Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Cor. 1,1 

Paulus, apostolus Iesu Christi per voluntatem
Dei,
et Timotheus frater,
Ecclesie Dei que est Corinthi cum
sanctis omnibus
qui sunt in universa Achaia,
Numérotation du verset 2Cor. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 1,3 

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
Pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis,
Numérotation du verset 2Cor. 1,4 

qui consolatur nos
in omni tribulatione nostra,
ut possimus
et ipsi
consolari
eos qui in omni
pressura sunt, per exhortationem
qua exhortamur et ipsi
a Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 1,5 

Quoniam sicut abundant passiones Christi
in nobis,
ita
et per Christum abundat consolatio nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 1,6 

Sive autem tribulamur
pro vestra exhortatione
et salute,
sive consolamur
pro vestra consolatione1
1 sive...consolatione] om. Weber
sive exhortamur
pro vestra exhortatione
et salute,
que operatur2 tolerantia
2 operatur] + in Weber
earundem passionum
quas et nos patimur,
Numérotation du verset 2Cor. 1,7 

ut3 spes nostra
3 ut] et Weber
firma pro vobis,
scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis
et consolationis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,8 

Non enim
volumus ignorare vos, fratres,
de tribulatione nostra
que facta est in Asia, quoniam
supra modum
gravati sumus
supra virtutem,
ita ut
tederet nos
etiam vivere.
Numérotation du verset 2Cor. 1,9 

Sed ipsi
in nobis ipsis
responsum mortis habuimus,
ut non simus fidentes
in nobis
sed in Deo
qui suscitat mortuos,
Numérotation du verset 2Cor. 1,10 

qui de tantis periculis eripuit nos,
et eruit4
4 eruit] eruet Weber
in quem speramus
quoniam
et adhuc
eripiet,
Numérotation du verset 2Cor. 1,11 

adiuvantibus5
5 adiuvantibus] + et Weber
vobis in oratione
pro nobis,
ut ex multarum6 personis facierum7
6 facierum] om. Weber |
7 multarum] multis Weber |
eius que in nobis
est donationis,
per multos gratie agantur pro nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,12 

Nam gloria nostra hec est :
testimonium conscientie nostre
quod in simplicitate
et sinceritate
Dei,
et non in sapientia carnali,
sed in gratia Dei conversati sumus
in hoc8 mundo,
8 hoc] om. Weber
abundantius autem
ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 1,13 

Non enim alia scribimus vobis,
quam que legistis
et cognoscitis.
Spero autem
quod usque in finem
cognoscetis,
Numérotation du verset 2Cor. 1,14 

sicut et cognovistis nos ex parte
quia gloria vestra sumus,
sicut et vos nostra
in die Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 1,15 

Et hac confidentia
volui9 prius venire ad vos,
9 volui Weber ] corr. , nolui Rusch
ut secundam haberetis
gratiam10,
10 haberetis gratiam] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,16 

et per vos
transire11 Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos
11 transire] + in Weber
et a vobis deduci in Iudeam.
Numérotation du verset 2Cor. 1,17 

Cum ergo hoc12
12 ergo hoc] inv. Weber
voluissem
numquid levitate usus sum ?
Aut que cogito
secundum carnem cogito
ut sit apud me est et non ?
Numérotation du verset 2Cor. 1,18 

Fidelis autem Deus,
quia sermo noster qui fit apud vos, non est in illo est et non.
Numérotation du verset 2Cor. 1,19 

Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos predicatus est
per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo13 est et non,
13 in illo] om. Weber
sed est in illo fuit.
Numérotation du verset 2Cor. 1,20 

Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est,
ideo
et per ipsum amen Deo dicimus14 ad gloriam nostram.
14 dicimus] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,21 

Qui autem confirmat
nos
vobiscum
in Christo15
15 Christo] Christum Weber
et qui unxit nos
Deus,
Numérotation du verset 2Cor. 1,22 

et qui signavit nos
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
Numérotation du verset 2Cor. 1,23 

