Glossa media

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 

Incipimus
nosmetipsos
commendare ?
Aut numquid egemus
sicut quidam
commendatitiis
epistolis
ad vos
aut ex vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,2 

Epistola nostra
vos estis,
scripta in cordibus nostris,
que scitur
et legitur ab omnibus hominibus,
manifestati
quoniam
epistola estis Christi,
ministrata a nobis
et scripta non atramento,
sed Spiritu Dei vivi,
non in tabulis lapideis
sed in tabulis
cordis
carnalibus.
Numérotation du verset 2Cor. 3,4 

Fiduciam autem talem habemus
per Christum
ad Deum,
Numérotation du verset 2Cor. 3,5 

non quod sufficientes simus
cogitare
aliquid
a nobis quasi ex nobis,
sed sufficientia nostra ex Deo est,
Numérotation du verset 2Cor. 3,6 

qui et idoneos
nos fecit ministros
Novi Testamenti,
non littera1 sed Spiritus.
1 littera] littere Weber
Littera enim occidit,
Spiritus autem vivificat.
Numérotation du verset 2Cor. 3,7 

Quod si ministratio mortis litteris
deformata
in lapidibus
fuit in gloria,
ita ut non possent intendere
filii Israel
in faciem Moysi
propter gloriam vultus eius que evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,8 

quomodo
non magis ministratio Spiritus
erit
in gloria ?
Numérotation du verset 2Cor. 3,9 

Nam si ministratio damnationis
in2 gloria
2 in] om. Weber
est, multo magis abundat
ministerium iustitie
in gloria.
Numérotation du verset 2Cor. 3,10 

Nam nec glorificatum est
quod claruit in hac parte
propter
excellentem gloriam.
Numérotation du verset 2Cor. 3,11 

Si enim quod evacuatur
per gloriam est,
multo magis quod manet in
gloria est.
Numérotation du verset 2Cor. 3,12 

Habentes autem3
3 autem] igitur Weber
talem spem
multa fiducia utimur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,13 

et
non sicut Moyses ponebat velamen
super faciem suam,
ut
non intenderent
filii Israel in faciem eius,
quod evacuatur,
Numérotation du verset 2Cor. 3,14 

sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
idipsum
velamen in lectione veteris Testamenti manet
non revelatum,
quod4 in Christo evacuatur.
4 quod] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Cor. 3,15 

Sed usque in hodiernum diem,
cum legitur
Moyses,
velamen est positum
super cor eorum.
Numérotation du verset 2Cor. 3,16 

Cum autem conversus
fuerit
ad Deum
aufertur velamen.
Numérotation du verset 2Cor. 3,17 

Dominus autem
Spiritus est,
ubi autem Spiritus Domini
ibi libertas.
Numérotation du verset 2Cor. 3,18 

