Glossa media

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 

Has igitur habentes
promissiones,
carissimi, mundemus nos
ab omni inquinamento carnis
et spiritus,
perficientes
sanctificationem
in timore Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 

Capite
nos.
Neminem
lesimus,
neminem corrupimus,
neminem circumvenimus.
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 

Non
ad condemnationem vestram1
1 vestram] om. Weber
dico,
predixi enim quod
in cordibus nostris estis
ad commoriendum et ad convivendum.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 

Multa mihi fiducia est
apud vos,
multa mihi gloriatio
pro vobis,
repletus sum
consolatione,
superabundo gaudio
in omni tribulatione nostra.
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 

Nam et cum venissemus Macedoniam,
nullam requiem habuit caro nostra,
sed omnem
tribulationem passi,
foris
pugne,
intus timores.
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 

Sed
qui consolatur
humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi.
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 

Non solum autem in
adventu eius,
sed etiam in consolatione2
2 consolatione] solacio Weber
qua3
3 qua] quo Weber
consolatus est
in vobis,
referens nobis
desiderium vestrum4,
4 desiderium vestrum] inv. Weber
fletum vestrum5,
5 fletum vestrum] inv. Weber
vestram emulationem
pro me,
ita ut
magis gauderem.
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 

Quoniam etsi contristavi vos
in epistola
non me penitet,
etsi peniteret
videns quod
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 

nunc gaudeo
non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad penitentiam.
Contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 

Que enim secundum Deum
tristitia est,
penitentiam
in salutem stabilem
operatur,
seculi autem
tristitia mortem operatur.
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 

ecce enim
hoc ipsum
secundum Deum contristari vos,
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
sed defensionem,
sed indignationem,
sed timorem,
sed desiderium,
sed emulationem,
sed vindictam,
in omnibus exhibuistis
vos incontaminatos esse negotio.
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 

Igitur
etsi scripsi vobis
non propter eum
qui fecit
iniuriam, nec propter eum qui passus est,
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
ad vos coram Deo,
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 

ideo quoque6
6 quoque] om. Weber
consolati sumus.
In consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus
super gaudium Titi, quia refectus est
spiritus eius
ab omnibus vobis,
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 

et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
non sum confusus,
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
ita et gloriatio nostra,
que fuit ad Titum veritas facta est,
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 

et
viscera eius
abundantius in vobis7 sunt,
7 vobis] vos Weber
reminiscentis
omnium vestrum obedientiam,
quomodo
cum timore
et tremore
excepistis eum.
Gaudeo quod in omnibus
confido in vobis.

