Glossa media

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 

Si
gloriari oportet
non expedit quidem,
veniam autem
ad visiones
et revelationes Domini.
Numérotation du verset 2Cor. 12,2 

Scio hominem
in Christo
ante annos quatuordecim,
sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
raptum huiusmodi1 usque ad tertium celum.
1 huiusmodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,3 

Et scio
huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio,
Deus scit,
Numérotation du verset 2Cor. 12,4 

quoniam raptus est in paradisum,
et audivit arcana verba,
que non licet homini loqui.
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 

Pro huiusmodi2
2 huiusmodi] eiusmodi Weber
gloriabor
pro me autem nihil
gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 

Nam
et si voluero gloriari
non ero insipiens,
veritatem enim dicam,
parco autem
ne quis in me existimet
supra id quod videt in3 me,
3 in] om. Weber
aut
audit aliquid4 ex me.
4 aliquid] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 

Et ne magnitudo revelationum
extollat me,
datus est
mihi
stimulus carnis mee
angelus Satane, ut me colaphizet.
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 

Propter quod
ter Dominum rogavi
ut discederet a me,
Numérotation du verset 2Cor. 12,9 

et dixit mihi :
sufficit tibi gratia mea,
nam
virtus in infirmitate perficitur.
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,
ut inhabitet in me virtus Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,10 

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis5,
5 meis] om. Weber
in contumeliis,
in necessitatibus,
in persecutionibus,
in angustiis
pro Christo,
cum enim
infirmor
tunc
potens sum.
Numérotation du verset 2Cor. 12,11 

Factus sum insipiens vos coegistis me6
6 coegitis me] inv. Weber
Ego enim debui a vobis commendari, nihil
enim minus feci7
7 feci] fui Weber
ab his,
qui sunt supra modum
apostoli,
tametsi nihil sum,
Numérotation du verset 2Cor. 12,12 

signa tamen apostolatus mei8 facta sunt super vos in omni patientia,
8 apostolatus mei] apostoli Weber
signis,
et prodigiis
et virtutibus.
Numérotation du verset 2Cor. 12,13 

Quid est enim quod minus habuistis pre ceteris Ecclesiis
nisi quod egoipse non gravavi vos ? Donate mihi
hanc iniuriam.
Numérotation du verset 2Cor. 12,14 

Ecce
tertio
hoc paratus sum
venire ad vos, et non ero gravis vobis.
Non enim quero que vestra sunt
sed vos.
Nec enim debent filii parentibus
thesaurizare sed parentes filiis.
Numérotation du verset 2Cor. 12,15 

Ego autem
libentissime
impendam
et superimpendar egoipse
pro animabus vestris, licet
plus vos diligens minus
diligar.
Numérotation du verset 2Cor. 12,16 

Sed esto,
ego vos non gravavi,
sed cum essem astutus dolo vos cepi.
Numérotation du verset 2Cor. 12,17 

Numquid
per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,18 

Rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem.
Numquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ?
Nonne hisdem vestigiis ?
Numérotation du verset 2Cor. 12,19 

Olim putatis quod excusemus nos apud vos ?
Coram Deo
in Christo loquimur
omnia autem, carissimi, propter vestram edificationem.
Numérotation du verset 2Cor. 12,20 

Timeo enim
ne forte cum venero,
non quales
volo, inveniam vos et ego inveniar a vobis, qualem non vultis,
ne forte
contentiones,
emulationes,
susurrationes,
inflationes,
seditiones,
animositates,
dissensiones,
detractiones9,
9 susurrationes, inflationes seditiones - animositates, dissensiones, detractiones] inv. Weber
sint inter vos,
Numérotation du verset 2Cor. 12,21 