Ego autem testem Deum invoco
in animam meam,
quod parcens vobis non veni
ultra Corinthum,
Numérotation du verset 2Cor. 1,24 

non quia dominamur
fidei vestre,
sed adiutores sumus
gaudii vestri.
Nam fide stetistis.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Cor. 1,1 
marg.| [GME62.1.1] Paulus etc. More solito primum salutat eos, contra superbiam pseudo dicens:   Paulus, id est modicus. Contra eorumdem vero presumptionem   Apostolus Iesu Christi, id est ab eo missus. Nec in iram, sed   per voluntatem Dei, non hominum.   Et Timotheus frater. Hic a Corinthiis quibus primam portavit epistolam rediens1* omnia que apud illos fiebant Apostolo nuntiaverat. Et idcirco2* in hac salutatione ponitur ut intelligatur ea que faciunt Apostolum non latere. Paulus inquam et Timotheus mandant   Ecclesie Dei, non hominum,   que est Corinthi cum omnibus sanctis, id est presbyteris vel quibuslibet gratia in baptismo renatis,   qui sunt in universa achaia 3   *, cuius metropolis est CorinthiisA. 4
A ¶Codd. : <v. 1> Fi1633 Tr2266 Zw58
1 quibus primam portavit epistolam - rediens Fi1633 Tr2266 ] inv. Zw58
2 idcirco Fi1633 ] scrips., et circo Tr2266 iccirco Zw58
3 universa – Achaia Fi1633 Tr2266] inv. Zw58
4 Paulus... Corinthiis] + scholion marg. Est igitur intentio eius in hac epistola incorreptos corrigere et correctos ad ulteriora provocare et pseudo cum sui commendatione deprimere. Modus tractandi talis est. More solito salutem premittit, deinde de bonis ( coniec. ) collatis per gratiam, Deo gratias agit, loquens perfectis, post ad tolerantiam passionis suo exemplo invitat. Postea pseudo a<postoli> deprimendo redarguit, detegens versutias eorum et se multis modis commendat, tandem subditur moralis ammonitio cum iteratione benedictionis premittens salutationem contra pseudo superbiam Paulum etc. eorumdem presumptione apostolum se nominat dicens Fi1633
Numérotation du verset 2Cor. 1,2 
marg.| [GME62.1.2] Mandant inquam hoc: Gratia sit vobis. Hoc dicit contra iactantiam meritorum. Et pax. Hoc contra schismata, quibus adhuc pertinaces dividunt unitatem. A Deo patre nostro et Domino Iesu Christo, per quem ex Patre omnia.
Numérotation du verset 2Cor. 1,3 
marg.| [GME62.1.3] Benedictus etc. Primo bonos ad tolerantiam passionum tum ratione premii in quo perfecta est omnibus consolatio, tum exemplo sui, qui gravissima sustinet patienter hortatur ducens laudi, quod alii ignominie. Ait ergo:   Benedictus sit, id est qui in se nec augeri nec minui potest in vobis appareat magnus Deus natura et pater generatione Domini nostri Iesu Christi, pater etiam noster pietate misericordiarum, Deus auctor   totius consolationis, id est perfecte consolationis, quia non est minus tribulatione solatium.
Numérotation du verset 2Cor. 1,4 
marg.| [GME62.1.3] Vere qui nos ministros   consolatur in omni tribulatione nostra, id est anime et corporis, adeo   ut et nos ipsi nostre consolationis exemplo   possimus consolari eos qui sunt in omni, id est in qualibet pressura, quam Deus illis immittit per quandam exhortationem qua et nos ipsi Apostoli exhortamur a Deo. Huiusmodi namque pressure exhortationes recte vocantur, quoniam per eas se nobis tamquam filiis offerens Deus, qui omnem filium flagellat quem recipit, ad graviora propter se sustinenda per eas quodammodo exhortatur.
Numérotation du verset 2Cor. 1,5 
marg.| [GME62.1.3] Cuius nostre vel vestre que pressura sit exhortationis ratio in hoc qui sequitur fine consistit, quoniam scilicet   sicut abundant in nobis passiones Christi quas scilicet imitantes Christum sustinemus pro Christo, ita et per Christum abundat consolatio nostra cum vel hic liberamur vel pietatem [Zw58 f. 92v] paternam intelligimus in flagellis. Horum autem in nobis certum exemplum est nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,6 
