Glossa media

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 

Utinam
sustineretis
modicum
quid insipientie mee
sed et supportate me.
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 

Emulor enim
vos Dei emulatione.
Despondi enim vos
uni viro,
virginem castam
exhibere Christo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 

Timeo autem
ne sicut serpens
Evam seduxit
astutia sua,
ita corrumpantur
sensus
vestri et excidant a simplicitate
que est in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 

Nam si is qui venit
alium Christum
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
accipitis quem non accepistis,
aut
aliud evangelium
quod non recepistis
recte pateremini.
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 

Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
Nam2
2 Nam] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 

etsi imperitus sermone
sed non scientia
in omnibus
autem manifestatus sum vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 

Aut numquid peccatum feci
meipsum humilians
ut
vos exaltemini ?
Quoniam
gratis
evangelium Dei evangelizavi
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 

Alias Ecclesias
expoliavi,
accipiens
stipendium ad ministerium vestrum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 

Et cum essem apud vos
et egerem
nulli onerosus fui,
nam
quod mihi deerat
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
et in omnibus
sine onere me vobis servavi
et servabo.
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 

Est veritas Christi in me,
quoniam hec gloriatio3
3 gloriatio] gloria Weber
non infringetur in me in regionibus
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 

Quare ?
Quia non diligo vos ? Deus scit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 

Quod autem facio
et faciam,
ut amputem occasionem eorum
qui volunt
occasionem,
ut in quo gloriantur
inveniantur sicut et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 

Nam
eiusmodi pseudoapostoli sunt4 operarii subdoli
4 sunt] om. Weber
transfigurantes se
in apostolos
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 

Et non mirum, ipse enim Satanas
transfigurat se in angelum lucis.
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 

Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 

Iterum dico
ne quis me putet insipientem esse5,
5 esse] om. Weber
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier,
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 

quod loquor
non loquor
secund6um Deum,
6 Deum] Dominum Weber
sed quasi in insipientia
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 

Quoniam multi gloriantur
secundum carnem,
et ego gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 

Libenter enim suffertis
insipientes
cum sitis
ipsi sapientes.
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 

Sustinetis enim
si quis vos in servitutem redigit,
si quis
devorat,
si quis accipit,
si quis extollitur,
si quis in faciem
vos cedit.
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 

Secundum ignobilitatem
dico quasi nos infirmi fuerimus
in hac parte7
7 in...parte] om. Weber
in quo quis
audet
in insipientia
dico audeo et ego :
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 

Hebrei sunt
et ego, Israelite
sunt et ego, semen Abrahe sunt
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 

Ministri Christi sunt
et ego ut8 minus sapiens
8 et ego ut] om. Weber
dico plus ego,
in laboribus plurimis,
in carceribus
abundantius,
in plagis
supra modum,
in mortibus
frequenter.
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 

A Iudeis
quinquies
quadragenas
una minus accepi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 

Ter virgis cesus sum,
semel lapidatus sum,
ter naufragium feci,
nocte et die in profundo maris fui,
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 

in itineribus
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex genere,
periculis ex gentibus,
periculis
in civitate,
periculis in solitudine,
periculis in mari,
periculis in falsis fratribus,
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 

in labore
et erumna,
in vigiliis multis,
in fame
et siti,
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 

preter illa que extrinsecus sunt,
instantia mea
quotidiana,
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 

Quis
infirmatur
et ego9 non infirmor ?
9 ego] om. Weber
Quis scandalizatur
et ego non uror ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 

Si gloriari oportet
que
infirmitatis mee
sunt gloriabor.
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 

Deus
et Pater Domini nostri10 Iesu Christi11
10 nostri] om. Weber |
11 Christi] om. Weber |
scit qui est benedictus
in secula quod non mentior.
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 

