Capitulum 8
Numérotation du verset
1Cor. 8,1
De his autem
que idolis sacrificantur scimus,
quia omnes scientiam habemus.
Scientia inflat,
caritas vero
edificat.
Numérotation du verset
1Cor. 8,2
Si quis se existimat scire aliquid,
nondum cognovit quemadmodum
oporteat eum scire.
Numérotation du verset
1Cor. 8,3
Si quis autem diligit Deum,
hic cognitus est
ab eo.
Numérotation du verset
1Cor. 8,4
De escis autem que idolis immolantur,
scimus quia nihil est idolum in mundo,
et quod nullus Deus
nisi unus.
Numérotation du verset
1Cor. 8,5
Nam etsi sunt qui dicantur dii
sive in celo,
sive in terra,
siquidem sunt dii multi,
et domini multi,
Numérotation du verset
1Cor. 8,6
nobis tamen
unus
Deus Pater,
ex quo omnia,
et nos in illum,
et unus Dominus Iesus Christus,
per quem omnia
et nos per ipsum.
Numérotation du verset
1Cor. 8,7
Sed
non in omnibus est scientia.
Quidam autem
cum scientia1 usque nunc idoli,
1 cum scientia] conscientia
Weber
quasi idolothitum
manducant,
et conscientia ipsorum
cum sit infirma polluitur.
Numérotation du verset
1Cor. 8,8
Esca autem
nos non commendat Deo,
neque enim2 si non manducaverimus
2 enim]
om. Weber
deficiemus,
neque si manducaverimus abundabimus.
Numérotation du verset
1Cor. 8,9
Videte autem
ne forte hec licentia vestra
offendiculum fiat infirmis3.
3 infirmis] infirmibus
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 8,10
Si quis enim4
4 quis enim]
inv. Weber
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem,
nonne conscientia eius cum sit infirma
edificabitur
ad manducandum
idolothita ?
Numérotation du verset
1Cor. 8,11
Et
peribit infirmus in tua scientia, frater,
propter quem Christus mortuus est ?
Numérotation du verset
1Cor. 8,12
Sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
Numérotation du verset
1Cor. 8,13
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum,
non manducabo carnem
in eternum,
ne fratrem meum scandalizem.
Capitulum 8
Numérotation du verset
1Cor. 8,1
marg.|
1
De his autem
etc. Hucusque de complexu maris et femine docuit, nunc a licitis continere primum exemplo sui, dein promissione premiorum, ad ultimum terrore penarum hortatur. Cuius exhortationis hec causa est, quod ciborum et aliorum quorumdam que licet fieri et non fieri adeo indiscretum usum quidam habebant, ut ex eo aut scandalizarentur aut saltem confunderentur infirmi, et ipsi qui licitis utebantur vel incompositi vel inordinati ecclesiasticam in se formam confunderent et catholicam scinderent unitatem. Hos igitur Apostolus increpat dicens: De his autem etc. Quasi: De supradictis quesistis et docui, de his autem que idolis sacrificantur, an fidelibus licet ea comedere, scimus ego et vos eque, et iccirco de his querere non habuistis necesse, quia de his omnes eque tam mali quam boni scientiam habemus, quod scilicet creature sicut nisi Deo auctore esse non possunt [Zw58 f. 69v] [marg VIII
] ita a bono, non nisi bone et ad hominum usum sunt create. Hoc verum est, eorum tamen presumptionem qui vel iactant se scire cum nesciant vel quorum scientie superbus usus, dicendo omnes redarguit. In hoc enim et ignorantium est sub ironia notata presumptio et intelligentium depressa superbia.
1
Fi1633
f. 62r
(non contuli)
marg.|
[Augustinus]
2 Quoniam enim sicut usus lucis, ita participatio veritatis pluribus est communis, [
Nota3
]
3 non habet quam amat ipsa superbia causam singularitatis et ideo vitio maiore similitudinem eius secuta propter aliquam differentiam gratie communis erigitur et adversus illum qui eamdem non habet inflatur. Unde sequitur: Scientia inflat, id est super equabilem humilium unitatem motu quodam sublevat mentem. Cum preter aliquos collate sibi gratie diversitas placet et eiusdem cum aliis communitas displicet. Qui motus adeo vehemens est quod non modo ab unitate illum quem ita sublevat dividit, sed etiam reliquam compaginem ita concutit, quod et imperfectos error distrahit estimationum et perfectos aggravat pondus curarum. [
Nota5
]
4Econtra vero caritas edificat. Ipsa namque est motus, quo dona Dei humilis veneratur in aliis. Siqua vero in se cognoscit aut ea bonorum quorum est membrum obsequus summittit aut eorum virtutem secreto conscientie tenet, ne exteriorum spectabilis facies actionum vel etiam malis invidiam vel imperfectis excitet verecundiam, per quod et eosdem immperfectos nutrit et malos attrahit et perfectorum pacem custodit.