Nos vero omnes
revelata facie
Domini gloriam5
5 Domini gloriam] inv. Weber
speculantes,
in eandem imaginem
transformamur
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 
marg.| Quoniam vero quis forte Apostolum hoc iactanter dixisse putaret supponit: Incipimus iterum sicut in prima epistola nosmetipsos commendare? Quasi: Imponit hoc aliquis mihi? Non utique nos vane commendantes hoc dicimus, sed ne ab aliis decipiamini cogimur memorare. Quod autem non nos inane commendare intendimus ex hoc patet, quod nullius umquam epistolas commendaticias querimus nec eis egemus. Numquid enim egemus epistolis commendaticiis mittendis aut ex aliis ad vos aut ex vobis ad alios sicut quidam, id est pseudo Apostoli, quos nulla virtus commendat? Utique non egemus.
marg.| [Hieronymus] 1 Vos enim ipsi estis epistola nostra ad alios, quibus per fidem vestram commendamur, quia sicut in precedenti epistola dictum est signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino et ideo ex vobis ad alios commendaticia epistola non egemus. Est etiam in cordibus vestris scripta eadem de nobis epistola sicut post dicetur. Spero et in conscientiis vestris manifestos nos esse et ideo non ex aliis ad vos commendaticia egemus epistola. Vel si littera habet scripta in cordibus nostris est sensus, quod in cordibus nostris est idem signaculum fidei, per quam epistola nostra vos estis effecti, que epistola, id est fidei signaculum in cordibus vestris, scitur ab omnibus [r.] 2 et ab omnibus legitur cum in vobis discunt nos imitari. Recte utique quia vos estis manifestati eisdem omnibus, quoniam estis epistola Christi, quo auctore in vobis est fides, sed si Christi, quomodo nostra? Bene nostra, quia ministrata a nobis et Christi, quia scripta non atramento, sed spiritu Dei, qui non solum patris, sed etiam Christi digitus dicitur. Addit: vivi, id est eterni, ut quod eius spiritu scriptum hic dicitur mansurum intelligatur, maxime cum non scripserit hic in tabulis lapideis, ut olim legem duram utique et inflexibilem voluntatem et intelligentiam {Zw58 f. 95v } hebetem et pene insensibilem volens intelligi, sed in tabulis et cordis mentis intellectu et carnalibus voluntatis affectu. Fiduciam etc. Quasi: Fidenter dico, quod sumus odor bonus et quod commendaticiis epistolis non egemus. Habemus autem talem fiduciam per Christum, per 141 quem nobis hec gratia data est, et ideo tota recurrit gloria ad Deum, a quo nobis data est. Non enim dico: ideo habemus fiduciam, quod simus sufficientes saltem cogitare aliquid a nobis. Quasi: Hoc quod dico a nobis intelligi debeat tamquam sit ex nobis, id est ut ex meritis nostris gratiam esse velim intelligi, sed ideo potius dico habemus, quod sufficientia nostra ex Deo est, cuius gratia non modo facta vel voluntates, sed etiam cogitationes preveniens omnia efficit merita. Qui idoneos etc. Dixit de sue doctrine veritate contra eos, qui verbum Dei vel ammixtione falsitatis vel fine terreni questus adulterant. Nunc dicit de ministerii sui dignitate, qua non solum pseudo Apostolis, sed ipso etiam legislatore Moyse gloriosior est. Quasi: Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos fecit et ministros officii dignitate et idoneos vite atque scientie perfectione, ut dignitas ministerii certa sit, cuius rei ministros supponit: Novi testamenti, cuius tota ratio vel quantum ad intelligentiam credendorum vel quantum ad mores et premiam vite non littera constat, sed spiritu, id est non magis in eo ad figuras legis et operum causas fides et ad terrena premia spes nos dirigit, quam ad spiritualia et divinam gratiam non ex meritis comparatam, sed omnia merita facientem, et ad premia eterna nos dirigit.
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
marg.| Et recte non littera sed spiritu constare novi testamenti ratio dicitur: littera occidit, spiritus autem vivificat, ne occidat. Hec ipsa littera qua dicitur: littera occidit, attende qua littera et quomodo occidere dicitur. Littera enim figurativa ut preceptum circumcisionis et sabbati et sacrificiorum legalium et omnium denique que in figura precipiebantur aut promittebantur aut quolibet modo contingebant illis occidit, si signa pro rebus vel opinione vel observatione nunc in hoc tempore gratie velis accipere.