Damasci prepositus
gentis Arethe regis custodiebat
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 

et per fenestram in sporta
dimissus sum
per murum et sic12 effugi manus eius.
12 sic] om. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 
marg.| Utinam . Quasi dicat: Ita ad vos pervenimus gloriari. Vos autem vere glorie nostre que in nobis ad auctorem refertur tamquam insipientie nostre detrahitis, qui illorum falsam gloriam et qua non Deum sed se ipsos glorificant sustinetis. Sed utinam vel sic modicum quid sustineretis huius que dicitur insipientie mee, que etiam vere esset quod dicitur, id est insipientia, si me non Deum laudaret in me os meum. Nec tantum voto mentis hoc volo, sed etiam moneo dicens: supportate me. Quasi dicat: etsi gravet vos, tamen patienter ferte. Et debetis. Emulor enim vos non liuore invidie, sed emulatione Dei, id est zelo amoris, quo ego amicus sponsi zelo vos sponso ecclesie Christo, non mihi. Uni enim viro scilicet Christo despondi vos exhibere, id est ut exhibeam vos illi virginem castam.
marg.| Augustinus. Attende quod cum pluraliter dixerit: vos, singulariter ait: virginem castam, volens intelligi ecclesiam, que tam ex corruptis quam incorruptis corpore constat in omnibus una mentis, quam incorrupta fides facit integritate {Zw58 f. 107v } virginem esse.
marg.| Item attende quod cum Christus assumptione humane nature in thalamo uteri virginalis ecclesiam desponsaverit et non terrena munuscula ut alii sponsi, sed suum proprium sanguinem et spiritum sanctum ei dederit. Ait tamen Apostolus: desponsavi eo quod ministerio eius tamquam paranimphi factum est, ut ita se desponsatam et hec sibi data munera et in futuro se in amplexus huius sponsi venturam sponsa crederet et per hanc fidem interim non mulier erroris corruptione qui per mulierem cepit, sed veritatis integritate virgo maneret. Quasi dicat: Ut tales exhibeam, vos Christo desponsavi. Timeo autem, ne sicut serpens seduxit euam astucia sua, ita etc. Volens intelligi diabolum non ait: sicut leo coegit violentia, sed: sicut serpens seduxit astucia. Non enim hoc loco corporum persecutores dicit, sed hereticos mentium corruptores. Unde non ait: ne trucidentur membra vestra, sed: ne corrumpantur sensus vestri, id est mentes vestre, et excidant a simplicitate que est in Christo Iesu, qua scilicet ex sola gratia Christi iustitiam et salutem creditis esse. Magis enim metuendum est cum diabolus fallit quam cum sevit. Sevit cum cogit, fallit cum docet negare Christum. Ideoque sicut ibi patientia ita hic vigilantia necessaria est. Nam si. Quasi dicat: Timeo ne corrumpantur sensus vestri et ideo de me vera dico, ut superbos et falsiloquos caveatis, quod utique debetis. Nam si is qui non missus per se venit alium scilicet Christum excellentiorem predicat quem non predicavimus, etsi per eum acceperitis alium, id est meliorem spiritum, quem per nos non accepistis, aut aliud omnino, id est melius de redemptione evangelium quod per nos non recepistis, recte pateremini. Attende quod dicens: recte pateremini scit esse impossibile quod precedit, scilicet si aliud.
marg.| [Ambrosius] 1 Quod ex eo patet quod Galatis loquens dixit: Si quis vobis evangelizaverit preter id quod accepistis, anathema sit. Nam preter id non maius, sed contrarium est. Existimo enim. Quasi dicat: Num meliorem spiritum per illos quam per me accepistis? Utenim universaliter loquar, existimo me nihil minus fecisse ab Apostolis, qui videntur2 magnis. Vel Apostolis magnis, vere, id est petro et Iacob et Ioanni et ceteris, qui cum Domino conversati sunt. Nam etsi sum imperitus sermone sicut mihi pseudo imponunt qui verborum compositionibus exhortantur, sed, id est tamen non scientia recte intelligendi. Hoc autem vos ipsi scitis et quod in vobis tam scientia mea quam potestate mea humiliter usus sum, quia in omnibus manifestus sum vobis. Vos tamen tamquam hac humilitate Peccaverim iactore scientie sue et Apostolice potestatis usurpatores mihi preponitis. Aut numquid peccatum feci me ipsum 158 humilians, ut vos exaltemini, scilicet