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 
marg.| Igitur habentes promissiones has, quod scilicet Deus habitabit in nobis et recipiet nos, o carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis ut luxurie et spiritus ut invidie ceptam   in baptismo   sanctificationem perficientes non legalibus observantiis, sed in casto   timore Dei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 
marg.| Si autem ad hoc forma exempli necessaria est, capite nos, non pseudo apostolos. Nam   neminem vestrum   lesimus aperta improperatione sicut illi.   Neminem corrupimus falsitatis tamquam fermenti permixtione,   neminem circumvenimus fraudulenta vestrorum ablatione.
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 
marg.| Hec autem dico non ad condempnationem vestram, id est ut ad excusandum me vos damnabiles velim intelligi. Predixi enim,   quod vos   estis in cordibus nostris, id est quod vos diligimus, quod utique facimus   ad commoriendum et ad convivendum, id est vestra sive mors sive vita caritatis affectu mea videtur. Huiusmodi ergo verba ex ammonitionis ratione magis accipienda sunt, que confidenter dico.
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 
marg.| Nam mihi apud vos est   multa fiducia ex huius caritatis mee et vestre humilitatis conscientia, et   pro vobis apud alios est mihi   multa gloriatio pro vestra obedientia. Repletus sum etiam consolatione audita vestra emendatione, pro qua in omni, id est multiplici tribulatione nostra superabundo gaudio, id est gaudium meum quod est de emendatione vestra maius est omni dolore, qui est ex tribulatione que vere magna est.
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 
marg.| Nam cum venissem Macedoniam, quo sicut supra dictum est transivi, eo quod Titum troade non inveni   nullam requiem habuit caro mea. Carnis nomine spiritus tristitiam secundum quam ipse caro est vult intelligi.
marg.| Unde adiungit: Sed passi sumus omnem tribulationem, id est tam in spiritu quam in corpore. Vere. Nam in carne foris ab apertis inimicis nobis sunt pugne, in spiritu vero intus a falsis fratribus sunt nobis timores pro infirmis, ne deficiant.
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 
marg.| Sed Deus   qui consolatur humiles spiritu   consolatus est nos in adventu Titi coadiutoris mei.
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 
marg.| Non solum autem in adventu eius , quia scilicet desideratus advenit,   sed etiam in solatio suo quo   nos quoque   consolatus est in vobis post luctum quem de vobis nobiscum habebat, qualiter nos   consolatus est referens nobis vestrum desiderium de commendatione,   vestrum fletum de peccatis,   vestram emulationem, id est animi zelum quo peccatores emulamini Dei emulatione, tum quidem pro illis quibus utile est resipiscere, tum etiam   pro me quem scitis eamdem emulationem habere. Vel pro me contra pseudo apostolos. Ita inquam hoc referens   consolatus est me ut de vestro profectu {Zw58 f. 102v }   magis gauderem quam de mea tribulatione dolerem.
marg.| Vel, iuxta quod sequens littera exigit, magis gauderem modo quam prius doluerim me misisse, durius corripientem epistolam
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 
marg.| quoniam etsi contristavi vos in dure correptionis   epistola , non me penitet cognita vestri profectus utilitate,   etsi peniteret ea nondum apparente videns. Quasi dicat: Penituit. Nunc autem videns quod epistola illa   etsi ad horam vos contristavit supple: post tamen profuit.
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 
marg.| Gaudeo non quidem   quia contristati estis de correptione, sed   quia contristati estis de peccatis   ad penitentiam. Et recte de hac tristitia gaudeo. Contristati enim estis secundum Deum, ut iam manifeste appareat, quod ex nobis, id est ex nostri causa, in nullo, id est nec per negligentiam nostram nec per correptionis duriciam patiamini detrimentum, id est damnum, quod vere ex tristitia que est secundum Deum apparet.
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 
marg.| Tristitia enim que est   secundum Deum ut est tristari de peccato operatur penitentiam ducentem in salutem stabilem, id est eternam.   Seculi autem tristitia, qua scilicet dolet quis sese corripi vel huiusmodi   mortem operatur. Quod autem de peccato tristari utile sit, in vobis ipsis ex consequentibus apparet.
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 
marg.| Ecce enim hoc ipsum, scilicet contristari   secundum Deum de peccato, o quantam in vobis operatur sollicitudinem emendationis ! Nec hoc solum, sed etiam defensionem veritatis, sed indignationem contra malos, sed timorem de cetero ne cadatis, sed desiderium ut beneficiatis, sed emulationem qua alios quoque ad eadem bona zelatis, sed vindictam qua peccatores corripiatis. Quid per singula? Christiano negotio agendo exhibuistis, id est preparastis vos, quoniam incontaminatos vos esse ostendistis in omnibus, et etiam illi fornicatori quem satane tradendum iudicavimus in nullo penitus consensisse.
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 
marg.| Igitur etsi scripsi vobis ut utique feci propter fornicatorem illum corripiendum, ex his tamen conici potest quod   non propter eum tantum qui fecit iniuriam uxorem patris habendo, nec etiam propter eum patrem scilicet qui passus est iniuriam, id est non propter meam ad compassionem privatam, sed maxime ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam generaliter pro omnibus vobis habemus intus in animo
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 
marg.| coram Deo. Et   ideo, cum hoc evenit quod intendimus,   consolati sumus, id est consolationem accepimus.   In consolatione autem nostra abundanter quidem pro vestra correctione, sed abundantius magis gavisi sumus super, id est pro,   gaudio Titi quia scilicet {Zw58 f. 1v }   spiritus eius refectus est non solum ab illo qui correctione emendatus est sed etiam   ab omnibus vobis de quibus bene sperat.
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 
marg.| Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum commendans vel humilitatem vel zelum vel huiusmodi aliquid in vobis,   non sum confusus vana sine recommendatione,   sed potius   sicut vobis in veritate locuti sumus omnia que presens dixi vel in epistola scripsi,   ita et gloriatio nostra que de vobis   ad Titum facta est, id est effectu patuit esse   veritas ,
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 
marg.| {GME62.7.15} et viscera intime caritatis   eius sunt in vobis   abundantius quam prius fuerint vel quam in multis aliis, eius dico   reminiscentis obedientiam non modo aliquorum sed etiam   omnium vestrum, quomodo scilicet   in timore cordis   et tremore corporis   excepistis eum cum gaudio.
Numérotation du verset 2Cor. 7,16 
marg.| {GME62.7.16} Gaudeo etc. Contra pseudo Apostolos de dignitate sua adhuc multa dicturus incidenter hoc loco, ubi eos laudat de eleemosynis faciendis in sanctos qui erant Hierosolymis, ammonet primo quidem exemplis macedonum et ipsius Christi, deinde vero fine utilitatis, que ita perfectis et ex hac gratia provenit. Hanc autem utilitatem eis qui minus dabunt minorem, eis vero qui plus dabunt maiorem inducta similitudine seminantis ostendet. [marg  VIII] Tante igitur artis exhortatione eos parcos esse significans ait:   Gaudeo etc. Quasi dicat: Titum cum gaudio excepistis. Unde ego confido in vobis et hoc in omnibus que voluero, et gaudeo quod ita confido.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_7)

Notes :