Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Cor. 4,1 

Sic nos existimet homo
ut ministros
Christi,
et dispensatores
ministeriorum1
1 ministeriorum] mysteriorum Weber
Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 4,2 

Hic iam queritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur.
Numérotation du verset 1Cor. 4,3 

Mihi autem pro minimo est
ut a vobis iudicer,
aut ab humano die,
sed neque meipsum iudico.
Numérotation du verset 1Cor. 4,4 

Nihil enim mihi conscius sum,
sed non in hoc iustificatus sum.
Qui autem iudicat me
Dominus est.
Numérotation du verset 1Cor. 4,5 

Itaque
nolite ante tempus
iudicare, quoadusque
veniat Dominus
qui et illuminabit
abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium,
et tunc laus
erit unicuique a Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,6 

Hec autem, fratres,
transfiguravi in me et Apollo
propter vos,
ut
in nobis discatis,
ne supra
quam scriptum est :
unus adversus alterum infletur pro alio.
Numérotation du verset 1Cor. 4,7 

Quis enim te discernit ?
Quid autem habes
quod non accepisti ?
Si autem accepisti,
quid gloriaris
quasi non acceperis ?
Numérotation du verset 1Cor. 4,8 

Iam
saturati
estis,
iam divites facti estis,
sine nobis
regnastis,
et utinam regnetis2
2 regnetis] regnaretis Weber
ut
et nos vobiscum regnemus3.
3 regnemus] regnaremus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 4,9 

Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit,
tamquam morti destinatos,
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis,
et hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 4,10 

Nos
stulti propter Christum
vos autem prudentes in Christo, nos infirmi
vos autem fortes,
vos nobiles
nos autem ignobiles.
Numérotation du verset 1Cor. 4,11 

Usque in hanc horam
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
Numérotation du verset 1Cor. 4,12 

et laboramus
operantes manibus nostris :
maledicimur et benedicimus,
persecutionem
patimur et sustinemus,
Numérotation du verset 1Cor. 4,13 

blasphemamur
et obsecramus,
tamquam purgamenta huius mundi
facti sumus,
omnium peripsima
usque adhuc.
Numérotation du verset 1Cor. 4,14 

Non ut confundam vos hec scribo,
sed ut filios meos carissimos moneo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,15 

Nam
si decem millia
pedagogorum
habeatis in Christo, sed
non multos patres.
Nam in Christo Iesu
per evangelium ego
vos genui.
Numérotation du verset 1Cor. 4,16 

Rogo ergo vos, fratres4,
4 fratres] om. Weber
imitatores mei estote,
sicut et ego Christi5
5 sicut...Christi] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 4,17 

Ideo
misi ad vos Timotheum
qui est filius meus
carissimus
et fidelis in Domino,
qui vos commonefaciat vias meas
que sunt in Christo Iesu6,
6 Iesu] om. Weber
sicut
ubique
in omni Ecclesia doceo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,18 

Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
Numérotation du verset 1Cor. 4,19 

Veniam autem cito ad vos,
si Dominus voluerit
et cognoscam
non sermonem eorum
qui inflati sunt,
sed virtutem.
Numérotation du verset 1Cor. 4,20 

Non enim in sermone est regnum Dei,
sed in virtute.
Numérotation du verset 1Cor. 4,21 

Quid vultis ?
In virga
veniam ad vos
an in caritate
et spiritu mansuetudinis ?