peccavi, quo evangelium Dei vobis evangelizavi gratis, id est non accipiens a vobis tamquam provincialibus Christi {Zw58 f. 107v } debitum stipendium militum Christi? Non utique. Siquis autem querat unde ergo vixi respondeo: Alias ecclesias exspoliavi non parvum ab eis accipiens mee tamen debitum potestati stipendium etiam ad ministerium vestrum, id est ut vobis ministrare possem. Et cum essem apud vos et egerem etc. Siquis querat: cur a nobis aliquid noluisti? dico quod propter infirmos suscipiendos hoc feci. Sic etenim, id est nihil accipiendo, nulli onerosus fui. Potui etiam abstinere. Nam quod mihi deerat sicut dictum est suppleverunt alie ecclesie, scilicet fratres qui venerant a macedonia, et ita non solum in hoc, sed etiam in omnibus et dictis et factis sine onere me vobis reservavi et de cetero servabo maxime abstinendo a stipendio debito. Quod iuramento confirmat dicens: Est veritas Christi in me, quoniam hec gloriatio debita ex promissione stabulario qui amplius erogat etiam a licitis abstinendo non infringetur in me in omnibus regionibus achaie. Queritis quare? Putatis autem ideo quoniam non diligo vos? Deus scit. Quasi dicat: Non ideo cum teste Deo vos diligam, immo quia vos diligo quod facio, et facio utique et faciam, ut in me amputem omnem occasionem eorum qui in nobis volunt habere occasionem vestra sumendi et habeant potius in nobis exemplum nihil accipiendi. Nam in hoc volo ut inveniantur sicut et nos, in quo scilicet valde gloriantur. Quod vere dico. Nam huiusmodi pseudo Apostoli sunt operarii subdoli, exteriorum specie pietatis, transfigurantes se in Apostolos Christi. Et non est hoc mirum.
1 marg. Zw58
2 videntur] + vel dicuntur Zw58
marg.| [Augustinus] 3 [Nota4] 4 Ipse enim Satanas qui est caput eorum transfigurat se in angelum lucis, id est in bonum angelum, ad temptandum eos quos ita vel erudiri opus est vel decipi iustum. Qui si fingens se bonum, sensum corporis fallit, non mentem movet, nullum est in religione periculum, etsi bonus esse credatur dum facit vel dicit ea que angelis bonis conveniunt. Cum vero per hec aliena ad sua ducere incipit ne quis eat post eum opus est vigilantia, que non nisi ex Deo est. Quoniam ergo in angelum lucis se transfigurat, non est magnum si ministri eius etc., quorum ministrorum Christi et Satane finis etc. Iterum. Quasi: Que post dicta sunt de mea prudentia qua malorum occasiones amputo et infirmis provideo ideo dicta sunt, ne quis me putet insipientem. Iterum aperte dico: ne quis etc. Alioquin, si scilicet iactantia illorum adeo pluris est apud {Zw58 f. 108v } vos, accipite me non quidem vere, sed velut insipientem, quia pro bono viro ut modicum quid, id est aliquantulum glorier. Quod loquor in hac substantia glorie - que scilicet a quibusdam sic amatur ac si per eam credant subsistere quantum ad verborum speciem - non loquor secundum Deum, sed magis in insipientia. Quoniam tamen multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor etiam secundum carnem, id est secundum illa que pertinent carni ut sunt nobilitas generis et dignitas amministrationis. Vos autem me insipientem sufferre debetis quia et illos insipientes libenter suffertis, cum vos ipsi sitis sapientes. Quasi: Immo stultissimi, qui insipientibus nimis facile consentitis! Quod vere facitis. Sustinetis enim siquis ex libertate Christi que est in caritate filiorum vos redigit in servitutem legis, in qua scilicet timor est servorum. Et siquis de potestate presumens omnia vestra deuorat, id est omnino consumit. Et siquis blanda circumuentione ut non deuoret accipit. Et siquis iactantia nobilitatis extollitur. Et siquis vos gentiles in faciem cedit quod dico secundum ignobilitatem. Quia namque tamquam facie ita nobilitate homo conoscitur recte in faciem cedi est ignobilitate contempni. Quod quidem non ideo dicit Apostolus, ut non contemptus illos patienter sustineant, sed ut se magis diligentem non despiciant presertim cum et ipse eadem nobilitate sit clarus. Unde supponit: Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte glorie. In quo