Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 

Ideo
habentes hanc administrationem1
1 administrationem] ministrationem Weber
iuxta quod misericordiam Dei2
2 Dei] om. Weber
consecuti sumus non deficimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 

sed abdicamus occulta dedecoris,
non ambulantes
in astutia
neque adulterantes verbum Dei,
sed in manifestatione veritatis
commendantes
nosmetipsos
ad omnem conscientiam
hominum
coram Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 

Quod si etiam opertum est
evangelium nostrum,
in his qui pereunt est opertum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 

in quibus
deus huius seculi
excecavit mentes
infidelium,
ut non fulgeat
illuminatio evangelii
glorie Christi
qui
est imago
Dei invisibilis3
3 invisibilis] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 

Non enim nosmetipsos predicamus,
sed Iesum Christum Dominum nostrum4.
4 nostrum] om. Weber
Nos autem servos
vestros per Iesum,
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 

quoniam Deus qui dixit
de tenebris lucem splendescere,
qui illuxit in cordibus nostris
ad illuminationem scientie claritatis Dei
in faciem
Iesu Christi5.
5 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 

Habemus autem
thesaurum istum
in vasis fictilibus,
ut sublimitas sit virtutis Dei
et non ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 

In omnibus tribulationem patimur
sed
non angustiamur,
aporiamur
sed non destituimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 

persecutionem patimur
sed non derelinquimur,
humiliamur
sed non confundimur6,
6 humiliamur....confundimur] om. Weber
deicimur
sed non perimus,
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 

semper mortificationem Iesu
in corpore nostro
circumferentes
ut et vita
Iesu in corporibus nostris
manifestetur.
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 

Semper enim nos
qui vivimus,
in mortem tradimur
propter Iesum,
ut et vita Iesu
manifestetur in carne
nostra mortali.
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 

Ergo mors in nobis, operatur vita autem in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 

Habentes autem
eundem spiritum
fidei,
sicut scriptum est :
credidi propter quod locutus sum,
et nos
credimus
propter quod et loquimur,
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 

scientes quoniam qui suscitavit Iesum
et nos cum Iesu suscitabit
et constituet
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 

Omnia enim propter vos,
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 

Propter quod
non deficimus,
sed licet is qui foris est
noster homo
corrumpatur7, tamen is qui intus est
7 corrumpatur] corrumpitur Weber
renovatur de die in diem.
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 

Id enim
quod in presenti est
momentaneum
et leve
tribulationis nostre,
supra modum
in sublimitatem
eternum
glorie
pondus
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 