2
marg. Zw58
3
marg. Zw58
4
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 Ideoque ipsa caritas recte dicitur fortis ut mors, quia scilicet animam sicut mors avelllit a sensibus carnis, sic caritas a carnalibus concupiscentiis. Per quod contingit ut sicut per concupiscentiam dissolutio, sic per caritatem fiat edificatio. Unde manifestum est, quod cum caritate scientia utilis est, sine ea vero inutilis et in superbiam inflat, a qua greco nomine demones appellantur, id est scientes. Hec inflatio adeo temptat, ut etiam Paulo stimulus datus sit, ne ipsum magnitudo revelationum extollat. Legitur enim in Salomone: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem. Quod non de scientia naturarum vel huiusmodi intelligendum videtur, sed de infirmitatis humane notitia. Hanc etenim quis attendens dolet quod cum velit non tamen valet ad suum creatorem intrare et desiderio patrie orat, ut ab huius peregrinationis miseria penitus exuatur, que utique scientia tamquam melior illi alii preponenda est. Hec enim non inflat, quia caritas edificat. De ceteris vero, ut verbi gratia de licito usu ciborum, si quis non dico scit, sed se existimat aliquid scire, quia non est perfecta scientia, si ipsius usus rationem ignorat nondum cognovit. Quasi: Non est consequens, ut iam cognoverit quemadmodum oporteat eum scire, id est qua moderatione scientiam illam actu operis debeat demonstrare, et ideo si indiscrete illius exerit usum reprobatur a Deo. Si quis autem diligit Deum, id est si divina motus caritate se humiliat, ne in bono fratrem suum offendere faciat, hic non dico cognoscit eum ne sibi ex se hoc quod diligit esse putetur, sed ab eo potius cognitus est, id est ab eo, ut diligere et hoc illi cognoscere daretur, acceptus et in hoc est probatus. De escis autem etc. Quasi: Inutilis est scientia, si eius preter rationem sit usus. Tamen non ideominus ipsius veritas constat, quam sibi ex rerum conceptarum assumit substantiam. Hanc autem rerum substantiam et earumdem virtutem certum est omnino esse non posse nisi conditoris auctoritate, qui prorsus nisi unus esse non potest. Nihil enim habens initium ei quod caret initio substantialiter [Zw58 f. 70v] potest esse conforme, et ideo quamvis aliquorum desipientia creatori creata conformet putans aliquibus eorum vim divinam inesse, ex cuius initio ceterorum vel sit essentia vel contingat efficientia, qualiter verbi gratia mentiuntur de escis que idolis immolantur, que scilicet idolorum vel potestate vel auctoritate suam mittent virtutem, nos tamen certissime scimus quia in mundo, id est inter mundanas creaturas idolum nihil est, id est quorumlibet ad Deum conformatio vanitas est.
5
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
6 Nam sicut dictum est non est alicuius creature vel auctoritas ex qua sit esse aliquorum vel potestas ex qua sit virtus eorum. Etenim scimus, quod nullus omnino Deus est nisi unus, quo solo auctore sunt omnia et cuius potestate eorumdem est quelibet efficientia, et ideo non creatura aliqua sed ipse solus colendus est, quia sicut ex illo et in illo solo est quicquid est ita salus cultorum eius et pena blasphemorum ipso solo auctore est. Nam ad hoc etiam idolum nihil est. Non enim intelligendum est, quod materia nihil sit vel quam ipsa materia habet forma humana. Hec namque per verbum facta sunt, sed in idolo forma hominis vel in forma hominis idolum, id est divina conformitas non est facta per verbum, sicut nec peccata et ideo nihil sunt, et homines cum peccant nihil sunt, id est illud nihil est ex quo facta eorum mala sunt vel ipsi sunt mali.
6
marg. Zw58
marg.|
Nam etsi.
Quasi: Nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in celo sive in terra nec modo dicantur, sed etiam sint, quod recte dicitur, siquidem sunt dii multi et Domini multi, nobis tamen unus etc. His verbis deorum diversitatem multam significat. Alios namque homo facit deos aliqua creata creatori in his que predicta sunt vane conformans, et hi sunt tam in celo ut sol et luna quam in terra ut simulacra, et etiam quedam sensibilia que gentium sacrificiis delectantur ut demonia, alios vero ipse qui natura Deus est facit deos non predicta conformatione, sed quadam divinitatis sue que ex ratione muneris intelligitur participatione, qualiter illi ad quos sermo Dei factus est dii dicuntur, sed horum aliis ita datur munus divini sermonis, ut usu muneris careant et ideo non credunt quod pereunt. Quibus Deus factor deorum ipsos discernens dicit: Usque quo iudicatis iniquitatem? Aliis vero in eodem munere tantus est usus, ut et credant et credentibus detur potestas filios Dei fieri. Hic tamen dicendum, quod angeli, quamvis multo divini muneris usu participes facti sunt, nusquam tamen in divinis eloquiis reperitur eos appellatos deos ideo utique, ne putentur colendi. Vocantur autem officii nomine angeli, ut per hoc intelligatur quod ipsi non se sed eum quem nuntiant volunt coli. Qui si etiam appellantur dii immortales atque beati in celis, non tamen dii deorum dicuntur, id est hominum, quibus dictum esta: « Ego dixi dii estis ». Sed neque cum dicitur Deus noster rex magnus super omnes deos, et Deus deorum debet intelligi super demonia vel demoniorum, sed super omnes homines quos qualiter dictum est facit deos qui dii veri non sunt quoniam facti, meliores tamen illis quos homo facit, qui quibus sint dii sive Domini patet ubi dicitur: dii gentium demonia. Nobis autem est unus Deus et unus Dominus pater scilicet ex quo omnia, et Iesus Christus per quem omnia, et nos sic inter cetera sumus ex illo, quod preter cetera sue nos sibi gratie munere uniente iam nunc sumus in ipso, et sic inter cetera nostre substantie virtus ab ipso collata intra nature terminos operatur per illum, quod preter cetera ultra naturam nostram nos in [Zw58 f. 70v] filios Dei transimus per ipsum.