ne iterum
cum venero,
humiliet
me Deus apud vos,
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt,
et non egerunt penitentiam super immunditia,
et fornicatione,
et impudicitia
quam gesserunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Cor. 12,1 
marg.| Item: Si gloriari oportet—non expedit quidem propter me, sed vobis est utile. Cum autem de meis laboribus et infirmitatibus multa iam dixerim, nunc veniam ad visiones et revelationes Domini, id est quibus mihi Dominus plurima revelavit. Scio hominem manentem in Christo. Sicut Moyses in lege, Matheus et Ioannes in evangeliis suis et alii multi sepe in historiis de se tamquam de aliis ut rem dicendo iactantiam vitent locuntur, sic Apostolus, quamvis hic loquendi modus in epistolis minus sit usitatus. Hoc autem quod de homine isto iam dicam contigit ante annos quatuordecim. Ex quo patet non nisi coactum modo dicere quod tam diu tacuit. Scio inquam huiusmodi hominem raptum, sed qualiter raptum nescio, Deus scit, scilicet sive in corpore anima manente sive extra corpus eadem assumpta, hoc inquam nescio, sed certissime scio raptum, et hoc usque ad tertium celum ut scilicet ultra celum aerium, unde dicuntur avels celi, quod primum est, et etiam ultra firmamentum, de quo in genesi: Et vocavit firmamentum celum. Quod secundum est. In tertio quod spiritale dicitur cum angelis et animabus iustis contemplatione frueretur divina. Vel quia dyonisius ordines angelorum in tres dividit partes intelligunt aliqui secundum tres partes has tres celos. Primum angelos, archangelos, virtutes. Secundum principatus, potestates, dominationes. Tertium thronos, cherubym, seraphym. Ad hoc ergo tertium celum raptum se dicit, ut scilicet cum his qui vitinius contemplantur Deum videret.
marg.| [Augustinus] 1 Vel melius tres celi intelliguntur tria genera visionum. Prima est corporalis, qua helyseus ignitos choros et balthasar manum scribentem in pariete vidit. Que recte dicitur corporalis, quia sic, id est corporeis oculis celum et terra et alia huiusmodi videntur. Secunda est spiritualis, qua imagines corporum spiritus noster vel cum alienati sumus a sensibus in somniis videt, qualiter petrus discum variis plenum animalibus vidit, vel absque somniis aut oculorum usu formas corporum cogitat et hoc sive recordatione sicut balthasar et petrus transactis visionibus earum recordati sunt, et quilibet eorum que vere viderunt imagines memoriter retinent sive fictione qua sibi quelibet format. Recte vero, cum vel somniis vel recor- {Zw58 f. 109v } datione vel fictione spiritus videt, spiritualis visio dicitur, quia etiam quicquid non est corpus et tamen est aliquid spiritus est. Tertia est intellectualis que mentis est, cuius quidem officio balthasar et petrus que et viderant et recordatione tenebant signa esse intelligebant, sed quid eis significabatur omnino nesciebant. Daniel vero illustrata mente per spiritum sanctum quid signo balthasar portenderetur aperuit melius quam idem balthasar, atque mentis propria est visione propheta. Petrus quoque postmodum cum venissent qui missi fuerant a cornelio adiuta divinitus mente intellexit et quid animalibus significabatur et que in visione videbatur audisse, scilicet: macta et manduca, et: quod Deus mundavit tu ne commune dixeris. Unde et missis a cornelio dixit: Mihi Deus ostendit neminem esse immundum. Hec quoque visio recte dicitur intellectualis. In hac enim ea vi mentis que dicitur intellectus illa videntur que nec corpora sunt nec imagines corporum, qualia sunt mens ipsa et ipse intellectus et omnis affectio anime ut dilectio, bonitas, benignitas et huiusmodi. Hec igitur sunt tria genera visionum, corporalis, spiritualis, intellectualis, que quadam secreti dignitate et videndi excellentia dicuntur celi.161 Quarum secunda prestantior est quam prima et tertia quam secunda. Hac etenim mens rapta subuehitur in illam quasi intelligibilium regionem. Unde etiam ista inferiora diiudicat, ubi omnino sine imagine videt perspicuam