Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
Adiuvantes autem
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,2
Ait enim :
tempore
accepto
exaudivi te
et in die salutis
adiuvavi te.
Ecce nunc
tempus acceptabile,
ecce nunc
dies salutis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,3
Nemini dantes
ullam offensionem,
ut non
vituperetur
ministerium nostrum1,
1 nostrum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,4
sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos
sicut Dei ministros
in multa
patientia,
in tribulationibus,
in necessitatibus,
in angustiis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,5
in plagis,
in carceribus,
in seditionibus,
in laboribus,
in vigiliis,
in ieiuniis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,6
in castitate,
in scientia,
in longanimitate,
in suavitate,
in Spiritu sancto,
in caritate non ficta,
Numérotation du verset
2Cor. 6,7
in verbo veritatis, in virtute Dei,
per arma iustitie
a dextris
et sinistris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,8
per gloriam
et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, ut seductores
et veraces,
sicut
qui ignoti
et cogniti,
Numérotation du verset
2Cor. 6,9
quasi morientes
et ecce vivimus,
ut castigati et non mortificati,
Numérotation du verset
2Cor. 6,10
quasi
tristes
semper
autem
gaudentes,
sicut
egentes
multos autem locupletantes,
tamquam
nihil
habentes
et omnia possidentes.
Numérotation du verset
2Cor. 6,11
Os nostrum
patet ad vos, o Corinthii,
cor nostrum dilatatum est.
Numérotation du verset
2Cor. 6,12
Non angustiamini in nobis,
angustiamini autem in visceribus vestris,
Numérotation du verset
2Cor. 6,13
eandem autem habentes remunerationem,
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
Numérotation du verset
2Cor. 6,14
Nolite
iugum ducere cum infidelibus.
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
Aut que societas luci ad tenebras ?
Numérotation du verset
2Cor. 6,15
Que autem conventio Christi
ad Belial ?
Aut que pars fideli cum infideli2 ?
2 infideli] infidele
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,16
Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
Vos enim estis templum Dei vivi
sicut dicit Dominus3 :
3 Dominus] Deus
Weber
quoniam inhabitabo in illis
et inter illos4 inambulabo,
4 inter illos]
om. Weber
et ero illorum Deus
et ipsi mihi erunt5 populus.
5 mihi erunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 6,17
Propter quod
exite
de medio eorum
et separamini,
dicit Dominus, et immundum
ne tetigeritis,
Numérotation du verset
2Cor. 6,18
et ego recipiam vos
et ero vobis
in patrem,
et vos eritis
mihi in filios
et filias,
dicit Dominus omnipotens.
Capitulum 6
Numérotation du verset
2Cor. 6,1
marg.|
Adiuvantes autem.
Quasi dicat: Ita Deus per Christum quem fecit peccatum reconciliavit nos. Nos autem ab eo missi adivuantes vos vel ipsum quoniam et Dei adiutores sumus exhortamur vos, ne gratiam Dei vobis in hostia Christi et sacramento baptismi ad reatus remissionem iam datam recipiatis, hoc est receperitis in vacuum, que et iuxta prophetiam est facta.
Numérotation du verset
2Cor. 6,2
marg.|
Ait enim
Dominus in Isaia
tempore accepto,
id est quo per gratiam eram te iuxta meam dispositionem accepturus,
exaudivi te
orantem de remittendo peccato,
et in die
conferende salutis
adiuvi te
virtutum et actionum perseverantium dono.
Ecce.
Quasi: ita dixit Dominus in prophetia de tempore gratie. Ecce autem impleta est illa prophetia.
Nunc
enim est
tempus acceptabile, ecce nunc
est
dies
promisse
salutis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,3
marg.|
Hec est igitur gratia ad quam nos non modo verbo, sed etiam exemplo exhortamur
nemini
scilicet dantes ullam offensionem, qua cadat a gratia. Et hoc facimus,
ut non vituperetur ministerium nostrum,
Numérotation du verset
2Cor. 6,4
marg.|
sed
exhibeamus,
immo utinam
exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros,
scilicet
in multa patientia
habenda
in tribulationibus.