marg.| [GME62.1.6] Nam sive tribulamur sive consolamur sive exhortamur totum pro vobis est. Si enim tribulamur, hoc pro vestra exhortatione est et salute, ut scilicet exemplo nostro tribulationes patienter feratis per eas salvandi. Si autem   consolamur vel liberatione presenti vel ex eo quod pietatem paternam intelligimus in flagellis, hoc   pro vestra exhortatione et salute, ut scilicet vestram liberationem presentem vel in flagellis vestris eamdem pietatem paternam intelligatis per hoc quoque salvandi. Si vero ex huius pietatis intelligentia exhortamur ad graviora ferenda, hoc quoque pro vestra exhortatione et salute, ut scilicet ex eiusdem pietatis intelligentia graviora feratis per hoc etiam salvandi. Et recte dico:   pro salute. Ipsa namque est   que operatur in vobis   tolerantiam passionum earumdem quas et nos Apostoli   patimur. Nisi enim salutem speraretis, nequaquam sustinere possetis que patimur.
Numérotation du verset 2Cor. 1,7 
marg.| [GME62.1.7-1] Patimur inquam ad hoc,   ut nostra spes que est   pro vobis, scilicet qua fortes vos in passionibus futuros speramus, sit   firma. Quod debetis  . Pro vobis enim sicut dictum est patimur scientes, quoniam sicut nunc estis nobis socii passionum transitoriarum,   sic eritis socii   et consolationis eterne.
Numérotation du verset 2Cor. 1,8 
marg.| [GME62.1.8] Non enim etc. Dixerat: tribulamur pro vestra exhortatione, modo narrat in quo, ut cum se ad magistri sui comparationem parva pati cognoverint accepta consolatione dolere desistant. Quasi: Dico quod patimur. Non enim volumus vos ignorare, o fratres, de tribulatione nostra, que facta est in asia in Philippis pro phitonissa quam a demonio liberavi, quoniam gravati sumus pondere passionum que fuerunt supra modum precedentium tribulationum et supra virtutem humanam, ita ut nos qui solemus in tribulationibus glorificari tederet non dico loqui vel huiusmodi, sed etiam vivere.
Numérotation du verset 2Cor. 1,9 
marg.| [GME62.1.9] Nec hoc tantum, sed et nos   ipsi ut de ceteris taceam qui de mea tunc vita desperaverunt,   habuimus responsum, id est certitudinem   mortis in nobis ipsis , id est ex humane nature quem in me sensi defectu, qualiter Deus affligi permisit, ut prorsus non   simus fidentes in nobis, sed in solo   Deo qui suscitavit mortuos.
Numérotation du verset 2Cor. 1,10 
marg.| [GME62.1.10] Quasi: Cui miraculo simile fecit ipse qui tunc   de tantis periculis eripuit nos et quotidie   eruit, in quem credentes speramus, quoniam et adhuc   eripiet ,
Numérotation du verset 2Cor. 1,11 
marg.| [GME62.1.11-1] adiuvantibus non solum aliis sed   et vobis in oratione facta   pro nobis. Hoc autem adeo magnifice faciet, ut inde laudetur a multis. Quod ita dicit, ut pro nobis agantur gratie Deo eius donationis, id est pro ea donatione liberationis, que in nobis est pluribus utilis. Propter quod esse agantur per multos, id est a multis. Et qualiter multis velit intelligi determinat dicens: Ex personis multarum facierum.
marg.| [GME62.1.11-2] Vel secundum aliam translationem: ex multorum facie, quod idem est. Quasi: Multe enim et diverse sunt facies, etates, diversi sexus, diverse conditiones.
marg.| [GME62.1.11-3] Vel etiam diversitas virtutum est quasi quedam diversitas facierum ut facies Iob patientia, facies David humilitas, facies Moysi mansuetudo, a quibus cum gratie aguntur, recte ex perso- [Zw58 f. 92v] nis diversarum facierum agi dicuntur.
Numérotation du verset 2Cor. 1,12 
marg.| [GME68.1.12] Nam gloria. Quasi: Dixi: speramus quod eripiet, quod recte dixi. Nam mee conscientie puritatem considerans de divino auxilio non diffido. Unde etiam glorior. Gloria enim nostra hec est, scilicet testimonium conscientie nostre testificantis, quod conversati sumus in hoc tam malo mundo in simplicitate et sinceritate, id est sincere sine falsitatis ammixtione docens rerum que ad fidem pertinent veritatem et simpliciter eternum premium, non temporale aliquod emolumentum attendens. Que sinceritas atque simplicitas dicitur Dei que ex Deo est. Sic inquam conversati sumus et hoc fecimus non in sapientia carnali, id est non humanis rationibus que docuimus astruentes, sed in sola Dei gratia omnium rationem ponentes. Hec iam contra pseudo apostolos dicit, qui sapientiam carnalem secuti legem inducunt et merita in quo gratie derogant et veritatem falsitate terreni commodi intentione adulterant. Attende quam recte dicat: testimonium conscientie nostre est gloria nostra.