non
contemplantibus
nobis que videntur, sed que non videntur.
Que enim videntur temporalia
sunt, que autem non videntur eterna sunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 
marg.| Ideoque etc. Hic magnitudinem rei ministrate significat, ex qua etiam sui ministerii dignitas maior est. Quasi: Hec in nobis est divine glorie revelatio et nostre imaginis per dominum spiritum transformatio. Nostra etiam ministratione idem Domini spiritus eamdem revelationem atque transformationem in ceteris operatur. Ideoque scilicet habentes hanc tante rei tam dignam ministrationem non tamen nostris meritis, sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus a Domino non pro quibuslibet adversis deficimus. Hoc est quod dixerat: habentes talem spem multa fiducia utimur nec solum exteriores ab aliis adversitates contempnimus, sed etiam in nobis ipsis abdicamus occulta dedecoris, id est nulli dolose cogitationi in nobis locum habere permittimus. Vere quia non sumus ambulantes in astucia, id est non sicut pseudo Apostoli falsam speciem pietatis sine interiori virtute extra pretendimus. Neque sumus sicut ipsi vel falsitatis admixtione vel terreni questus intentione adulterantes verbum Dei, sed et re et intentione veritas non solum est, sed etiam apparet in nobis. Nam ut luceat lux nostra coram hominibus, ambulamus in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos adeo prudenter, ut non tantum usque ad oculos sed etiam usque ad omnem conscientiam hominum veritatis nostre laus transeat, intentione tamen huius commendationis semper manente coram Deo, ut scilicet nostre veritatis luce illis exposita non nos sed Deum glorificent. Quasi vero quis diceret: quomodo in manifestatione veritatis dicis te ambulare cum multi sint qui non intelligunt eam respondet: Dixi quidem in manifestatione. Quod si opertum est, ut quidem est, veritatis evangelium nostrum dividendum est quibus. Non enim omnibus, sed his qui pereunt est opertum. Quo vero auctore et qualiter et quare et qui sint quibus opertum est, paucis verbis aperit cum subponit: Deus excecavit mentes infidelium. Quis operuit? Deus. Qualiter? Excecavit mentes. Quorum et quare? Infidelium. Infideles enim et causa infidelitatis excecavit. Quam etiam causam volens intelligi, non ait: his, sed: in his, et eosdem referens non ait: quibus, sed: in quibus Deus etc. Sed dubium est an dicat: Deus huius seculi, an: infidelium huius seculi.
marg.| [Hieronymus Augustinus] 1 Item dubium est quis hic dicatur Deus. Et quidem diabolus qui alibi dicitur princeps mundi potest hic quamvis non sit Deus appellari Deus huius seculi, id est iniquorum, in quorum malitia quasi quemdam vendicat principatum sicut alibi dicitur: quorum Deus venter est, non tamen venter est Deus, et dii gentium dicuntur qui sunt demonia, cum tamen non sint dii gentium ipsa demonia. Sed propter hereticorum et maxime manicheorum ca- {Zw58 f. 97v } lumpnias, qui sicut bonum ita et malum asserunt rerum esse principium, melius hic intelligitur Deus verus, qui etsi hoc non videatur aliquibus infidelium mentes merito infidelitatis excecat, sicut quod vult indurat et in concupiscentias tradit et in passiones ignominie et in reprobum 144 sensum, [r.] 2 cuius filius in hoc iudicium venit, ut qui vident ceci fiant, ut cecitate faciente non fulgeat eis que tamen in se ipsa vera est illuminatio evangelii glorie Christi, qui est imago Dei patris, ex quo ipse est, tamen eidem equalis. Unde: Qui videt me, videt et patrem. Hoc autem dico, ut per hoc pateat quo nostre commendationis spectat intentio. Non enim quantum ad intentionem commendamus nosmetipsos, sed Iesum Christum dominum nostrum. Nos autem dicimus esse ministerio servos vestros per Christum. Et qualiter ait: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, etc. Ecce teste Apostolo lux secuta est tenebras sicut et in genesi legitur: Fiat lux. Non tamen ex hoc potest intelligi. quod legis scriptor senserit tenebras sempiternas fuisse sicut ei quidam eiusdem legis calumpniatores imponunt, immo eas cepisse ostendit cum dixit: In principio fecit Deus celum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebre erant super faciem abyssi. Sic igitur tenebre ceperunt ex quo confusa moles celi et terre esse cepit. Post vero accedente luce quod factum erat melius redditum est, ut hominis post longa tempora futura significaretur affectio, de qua alibi manifeste fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Quod igitur cum dixit: fiat lux significavit nunc in nobis implevit, quia in cordibus nostris quodammodo per prime originis peccatum incompositis atque tenebrosis illuxit, idem glorie sue lumen infudit et hoc fecit ad illuminationem scientie, id est ut per nos destinatos huic ministerio servos ceterorum quoque cordibus peccato tenebrosis tamquam dicendo: fiat lux luminosam infundat scientiam, non solum ceterorum ad que nos fides debet dirigere, [sed] etiam huius claritatis vel glorie Dei, qua scimus quod ipse qui est verum lumen tenebras nostras illuminat, ut remoto velo in faciem Christi Iesu qui est verus Moyses intendamus. Habemus autem etc. Hic dicit de persone sue humilitate. Quasi: Hec lux est in cordibus nostris utique tamquam preciosus thesaurus infidelibus celandus, sed fidelibus exponendus. Istum autem thesaurum habemus in vasis fictilibus, id est testeis fragilitate corporibus, qui cum sanemus alios aliquociens infirmamur, ideo utique ut tota gratiarum que sunt in nobis sublimitas sit, id est reputetur esse virtutis Dei et non esse ex nobis. Quantum vero fictilibus ostendit. Patimur tribulationem in omnibus, sed tamen de thesauro bene conscii animo non angustiamur. Deinde partes quasdam tribulationum enumerat dicens: Apporiamur, id est ablatis etiam necessariis pauperes sumus. Apporiari dictum est a greco quod est apporos, id est pauper. Sed non destituimur a predicto thesauro. Persecutionem de loco ad locum patimur, sed a Deo habitatore nostro