Quibus? [Zw58 f. 101v]
In necessitatibus
victus et vestitus,
in angustiis
timoris aut curarum,
Numérotation du verset
2Cor. 6,5
marg.|
in plagis
verberum,
in carceribus
clausi,
in seditionibus,
id est populorum contra nos commotionibus,
in laboribus
manuum,
in vigiliis
et
ieiuniis
coactis. In omnibus his necessaria est patientia.
marg.|
[Augustinus]
1 Sed cum sanctos tanta pati necesse sit mirum est, quod Dominus dicita:"Vos qui laboratis et onerati est venite ad me et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est ». Est autem iugum pie vivere in Christo. De quo item Apostolusb: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur ». Unde videtur quod potius deberet dicere Dominus: Vos qui vacatis, venite ad me ut laboretis. Ad quod dicendum, quod in exterioris hominis corruptione interiorem spiritus sanctus de die in diem sic renovat, ut data spe et amore future quietis omnia dura et immania suavia et prope nulla faciat. Item exhibemus nos ministros in castitate mentis et corporis, in scientia discernendi, quid bonis, quid malis, quid perfectis, quid imperfectis faciendum sit.
a Cf. Mt. 11, 28-30.
b 2Tim., 3, 12.
1
marg. Zw58
Numérotation du verset
2Cor. 6,6
marg.|
In longanimitate
exspectationis, in suavitate dulcis sermonis non tamen ad seducendum, sed ad nutriendum in Spiritu sancto. Unde addit:
In caritate non ficta,
Numérotation du verset
2Cor. 6,7
marg.|
in verbo veritatis,
nullam de his omnibus spem habentes in homine, sed in sola
virtute Dei,
qua etiam in testimonium nostre veritatis miracula facimus. Item exhibemus nos ministros
per arma iustitie,
id est per iustitiam qua armati sumus
a dextris et a sinistris,
id est contra prospera ne extollamur et contra adversa ne frangamus.
Numérotation du verset
2Cor. 6,8
marg.|
Deinde alternatim prosperitatis et adversitatis tamquam dextere et sinistre partes dividens ait:
Per gloriam
qua ab aliis dicimur gloriosi,
et
per i
gnobilitatem
qua ab aliis dicimur contemnendi.
Per infamiam
qua ab aliis infamamur, et
per bonam famam
qua de nobis alii bene locuntur. Ab aliis enim dicimur
seductores
, quod est infamia, ab aliis
veraces,
quod est bona fama. Ab aliis dicimur
ignoti
, id est reprobati a Deo, ab aliis cogniti, id est probati a Deo.
Numérotation du verset
2Cor. 6,9
marg.|
Ab aliis dicimur
morientes
, id est morti destinati, et ecce secundum alios vivimus. Sed attende quod ait: ut seductores, sicut qui ignoti, quasi morientes, et sine ut et quasi et sicut dicit:
veraces, cogniti
, vivimus, utique volens intelligi illa non esse, hec vero esse. Ex eodem sensu iterum ait:
Ut castigati
pressuris,
et non mortificati
dissolutione.
Numérotation du verset
2Cor. 6,10
marg.|
Quasi
id est non vere
tristes
intus,
semper autem gaudentes,
certa spe.
Sicut
, id est non vere
egentes
veris bonis,
multos autem locupletantes
eisdem,
tamquam nihil
penitus
habentes
et tamen
omnia possidentes,
quia timentibus Deum non est inopis veri boni.
Numérotation du verset
2Cor. 6,11
marg.|
Os nostrum
etc. De sui ministerii dignitate et evangelii veritate et persone sue humilitate et multa et vera et ex caritate dixit. Et [Zw58 f. 101v] ideo ait:
O Corinthii, os
meum
patet ad vos
multitudine et veritate dictorum. Et potest, quia
cor nostrum
caritate
dilatatum est.