veritatem, ubi virtutes anime non sunt operose, id est nec opere temperantie libido frenatur, nec opere fortitudinis adversa tolerantur, nec opere iustitie iniqua puniuntur, nec opere prudentie mala vitantur. Una ibi et tota virtus est amare quod videas et summa felicitas habere quod amas. Illa2 beata vita in suo fonte bibitur. Inde huic humane vite aliquid aspergitur et temperanter et fortiter, iuste et prudenter vivendi labor suscipitur. Hec est igitur visio qua claritas Domini videtur non utique per significantem visionem sive corporalem qua visa est in Sina, sive spiritualem qua Isaias et Ioannes in Apocalypsi viderunt nec per aliqua prorsus enigmata, sed per speciem, quantum humane menti per gratiam datur. Hoc modo Moyses, qui iam multis corporalibus assumptionibus et spiritu figuratis similitudinibus tamquam facie ad faciem viderat, videre Deum petiit dicens: Ostende mihi te ipsum, hoc est: in substantia sicut es. Hec est etiam paradisus de qua repetens que iam dixerat ait: et scio huiusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quod raptus est in paradisum, ubi nemo vivens videt. Unde: Non videbit me homo vivens, id est nisi ab hac vita sit mortuus ut aut de corpore omnino exierit aut a carnalibus sensibus alienatus sit. Que vere facie ad faciem visio dicitur. Etquidem cum corporali aut etiam spirituali visione dominum Moyses videret, locutus ei tamquam homo homini Dominus dicitur. Sed in hac intellectuali longe presentius et secretius loquitur. Unde adiungit: Et audivit archana verba que non licet homini loqui. Ideoque dicens quedam que dici possunt tenuit apud se que dici {Zw58 f. 110v } non possunt.
1 marg. Zw58
2 Illa] + ibi interl. Zw58
Numérotation du verset 2Cor. 12,5 
marg.| {GME62.12.5}Deinde non sui sed rei magnitudinem in se commendans ait: Pro huiusmodi gloriabor, pro me autem nihil nisi forte in infirmitatibus meis ». Et bene gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 12,6 
marg.| {GME62.12.6} Nam et si voluero gloriari etiam de huiusmodi magnis,   non ero insipiens. Veritatem enim et pro utilitate   dicam. Possem autem huiusmodi plura referre, sed   parco vix et pauca referens,   ne quis infirmus aut detractor me   existimet vel virtute vel elatione esse   supra id quod videt in me aut audit aliquid ex me, id est supra parvitatem quam corporis et sermonis demonstrat humilitas.
Numérotation du verset 2Cor. 12,7 
marg.| {GME62.12.7} Et ne me ipsum etiam   magnitudo revelationum extollat, datus est a Deo   mihi, id est ad meam utilitatem   stimulus carnis mee. Dicitur dolore capitis laborasse.
marg.| [Hieronymus] 3 Datus est etiam angelus satane qui me illo dolore   colaphizet.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset 2Cor. 12,8 
marg.| {GME60.11.1}Propter quod, quia scilicet infirmo erat hoc contra tumorem mordacissimum epithema, ter Dominum rogavi ut discederet a me angelus ille. Et Dominus tamquam medicus mihi melius providens dixit mihi vel per angelum vel interna inspiratione: O Paule, sufficit tibi gratia mea, qua feci te de infideli fidelem, de persecutore Apostolum etiam plus omnium laborantem et archana videntem. Pro quibus ne extollaris, dolore corporis tuam tibi infirmitatem insinuo, ut per hoc gratiis tuis addatur ad perfectionem humilitas. Nam. Vere in infirmitate virtus perficitur, cum per eam ceteris humilitas additur. Libenter igitur gloriabor etiam in infirmitatibus meis ad hoc scilicet datis, ut inhabitet in me hec maxime in qua perficiuntur cetere, virtus Christi. Propter quod non ad alios modo gloriabor, sed etiam mihi ipsi placeo in infirmitatibus meis. Quibus? In contumeliis verborum aut verberum. In necessitatibus indigentiarum. In persecutionibus de loco ad locum. In angustiis animi pro Christo illatis. Et recte placeo. Quoniam enim sicut dictum est virtus in infirmitate proficitur, manifestum est quod cum infirmor extra, tunc potens sum intus. Sicut enim quis tunc perdit presidia cum se vitisse gratulatur, ita tunc