non derelinquimur. Usque ad desperationem vite deicimur, id est humiliamur, sed non morte perimus. Vel deicimur, id est occidimur, sed etiam mortui non perimus. Quod per singula? {Zw58 f. 98v } Patimur semper circumferentes, id est omnibus non solum in animo habentes, sed etiam in corpore nostro ostendentes mortificationem Iesu, [r.] 3 id est quam sustinemus pro Iesu ea que desunt passionum eius in nobis perficientes, ut sicut mors ita et vita Iesu non modo in animabus intus sit, sed etiam extra manifestetur in corporibus nostris. Et recte gravem tribulationem volens intelligi dico: mortificationem circumferentes. Nos enim qui virtutibus vel etiam vita naturali non pereuntes vivimus semper tradimur in mortem propter Iesum, ut et immortalis vita Iesu manifestetur in hac nostra carne modo mortali. Quasi: Quod impossibile videtur. Quoniam ergo ita mortificamur in nobis eo quod non credimus mors operatur, in vobis autem eo quod creditis vita operatur.
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 4 Increpatio est quoniam falsis Apostolis hoc dicentibus putabant Paulum eo quod non perfecte crederet pati, se vero quasi perfecte credentes non pati. Sed Apostolus contra, cum illi adulatione querant placere ut crucis Christi persecutionem non patiantur, se propter fidem talia sustinere sicut et priores sancti fecerunt ostendit dicens: Habentes autem eundem spiritum fidei, etc.
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 [Nota4] 6 Ecce diversorum temporum eadem fides gratie Dei, que priorum temporum salvat iustos non solum 145 magnos qui prophetie spiritu sub figuris eam latere senserunt, sed etiam pusillos qui rerum spiritualium signa pro rebus ipsis observaverunt nescientes quo signa ipsa referrentur, id tamen insitum habentes, ut uni omnium quem non videbant Deo placerent et ad eius cultum opinionem observationemque relegarent, cuius nomen quicumque etiam sub pedagogi severitate minacissima invocavit quod sine fide facere non potuit salvus erit. Vere ergo fidem gratie Christi habuerunt antiqui sicut scriptum est, quod in eorum scilicet persona propheta dixit: Credidi. Et ut fidem suam perfectam esse monstraret, addidit: Propter quod locutus sum. Non enim perfecte credunt qui non hoc quoque credunt, quod scilicet imminente salutis ex taciturnitate periculo debent confiteri quod credunt. Hoc igitur antiquorum exemplo et nos habentes non dico eamdem scientiam, sed eundem spiritum, id est gratiam fidei credimus perfecte, propter quod et loquimur. Nec timor etiam mortis efficit quin loquamur scientes quoniam Deus qui suscitavit Iesum a mortuis suscitabit et nos, ut simus in eadem gloria cum Iesu et in eadem constituet, ut scilicet iam non moriamur nec ultra nobis mors dominetur. Addit: Vobiscum, et quare addat supponit: Omnia enim, que de nostra mortificatione et fidei confessione prediximus, propter vos fecimus, ut scilicet in vobis exemplo nostre constantie firmis abundet gratia, ut nec timore mortis a fide gratie recedatis et abundans in vobis abundet etiam gratiarum actione per multos alios in gloriam Dei. Ad cuius opulentam cenam sicut est contumelia si non veniant nisi pauci, ita est gloria si veniant multi. Propter quod, quoniam scilicet hec ad vestram utilitatem et ad divinam gloriam spectant, non deficimus in tribulationibus, sed potius proficimus. Licet enim {Zw58 f. 98v } corrumpitur is noster homo qui foris est, tamen is qui intus est renovatur de die in diem.
5 marg. Zw58
6 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 7 Attende quod quamvis dicat: is et: is homo, non tamen duo sunt homines, sed unus qui dicitur exterior non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animalem vitam exterius sentiendi, memoria reminiscendi, conducibilia appetendi, incommoda fugiendi. Idem vero dicitur interior secundum illam vim mentis, qua et de corporalibus istis que per sensum corporis traxit secundum sempiternas iudicat rationes et ad celestia cognoscenda se sublevat, secundum quod etiam idem unus homo ad imaginem Dei dicitur fictus hic totus, id est et interiore et exteriore sui parte vetus est propter peccatum, qui quantum ad corpus et ad vitalem compagem vel etatum mutationibus vel morborumm inequalitatibus et variis afflictionibus semper corrumpitur, donec ultima corruptione que dicitur mors ipse deficiat. Proportione vero collata dum secundum exteriorem ita corrumpitur, secundum interiorem idem unus renovatur non quod uno momento hec renovatio fiat, sed in baptismo omnium peccatorum remissione quantum ad reatum iustificatur, quantum vero ad actum, quia vita humana temptatio est super terram non iustificabitur in conspectu eius omnis vivens, tamen de die in diem concupiscentiarum motibus temperatis boni mores augentur et roborantur. In fine vero et corpus resurrectione reformabitur et visione Dei interioris imaginis similitudo perficietur, ut sicut vetustatis terminat defectum consumptio, ita novitatis profectum terminet consummatio. Id enim etc. Quasi: Dum exterior corrumpitur, interior renovatur, immo quoniam patientiam tribulatio operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem que non confundit, quodammodo ipsa corruptio dicitur innouare. Quod ita ait: Id enim tribulationis nostre, scilicet quod et in presenti est et momentaneum et leve, id est quod hic in terra est et brevissimum et ad ferendum facillimum operatur in nobis supra modum, id est incomparabiliter et in sublimitate et eternum et pondus glorie, id est gloriam et in celis et interminabilem et magnam in vobis dico contemplantibus non ea que hic videntur sed ea que hic non videntur. Recte utique. Que enim hic videntur sunt temporalia, id est mutabilia, destinata humane vetustati. Que autem non videntur sunt eterna, id est immutabilia, in quibus spiritualis novitas consummatur. Nec dubitandum est quin tribulatio gloriam operetur. 146
7 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_4)

Notes :