Non igitur in nobis tamquam indignis aut fatuis aut non benivolis angustiamini. Si autem angustiarum vestrarum causam queritis, penes vos est.
Numérotation du verset
2Cor. 6,12
marg.|
[GME62.6.12] Nam sequitur:
Angustiamini
in ipsis visceribus vestris ex quibus procedit, ut mihi pseudo Apostolos preferatis, in quo vestrorum cordium patet angustia.
Numérotation du verset
2Cor. 6,13
marg.|
[GME62.6.13] Sicut autem nos lati sumus in caritate, ita in eamdem
dilatamini et vos habentes
eamdem
remunerationem
quam nos. Hoc autem
dico
pietate paterna tamquam filiis.
Numérotation du verset
2Cor. 6,14
marg.|
[GME62.6.14] Ut ergo
dilatemini
,
nolite ducere iugum
legalis servitutis
cum infidelibus,
qui insufficientem esse gratiam dicunt.
Que enim participatio
esse potest
iustitie
que est ex gratia
cum iniquitate
que ex operibus esse iustitiam putat,
aut que societas luci
cognoscenti gratie veritatem
ad
ignorantie
tenebras?
Numérotation du verset
2Cor. 6,15
marg.|
[GME62.6.15]
Que autem conventio
est
Christi ad Belial? Aut que pars fideli cum infidele?
Numérotation du verset
2Cor. 6,16
marg.|
[GME62.6.16-1] Item : Quis
autem consensus
est
templo Dei cum idolis?
Idem
vobis
qui
estis
iusti in luce et gratia Christi, in quibus etiam per fidem Deus inhabitat, que communitas est illis qui sunt iniqui et ceci, in quibus etiam per infidelitatem spiritus malignus inhabitat? Ac si dicat: Nulla.
marg.|
[GME62.6.16-2]
Vos enim.
Quasi: Bene vos intelligens dico: templum Dei. Vos enim estis templum Dei vivi, id est veri, qui etiam vivere vos faciet sicut Dominus dicit in exechiele: quoniam ego qui ubique sum per substantiam per gratiam inhabito in illis et eorumdem lata caritate deambulabo, et qui sum Deus omnium per naturam ero etiam fauore omnibus manifesto Deus illorum, et ipsi erunt mihi populus voluntate.
Numérotation du verset
2Cor. 6,17
marg.|
[GME62.6.17]
Propter quod,
ut scilicet mihi sitis populus, dicit Dominus,
exite de medio eorum,
id est malorum,
et
omnino
separamini
ab eis,
et immundum ne tetigeritis
cum eis. Hec sunt que Moyses, esdras, Ieremias, Ezechiel sepe clamaverunt, non tamen propter malos populum Dei corporaliter dimiserunt, sed inter sceleratos quos increpabant habitaverunt. Unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Ex quo patet, quod pro pace tolerandi sunt mali nec corpore sed corde recedendum est ab eis, ne maius malum in separatione bonorum committamus quam in malorum communione fugiamus. Est igitur exire ore non parcere, et quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona salva pace fieri potest quod ad malorum correctionem pertinet facere. Immundum vero non tangere est displicere tali, nec sua scelera imputat Deus, quia non fecit nec aliena quia non approbavit, neque vero negligentiam quia non tacuit, neque superbiam quia in unitate Ecclesie permansit.
Numérotation du verset
2Cor. 6,18
marg.|
Unde et propheta addit:
Et ego recipiam vos,
dicit Dominus omnipotens,
et ero vobis,
id est ad utilitatem vestram,
in patrem
pietate
, et vos eritis mihi,
id est ad honorem meum [Zw58 f. 102v]
in filios
quantum ad fortes
et filias
quantum ad debiles quadam imitatione et similitudine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_6)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_6)
Notes :