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Cor. 4,1 
marg.| Sic nos etc. Quasi: Non est gloriandum in Paulo vel cepha vel aliis hominibus, sed potius homo quilibet existimet nos ut ministros Christi, officio et actu ipso dispensatores mysteriorum vel ministeriorum Dei. Esse autem per verbum et sacramentum salutis dispensatorem non iam hoc est eiusdem salutis esse participem.
marg.| Nam1 si per bonos non dispensaretur, non recte Apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. Si vero non dispensaretur per malos, non de illis diceret Dominus: Que dicunt facite, que autem faciunt facere nolite. Sic igitur non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt per quorum ministerium pervenitur ad eternam salutem. Sed hic iam, id est hac in vita ubi non ex omni parte certa possunt esse iudicia, queritur quis inter dispensatores inveniatur ut fidelis, cui credi possit ista dispensatio. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut etiam ab humano die, id est intellectu, esse fidelis, id est bonus, quia nemo scit que sunt hominis. Sed neque ego me ipsum iudico, qui melius me novi quam alius. Nam autem non omnino aut vix quisquam veram de se potest proferre sententiam. Nihil enim mihi conscius sum, id est mea me conscientia in nullo remordet, sed non in hoc iustificatus sum, id est non propter hoc iustum me reputo. Delicta enim quis intelligitur? Et quis gloriabitur mundum se habere cor? Solus autem Dominus est qui iudicat me. Qui me melius novit quam ego. Itaque, quia non nisi Dominus est quis possit iudicare, Itaque nolite ante tempus iudicare. Sed quoadusque veniat Dominus iudicare qui et illuminabit, id est nota faciet abscondita tenebrarum, id est peccata, et manifestabit consilia cordium, id est bona.
1 [Nota] praem. marg. Zw58, lin. 4
marg.| Vel melius abscondita tenebrarum dicit illa que de Deo nunc non nisi in enigmatis nocte videntur, que post iudicium Dominus illuminabit, id est ipse qui [Zw58 f. 58v] lux est mentium purgatarum, ita notus erit, ut spiritu videatur a nobis et in nobis et in omni creatura, et manifestabit cogitationes cordis; quia tunc patebunt etiam cogitationes nostre invicem nobis, et tunc unicuique bono pro modo suo erit laus certa a Deo. Hic dicendum quod plerumque de hominibus nostra credulitas fallitur. Nec mirum, quia et de eisdem non numquam historia et multomagis fama mentitur. Preter hec etiam de illis sepe ex humana temptatione non vera sentimus. Quod quando accidit, iudicia saltem, id est definitas de his continere debemus sententias. Perniciose vero fallitur qui errat in rebus, id est qui malum bonum putat et bonum malum. Unde si utrum pudicus vel impudicus sit ille vel ille nescimus, pudicitiam2 saltem intelligentes esse bonam amemus et impudicitiam intelligentes esse malam detestemur.
2 pudicitiam] [r.] praem. marg. Zw58
marg.| [ Nota3 ] 3 [Augustinus] 4 Quando enim non erratur in rebus, ut scilicet recta sit improbatio vitiorum virtutumque approbatio, profecto si aliqua suspicione erratur in hominibus venialis est humana temptatio. Hec autem etc. Quare superius dixerit eos dixisse: ego sum Pauli, cum tamen hoc nullus dixerit, aperit dicens: Hec autem, o fratres, transfiguravi in me et in Apollo, cum dixi vos dicere: ego sum Pauli etc. propter vos, id est ad utilitatem vestram, ut scilicet in nobis perfectioribus discatis, ne unus adversus alterum infletur pro baptista suo sive quolibet doctrine et sacramentorum ministro, ab aliis ministris alio, id est meliore quam alii sint, vel pro se ipso a ceteris hominibus alio, id est meriti melioris quam alii sint. Hoc enim est de superbia pharisei qui dixita: « Non sum sicut ceteri hominum ». Non enim prorsus licet alicui glorificare se super quam scriptum est in Ieremiab: « Qui gloriatur, in Domino glorietur » in se ipso videlicet gloriam habens et non in altero, id est non ex alterius peccato sibi gloriam comparans, sed de Dei beneficio gratias agens. Quis enim te discernit a massa perditorum in Adam nisi Deus? Si autem tu inaniter inflatus dicas: discernit me fides, oratio, iustitia mea, quero iterum: quid habes sive in natura sive in moribus sive quocumque modo, quod non accepist i a Deo?
a Lc. 18, 11.
b Cf. 1Cor. 1, 31 ; 2Cor. 10, 17 ; Ier. 9, 24.
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| [ Nota3 ] 5 Nihil prorsus. Sicut enim misericordia Dei prevenit te ut esses, sic prevenit te ut esses bonus, aut si Deus dedit tibi ut sis, et alius dedit tibi ut bonus sis, ille alius Deo melior est. Quod quoniam esse non potest, constat quod etiam ut bonus sis, non nisi a Deo accepisti. Si autem accepisti a Deo, quid gloriaris vel in te vel in alio quasi non a Deo acceperis, sed vel a te ipso vel ab alio habueris? Iam saturati estis etc. Superius volens presumptuose laudatos intelligi quos inter dispensatores ceteris corinthii preponebant, in eorum persona dixit de se sibi esse pro minimo ut ab eis laudetur. Nunc loquens in persona eorum qui despiciebantur, quorum unus forsitan ipse erat, eos a quibus despiciebantur mordaciter arguit ironice concedens quod eisdem de se ipsis et de his quos despiciebant videbatur. Quasi: Increpans dico: Quid gloriaris? Sed non recte increpo, [Zw58 f. 59v] cum multa in vobis sint