a Ps. 81, 6.
marg.|
[
¶Hieronymus
]
7 Attende quod dicens: ex quo et: per quem et item: in ipso et per ipsum non tollit filio auctoritatem vel creationis omnium vel beneficentie rationalium, sed diversitate prepositionum diversitatem personarum et identitate nominis atque pronominis identitatem substantie monstrat. Si enim sicut putat arrius non est cum patre unius substantie Christus, nec est Deus, quoniam Scriptura ista teste unus est Deus pater. Ex eiusdem rationis loco consequens est, ut et pater non sit Dominus, quoniam scilicet hac eadem teste Scriptura unus est Dominus, Iesus Christus. Sed non in omnibus etc. Quasi: Nos scimus quia idolum nihil est, sed hec scientia non est in omnibus. Quidam enim nondum in fide perfecti ab ante conversionem usque nunc post conversionem manducant quod offertur idolis, non simpliciter quasi cibum, id est ad reficiendam coporalem indigentiam et ad sustentandam animalem vitam, sed quasi idolothitum, hoc est cum conscientia idoli putantes scilicet anime ex usu huius cibi quandam bene merendi virtutem inesse ex idolo, in hunc utique errorem inducti per aliquos recte sentientes de creaturis, sed in earumdem usu minime discernentes. Ex sua namque solent intentione non solum impii bonorum, verum etiam minus scientes intelligentium facta pensare et ideo qua intentione ipsi tales cibos comedendos putant, eadem credunt eos quoque comedere, et ita per indiscretum usum perfecte credentium polluitur conscientia eorum, id est imperfectorum, quod potest contingere cum sit infirma. [
Nota3
]
8 Non ergo de quibuslibet recte credere sufficit nisi quis hoc etiam fideliter discernat, ut a bono de quo recte credit nequis hoc blasphemet abstineat. Quod quidem de mediis bonis que scilicet fieri et non fieri intelligendum est. Non enim etiam si quis blasphemet ea, que nos Deo vel in faciendo vel in non faciendo commendant, debemus dimittere, quin vel faciamus si non licet non facere vel abstineamus si non licet facere, qualia sunt que precipiuntur vel fieri vel non fieri. Esca autem non est de talibus. Ipsa enim non commendat nos Deo, ut scilicet quod de ea dico non quantum ad rationem fidei referatur, sed quantum ad usum. Vere utique. Neque enim deficiemus a vero bono virtutum aut beatitudinis si non manducaverimus, neque abundabimus eodem bono si manducaverimus, quamvis de ea recte sentire debeamus. Videte autem, ne forte hec scientia vestra offendiculum fiat infirmis in fide, quod facile potest contingere. Si quis enim infirmus eum qui habet rectam de cibis scientiam viderit recumbentem in idolio, id est in loco destinato comedendis cibis qui oblati sunt idolis, nonne conscientia eius cum sit infirma per se errore exempli edificabitur ad manducandum cibos illos tamquam idolathita, et ita in scientia eius sic enim deberet referre, sed ad illum sese convertens ait: tua in scientia peribit frater infirmus, propter quem salvandum Christus ipse mortuus est? Et ideo gravius peccas. Sic autem vos quicumque agitis indiscrete [Zw58 f. 71v] peccantes in fratres et qualiter explanat percutientes eo quod eis videtur exemplo conscientiam ipsorum infirmam, peccatis in Christum, cuius ipsi sunt membra.
7
Zw58
8
marg. Zw58
marg.|
[Ambrosius]
9 Vel in Christo, non in Christum. In Christum enim peccare, Christum negare est. In Christo autem, in his que sunt Christi, quoniam peccant sub Christo. Quapropter. Quasi: Quandoquidem hoc peccatum sic fit in hominem, ut redundet in Christum, quapropter ab huiusmodi abstinere debetis exemplo meo qui si esca scandalizat fratrem meum non manducabo quamlibet carnem in eternum, id est numquam—non quia non liceat sed quoniam ab his que sic licet fieri, ut liceat non fieri, abstinere debeo ne fratrem meum scandalizem.
9
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_8)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_8)
Notes :