vincit cum perire putatur. Ecce factus sum insipiens, in tot gloriationibus meis scilicet locutus tamquam insipiens. Sed vos me coegistis laudes meas tacendo. Ego enim a vobis debui commendari. Vere. Nihil enim minus feci ab his qui quorumdam opinione sunt supra modum meum, id est digniores quam ego Apostoli, sive pseudo, sive veri. Tametsi quorumdam reputatione nihil sum, signa tamen Apostolatus, id est que me Apostolum esse 162 demonstrant facta sunt super vos, id est a Deo, et plus quam digni in omni patientia adversorum quantum ad mores, quantum vero ad potestatem in signis et prodigiis minoribus et maioribus {Zw58 f. 110v } contra naturam et virtutibus aliis iuxta naturam. Quid est enim quod minus per me quam per illos habuistis, nisi quod ego ipse non gravavi vos vestra a vobis accipiendo? Donate mihi hanc iniuriam. Quasi: Quod magis est perfectioris gratie beneficium. Ecce. Quasi: Non gravavi vos neque vero gravabo. Nam qui primo veni et secundo me venturum promisi. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et veniam quidem, sed et tunc non ero gravis vobis vestra accipiendo. Non enim quero vestra sed vos. Sicut et Ioseph pro frumento non argentum quesivit sed servos, et sic frumenta que non vendidit vendidit. Mulier quoque syndonem fecit et quamvis non venderet vendidit, quia spiritualium lineam vestem ubique terrarum predicatione texit, pro qua tamen carnalia quamvis deberentur non querit, sed si quis se ipsum dat emit. Non enim. Quasi: Non quero vestra. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed potius parentes filiis, sicut temporalia ita spiritualia. Ego autem libentissime impendam spiritualia, et etiam super impendar ipse pro animabus vestris, si necesse est. Licet plus etc. Sed esto. Quasi forte conceditur, quod ego non gravavi vos. Sed cum essem astutus dolo vos cepi, per alios scilicet, extorquens multa a vobis, qui per me pauca vel nihil emungere poteram. Numquid per aliquem etc. Misi cum illo fratrem lucam. Numquid etc. Nonne ego et titus ambulavimus eodem spiritu, id est intentione? Nonne eisdem operum vestigiis in quibus veritas apparet? Olim putatis, quod a vobis nihil accipiendo excusemus nos apud vos, id est quod mee conscius culpe nihil a vobis auderem suscipere. Sed coram Deo in Christo loquimur, qui novit qua et quod non hac intentione abstinuerim. Ut autem aliquatenus exponam, qua utique: O carissimi, non solum hoc, sed et omnia propter vestram utilitatem feci. Timeo enim, ne forte cum venero ad vos inveniam vos non quales volo, id est adhuc errantes, et ego inveniar a vobis talis qualem non vultis, id est correptor, scilicet timeo ne forte sint inter vos contentiones sicut de meritis ministrorum, emulationes, id est invidie sicut de dignitate gratiarum, animositates sicut vestrorum apud iudices infideles repetendorum, dissensiones sicut nolentium cedere prophetantibus quibus subito aliquid est revelatum, detractiones in disceptationibus cogitationum ut eorum qui idolothita vel manducant vel manducare recusant, Susurrationes latenter discordias seminantium, Inflationes ut scientiarum, Seditiones tumultuantium. Hec igitur sunt pro quibus timeo, ne cum {Zw58 f. 111v } venero iterum sicut et prius humiliet, id est affligat me Deus apud vos, et in hoc maxime humiliet, ut si adeo multos occupaverit morbus, quod quamvis excommunicari meruerint, tamen non debeant immo propter periculum schismatis quod inde timetur sacrilegium sit, lugeam, et sic nostre potestatis minime exerta vindicta luctu nostro prouocetur, qua corripiantur quicumque sunt. Ex his qui post baptismum antequam primam misissem epistolam peccaverunt et non [XIII] 4 egerunt penitentiam non solum de predictis, sed etiam super, id est de immunditia contra naturam et fornicatione preter coniugem et impudicitia turpitudinis que gravior est in coniuge, quam non solum cogitaverunt aut locuti sunt, sed et actu ipso gesserunt.
4 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_12)

Notes :