marg.| [Augustinus] 3 [Nota4] 4 Moralium autem preceptorum littera, cuius opinio et observatio iuxta quod ipsa sonat accipitur, ut: non concupisces, occidit, si vel ex libero arbitrio quod non valet quicquam nisi ad peccandum continentia esse dicatur vel si peccatum occasione accepta per mandatum concupiscentiam operetur. Spiritus autem vivificat, ut et res, non signa figuralium, intelligentia et observatione teneamus et moralium observantiam ita Deo subdamus, ut ipso solo auctore et causa ex sola beniuolentia causa et reposita observatoribus premia esse credamus.
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| Quoniam tamen lex sancta est, diligenter attende quod occidere dicitur non quod ipsa, sed quod sicut dictum est peccatum accepta occasione per ipsam etiam moralem scriptam in tabulis operatum est mortem hoc sensu dicitur: ipsa lex peccati et mortis virtus peccati et etiam mors. Simile dictum est, quod scientia que bona est inflat. Sed sicut ibi additum est caritas edificat ut cum caritate intelligatur prodesse, ita hic cum dictum sit littera occidit, additum est: spiritus vivificat, ut cum gratia intelligatur prodesse. Quod vere facit. Cum enim quod non potest fieri {Zw58 f. 96v } sine gratia iubet homini, quod infirmus sit indicat, ut gratiam querat. Lex ergo ducit ad fidem, fides autem impetrat spiritum, sine quo non est libera voluntas, que cupiditatibus non solum vincitur, sed etiam vincitur ad malum libera, ad bonum vero non, nisi filius liberaverit. Quod si. Quasi: [Nota4] 5 littera occidit et ita ministratio eius est ministratio mortis nec tantum figurativa littera, sed etiam moralis decalogi deformata, id est non tecta figuratione, sed exposita significatione scripta in lapidibus. Nihil enim ibi est non accipiendum ad litteram nisi de sanctificando sabbato scriptum est, quamvis Iudeorum cor durum et pene insensibile fuerit, hec tamen ministratio mortis fuit in gloria ipsi Moysi, ita ut filii Israel non possent intendere aciem visus in faciem eiusdem Moysi propter gloriam, id est fulgorem vultus eius, que evacuatur quia in Moyse statim transivit et in ceteris eiusdem legis ministris non sit. Mystice per Moysen intelligitur Christus, in cuius faciem filii Israel intendere minime poterant quia ipsum in lege intellecturi non erant. Hec autem gloria evacuata narratur, quoniam umbre significantes cum res que figurabatur advenit evacuate sunt. Quod si ministratio mortis, id est littere occidentis Moysi fuit in gloria, quomodo ministratio spiritus vivificantis non magis erit nobis in gloria? Quasi: Immo magis. Vere: Nam si ministratio damnationis, id est legis que virtus peccati unde damnatio est in gloria, tunc ministerium iustitie unde salus multomagis abundat in gloria. Quod recte dictum videtur. Nam et quod in hac parte glorie, id est in perfecta gloria claruit nec etiam clarificatum est, id est nec clarificatum dici debet propter excellentem gloriam nostram, id est in comparationem excellentis glorie nostre, que illam sicut lucem stellarum lux solis obtundit. Hec enim manet, illa autem evacuatur. Si ergo quod evacuatur per gloriam est, multomagis quod manet in gloria est. Ecce unde fiducia vestra. Habentes igitur talem spem spiritus nostro ministerio vivificantis et glorie novi testamenti legis gloriam obtundentis utimur multa fiducia, et non obscure docemus sicut Moyses, qui se obscure loqui volens intelligi super faciem suam ponebat velamen, ut filii Israel non intenderent in faciem eius. Quod tamen velamen modo evacuatur, id est aufertur, cum non rerum signa, sed potius res signorum fide intelligenda nec ex operibus, sed ex gratia sola iustitiam et premia nostra speranda docemus. Sed si quis querat cur igitur huic tam manifeste veritati Iudei non credunt, respondet: Quoniam obtusi sunt sensus eorum. Insigna namque et operum merita consuetudine quadam opinio mentis offendens obtunditur, et sic hebes cecatur. Quod non sine re dico. Hoc enim velamen cecitatis in lectione veteris tetamenti usque in hodiernum diem6 {Zw58 f. 96v } diem manet illis non revelatum. Quare? Quoniam in solo Christo, id est in fide Christi, cuius passione velum scissum est evacuatur, id est aufertur, que fides nondum in eis est, sed sicut dictum est usque in hodiernum diem cum legitur Moyses velamen cecitatis est positum super cor eorum, sed cum conversi fuerint ad dominum tunc auferetur velamen, immo cum auferetur velamen tunc convertentur ad dominum, ut sub figuris latuisse Christum intelligant et nequaquam in meritis, sed in sola gratia fiduciam habeant. Tamquam autem quis dicat: poteritne velamen auferri et libertas cognoscende veritatis illis concedi respondet: Poterit. Nam spiritus: spiritus quo velamen creditur auferendum est Dominus, cuius potestate et cecitas cordium et allegoriarum opertimenta tolluntur, ut horum velo scisso secreta templi pateant, id est veritas Christi nuda possit videri. Ubi autem sic operatur spiritus Domini, ibi menti libertas est vera videndi. Nota quod cum dixerit: spiritus est Dominus, ne quis hic putaret intelligi debere filium qui substancia spiritus est subiecit: Spiritus Domini. Nam spiritus, qui est patris filiique conexio, cum ipso patre et filio unus quidem est Dominus identitate substantie. Est vero Domini patris vel filii spiritus diversitate persone. Nos vero. Quasi: Iudeis est velamen et proprie cecitatis in corde et allegoriarum in littera. Nos vero omnes revelata facie et rei ipsius et nostra rei quidem, quoniam evangelicus sermo non a danti quam rei similitudinem, sed ad rem ipsam nos dirigit—nostra vero, quoniam cor nostrum nulla nebula cecitatis obuoluit gloriam Domini, id est illa que de Domino vere sunt gloriosa non dico sicut est intuemur, sed speculamur, id est per speculum videmus. Patet enim greco quod non a specula, sed a speculo dictum sit hic. In speculo vero non nisi imago cernitur. Si quis autem querat que sit illa imago in qua gloria divina resultat, responderi potest nos esse qui creati sumus ad imaginem Dei. Unde Apostolus in precedente epistola: Vir est imago Dei. Hec igitur est imago per quam speculamur gloriam Dei. Conamur enim, ut per hanc imaginem que nos sumus utcumque, id est per speculum videamus, a quo facti sumus. Nec sine fructu. Per hanc enim imaginem gloriam Domini speculantes transformamur in imaginem non aliam, sed eamdem. Sed in eamdem quomodo dicimur transformati? Respondet: Bene quoniam hec transformatio non dicitur fieri, eo quod prime creationis impressionem qua prestamus ceteris animalibus hec que dicitur transformatio tollat, sed ideo potius quod ipsa manente quodammodo proficimus a claritate in claritatem vel a gloria in gloriam. Hec etenim 143 quam prima creatio dedit imago primo quidem gloriosa, sed post impietate fuscata est. Cum vero ab impietate iustificata est quodammodo profecit [corr proficit] in gloriam. Quantomagis enim in ipsa pietate vitium damnabile est, tantomagis natura {Zw58 f. 97v } laudabilis, et ob hoc de gloria creationis profecisse dicitur in gloriam iustificationis. Non est enim tanti miraculi numquam cadere, quanti reformari post casum.
5 marg. Zw58
6 « [in the bottom margin, line drawing of a spotted tiger, round ears, thick neck, crouching toward the left, looking back and up, long scroll-tipped tail outstretched to the right.]” Zw58 {KF2021}
marg.| [Hieronymus. Ambrosius Augustinus] 7 Ab hac quoque gloria iustificationis qua filii Dei sumus eadem imago proficiet in gloriam, qua ei similes erimus, que tunc erit quando eum sicuti est videbimus, et tunc erit hec nostre creationis imago plena a renovatione perfecta. Addit: tamquam a Domini spiritu, volens intelligi hoc tam obtabilis transformationis bonum non nisi a gratia fieri.
7 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_3)

Notes :