de quibus potestis adversum nos gloriari. Iam enim saturati estis, id est spiritu sancto pleni. Iam divites facti estis, ut aliis dare possitis. Sine nobis regnatis, id est vos ipsos sine nostri amminiculo ministerii regitis de promissione Christi securi [ r. ] 6, et utinam regnaretis vere, ut et nos quos dedignamini sequi regnaremus vobiscum vos secuti. Hoc pie optat, sed ecce item ad ironiam revertitur dicens: Puto enim. Quasi: Recte dico: nos vobiscum. Puto enim quod per mala que patimur Deus ostendit nos esse novissimos, id est viles Apostolos, quos scilicet nulli alii, sed qui potius omnes alios debeant sequi et usque adeo viles, quod tamquam destinatos morti, id est nulli futuros usui, sed tamquam corruptores bonorum occidendos quales in novissimis temporibus helyas et enoch putabuntur Quod recte dico quia, sicut ad nostram contumeliam dicitis et tamen verum est, facti sumus spectaculum mundo, ita generaliter quod et angelis malis vel bonis et hominibus bonis et malis.
5 marg. Zw58
6 marg. Zw58
marg.| [ ¶ Augustinus ] 7 Nam et boni laudant et mali vituperant, quibus tamen ut armis utimur a dextris et a sinistris utrisque ferientes hostem, si nos nec extollunt prospera nec frangunt adversa. Item ironia. Nos stulti sumus, sed bene quod propter Christum. Propter quem vobis condescentes nihil iudicamus nos scire nisi ipsum crucifixum. Vos autem prudentes in Christo, qui ut eum honoretis ignominiam crucis eius tacetis. Nos infirmi timore, vos autem fortes securitate. Vos nobiles reverentie claritudine, nos autem ignobiles despectione. Usque in hanc horam esurimus etc. et instabiles sumus non habentes certe mansionis domicilium. Laboramus egestate compulsi, operantes ipsi manibus nostris quod Apostolice non convenit dignitati. Maledicimur et tamen benedicimus, id est quibusdam male loquentibus de nobis nos de illis bene loquimur. Blasphemamur quasi magi et tamen obsecramus Deum pro ipsis. Facti sumus quorumdam reputatione tamquam purgamenta huius mundi, tales scilicet quibus ablatis de mundo mundus purgetur eo quod nobis in illo manentibus inquinetur. Sumus enim omnium peripsima continue usque adhuc. Peripsima dicitur quicquid de qualibet materia ut purgatior reddatur abicitur ut limatura ferri vel eris vel purgamentum pomi vel huiusmodi et quecumque domorum quisquilie. Non ut confundam vos etc. Quoniam satis patet Apostolum hec ex eo intellectu dixisse, ut se potius commendaret et eos argueret unde sibi viderentur confundi, ait: Hec que de vestra plenitudine et nostra indigentia dixi, scribo non ut confundam vos, id est ut erubescentie vestre passione sub [Zw58 f. 59v] obtentu vane iactantie mee delecter, sed hoc potius loquendi genere moneo vos ut filios meos carissimos. Quos recte voco filios. Nam etsi habeatis decem milia pedagogorum, finitum ponit pro infinito.
7 marg. Zw58
marg.| [ ¶ Augustinus ] 8 Quasi: Quodlibet eruditores vestre infantie, sed, id est tamen, non multos patres. Solus enim ego sum pater quod ait ita: Nam ego vos genui, non mihi, sed ut sitis fide in Christo ihesv. Addit: per evangelium, ne ipsius esse putetur quod Dei est. Ait quidem Dominus in evangelio:"Ne vobis dicatis patrem in terra”. Unus est enim pater vester, Deus. Quod non ideo dicit, ut hoc vocabulum honoris humani cuius appellatione propter etatem curamque pietatis digni sunt plurimi [ Nota3 ] 9 de loquendi consuetudine tolleretur, sed ne gratia Dei, qua in eternam vitam regeneramur, nature vel potestati vel sanctitati etiam cuiusquam hominis tribueretur. Rogo ergo. Quasi: Ego vos genvi. Ergo imitatores mei estote, et hoc rogo vos. Ideo etiam, ut scilicet me imitemini, misi ad vos cum hac epistola Timotheum qui similiter est filius meus in fide et bene agendo carissimus et predicator fidelis in Domino, qui vias, id est institutiones meas que sunt in Christo Iesu et ideo tenende commonefaciat vos ita sicut doceo eas ubique terrarum, in omni ecclesia, et ideo sunt auctentice. Tamquam etc. Quasi: Timotheum misi. Et opus erat mitti, quia tamquam non sim venturus ad vos, sic quidam inflati sunt, id est iactant se esse sapientes. Veniam autem cito ad vos, si Dominus culpa vestra non impediente voluerit, et cognoscam non sermonem humane sapientie, sed virtutem recte credendi et bene operandi eorum qui inflati sunt superbia alta sapiendi et ceteros iudicandi, id est fidem et opera, non sermonis rationem humanam queram ab eis. Regnum enim Dei non est in sermone sed in virtute, id est fides qua regnum Dei creditur non humani sermonis ratione comparatur, sed divine gratie virtute donatur et virtutis operibus sine quibus fides est mortua demonstratur. Quid igitur vultis? Scilicet vultis, ut veniam ad vos in virga correptionis qua peccata puniam, an in caritate et spiritu mansuetudinis qua peccatis parcam?
8 Aug. marg. Zw58, praem. Nota Zw58 lin. 3, om. P12028
9 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 10 Dicens: in virga an in caritate, videtur caritatem a virga dividere. Sed quia non simpliciter dicit: in caritate, sed: in caritate mansuetudinis, dat intelligi, quod et virga est in caritate, ac si dicat: Veniam in caritate severitatis, an in caritate mansuetudinis?
10 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_4)

Notes :