare, sed secundum ipsas. Certa igitur fide occultorum non patenti cognitione manifestorum spiritualis omnia iudicat. Unde neque de illa distinctione spiritualium atque carnalium qui nullis adhuc apparuerunt hominibus iudicat, sed solus Dominus eos scit et dividit in occulto. Et ipse. Quasi: Spiritualis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur nisi ab ipsa lege secundum quam iudicat. Unde: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi qui est lex sive liber.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 
marg.| Quis enim. Quasi: Vere spiritualis ab homine non iudicatur, quia sicut dictum est animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei. Quod ait ita: Quis enim homo cognovit, ut de eo iudicare possit sensum Domini, quem habet spiritualis? Aut quis cum Iudex esse non possit saltem instruat, id est possit instruere eum qualiter iudicet? Quasi: Nullus.   Nos autem, qui iam ultra homines cum ipso sumus unus spiritus,   sensum Dei   habemus, id est quamvis adhuc liber sit clausus, iam tamen fide quod in eo scriptum est certum habemus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_2)

Notes :