marg.| [Augustinus] 5 Sicut enim impiis magna pena est conscientia, ita piis eadem est magna leticia, qua letantur in cubilibus, hoc est in cordibus suis, si tamen bona sua et sibi esse data et non ex meritis suis intelligant nec ex aliquorum cooperatione gloriam istam considerant, quia non ait Apostolus: gloria nostra est testimonium aliene vel malitie vel minoris gratie, sed ait: testimonium conscientie nostre. Que quoniam est occulta non est ipsa quoque alieno subiecta iudicio, et ideo nullus presumat contra eam vel proferre vel etiam cogitare sententiam dicens:
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 Quis servat vel castitatem vel quodlibet aliud mandatum? Si enim putat quod nemo, ipse fit nemo. Abundantius. Quasi: Conversati sumus in mundo simplici intentione eo quod temporalem mercedem a nullo quesivimus. Abundantius autem ad vos, a quibus etiam quod tamquam provinciales Christi nobis militibus eius debetis non accepimus nec de cetero accipiemus.
6 marg. Zw58
Numérotation du verset 2Cor. 1,13 
marg.| Non enim nunc   scribimus vobis alia quam que legistis in prima epistola ubi dixia: « Ego autem nullo horum usus sum »,   et cognovistis rei experientia.   Spero autem quod deinceps   usque in finem vite   cognoscetis
a 1Cor. 9, 15.
Numérotation du verset 2Cor. 1,14 
marg.| sicut et ante hac   cognovistis nos nisi   ex parte, quoniam quod de vestro quidem nihil acceperim scitis, sed qua intentione seu dilectione hoc fecerim forsitan ignoratis. Hoc autem et feci et faciam ideo, quoniam nos   sumus gloria vestra sicut et vos estis gloria   nostra non modo sed   in die Domini nostri Iesu Christi apparitura. Tunc enim et nos et de instructione cauta et vos de irreprehensibili fide et vita pro invicem gloriabimur.
Numérotation du verset 2Cor. 1,15 
marg.| Et hac future pro invicem gloria   confidentia volui venire ad vos ut, qui per primam epistolam habebatis   gratiam sane instructionis   haberetis ex mea presenti secundam gratiam confirmationis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,16 
marg.| Hec igitur causa est quare volui venire ad vos priusquam irem in Macedoniam, et per vos etiam volui   transire in Macedoniam etc. et a vobis deduci in Iudeam, quo collectas que facte erant in sanctos ferre destinaveram.
Numérotation du verset 2Cor. 1,17 
marg.| Cum ergo. Quasi: [Zw58 f. 93v] Ad hoc venire volui, non tamen veni.   Cum ergo voluissem hoc et non fecissem, numquid   usus sum levitate ut quod ex ratione proposuerim impetuosa animi   levitate mutaverim? Aut que cogito facienda vel dimittenda   cogito secundum carnem ut , scilicet fine temporalis, commodi mea consultatio figat sententie dictionem, mutet vero postea fine temporalis incommodi, ut iuxta rerum temporalium affectiones aut etiam necessitates sit apud me   est et non, id est idem affirmem et negem?
marg.| [Hieronymus] 7 Nam carnale est nulla maiore causa exigente mutare propositum. Ex hoc datur intelligi quod maiore causa exigente potest mutari. Nam et falsa veris et illicita quelibet licitis mutari convenit. [ Nota5 ] 8 Licita vero que fine quo facienda sunt bona dicuntur possunt minora mutari maioribus. Sed non tam ex humanarum affectionum aut necessitatum ratione quam ex causa voluntatis et fine laudis divine, que maxime est in ecclesiastica pace, maiora etiam sive minora bona pensanda sunt. Iuxta quem finem etiam non est iudicandus mendax qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in ipso est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra qui dicit verum quod putat falsum mentitur nec est liber a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Nam veritas nature quidem ratio est secundum quam dicitur verus aer, vera aqua, et vera scientia, qua hec substantie veritas comprehenditur, falsitas quoque dicitur huius veritatis absentia et falsa scientia, que hanc sub veritatis capit obtentu. Sed magis fine divine laudis et officio pacis ex quibus veritas virtus est veritas dicitur, et falsitas, si hoc fine vel officio quantum in homine est cogitatio eius sermoque privetur qualiter ipsa vitium est. Hac igitur virtute quis dicitur verus etiam cum de rerum substantia fallitur, et hoc vitio falsus etiam si de ea non fallitur. Et ex hac finis et officii ratione Apostolus proposita sua considerans mutationis que videtur removet levitatem, que prorsus levitas nulla est, si eodem fine atque officio quo proposuerat se venturum remansit.
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58
Numérotation du verset 2Cor. 1,18 
marg.| Fidelis autem. Se non esse levem per Deum ipsum cuius est imitator demonstrat dicens: Est autem   Deus fidelis in verbis suis. Quasi: Quem in hoc imitamur. Quod inde patet, quod   sermo noster quicumque   qui fuit apud vos talis fuit, quod   non fuit   in eo contrario fine   est et non. Et vere Deus fidelis.
Numérotation du verset 2Cor. 1,19 
marg.| Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis per nos, id est   per me et Silvanum et Timotheum predicatus est, talis fuit quod   non fuit in eo   est et non, neque rei substantia neque fine, sed secundum utrumque fuit in illo est, id est veritas. Vere.
Numérotation du verset 2Cor. 1,20 
marg.| Deus enim ita de illo promiserat, et quotquot promissiones Dei in illo   sunt etiam   in illo sunt etiam idem implete.   Ideo , id est quoniam intelligimus in illo esse impletas   et per ipsum per quem implete sunt, dicimus   Deo Amen id est verbum confirmationis, per quod significamus esse impletas. Quod est   ad gloriam nostram, qui eum in hac virtute [Zw58 f. 93v] veritatis firmiter imitamur, quod tamen non ex nobis sed ex ipso est.
Numérotation du verset 2Cor. 1,21 
marg.| Unde sequitur: Ipse autem Deus est qui nos Iudeos   cum vobis gentibus   confirmat, ut eadem veritatis virtute simul maneamus   in Christo. Ipse est etiam qui ad hoc Spiritu sancto qui dicitur unctio   unxit nos.
Numérotation du verset 2Cor. 1,22 
marg.| E t qui eodem tamquam caractere quo eius a ceteris discipuli discernuntur in baptismo et ceteris sacramentis vel in libro vite   signavit nos et dedit in cordibus nostris pignus spiritus quo promissa speremus, donec rehabeamus. Unde et manifestum est quod mendaces non sumus.
Numérotation du verset 2Cor. 1,23 
marg.| Quasi vero quis diceret quod, ad predictum officium et finem, pertinens ratio fuit non veniendi cum execratione, supponit: Ego autem Deum invoco testem in, id est contra   animam meam, nisi dixero veritatem, quoniam hoc quod ultra, id est postquam a vobis discessi,   non veni Corinthum quamvis me venturum promiserim, feci parcens vobis, in quo causa divine voluntatis et officium ecclesiastice pacis et finis divine laudis satis apparet. In quo vero   parcens ostendit ibi:   Ne tristitiam etc.
Numérotation du verset 2Cor. 1,24 
marg.| Sed quoniam arroganter dixisse parcens videtur, premittit: Non dico parcens ideo   quia dominamur fidei vestre, id est eo quod velimus intelligi fidem que tantum divine gratie est in corde9 potestate cogenda,   sed quia in plurimis   sumus adiutores gaudii vestri, in quibus adiutorii non procederet ratio nisi ab eis quibus impediri possunt me continerem. Quoniam ergo nocent impedimenta, quisquis ne intercurrant providet, parcit. Quamquam etiam si fides ex imperio esse posset, non in vobis esset, quod inobedientia formidaret.   Nam fide statis.
9 [•II•] Hic incipit capitulum 2 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_1)

Notes :