enim quis audet temere iactare se, audeo,159 id est audere possum et ego. Nam sicut ipsi sunt hebrei lingua et natione, et ego. Sicut sunt Israelite ritu, et ego. Sicut sunt semen Abrahe genere, et ego. Sicut sunt ministri Christi officio, et ego. Ut minus sapiens tamen coactus dico: plus ego actv officii, quia in laboribus plurimis quibus plus quam illi, immo etiam plus quam omnes veri Apostoli laboravi, et hoc per partes ostendit dicens: in carceribus abundantius. In plagis verberum supra modum humane virtutis. In mortibus, id est in periculis mortis frequenter. Plagas quoque verberum dividit et ait: A Iudeis quinquies quasi transgressor legis accepi quadragenas.
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Quadragena dicitur illa castigatio, qua quadragies quis tangebatur. Una minus, quia in una quaque trigies et novies percutiebatur et forte per misericordiam a percussione quadragesima se continebant. A gentilibus autem ter virgis cesus sum. Item a Iudeis semel lapidatus sum in civitate Licaonia. Ter naufragium feci, id est procellis a gentibus pertuli. Nocte ac die in profundum {Zw58 f. 108v } maris fui in alto tempestate detentus. In itineribus etiam sepe laboravi. Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere meo Iudeorum eo quod legem destituo. Periculis ex gentibus eo quod deorum diversitatem improbo. Item laboravi periculis in civitate commotionibus civium in me. Periculis in solitudine ut mihi penuria et timor serpentium aut ferarum. Periculis in mari non tantum ex mari ut timore vel egestate vel huiusmodi. Periculis in falsis fratribus qui dicunt me sentire legalia esse tenenda, sed non facile hoc gentibus revelare. Unde ad Galatas: Si circumcisionem adhuc predico etc. Item plus aliis fui in proprio labore manuum et erumpna molestiarum, in quibus exitiosus labor est. In vigiliis multis nocte operans ut die [ut] predicatio non impediretur. In fame et siti, in ieiuniis multis. In frigore et nuditate.
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 ¶Non est contra promissionem Christi dicentis: Querite regnum Dei et hec omnia adicientur vobis. Sed medicus cui nos semel commisimus novit, quando adiutoria hec apponat et quando detrahat. Preter illa vero que sunt extrinsecus in corpore que iam multa narravi, quibus tamen non nisi diversis affligor temporibus, angit me magis intrinseca instantia mea cottidiana vel incursus in me cottidianus, scilicet sollicitudo omnium ecclesiarum in quibus aliqui infirmantur vel fide minus intelligentes vel actione minus fortes. Aliqui vero scandalizantur occasione aliqua etiam delinquentes, quorum qui apponit scientiam apponit dolorem: Quis enim infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror? Ecce intrinsecus quanto maior caritas, tanto de peccatis alienis maiores plage quibus tamquam in frixorio confrixa sunt etiam, immo magis ossa, id est illi qui fortes sunt in ecclesia.
6 marg. Zw58
marg.| Et attende quod ait: uror. Urunt enim tribulationes omnes, sed maxime hic affectus non ad consumptionem, sed ad purgationem. [ XIII •]7 Item si gloriari oportet, gloriabor non magis de genere vel potentia sicut illi quam de his que sunt infirmitatis mee. Deus autem qui est et pater Domini nostri Iesu Christi, qui etiam est benedictus in secula per nos etiam fugientes cum omnia noverit scit quia non mentior in aliquo supradictorum, nec etiam in hoc quod mihi contigit damasci, quod scilicet prepositus gentis arethe regis qui scilicet sub aretha rege illi imperabat genti, custodiebat civitatem damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta clam dimissus sum per murum civitatis, et sic effugi manus eius prepositi.
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 Ecce Apostolus fecit quod Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in civitate {Zw58 f. 109v } una, fugite in aliam. [Nota5] 9 Qua tamen auctoritate greges quos Dominus suo sanguine comparavit necessario ministerio sine quo vivere nequeunt deserendi non sunt. In quo periculi quantitas est attendenda. Quando enim non omnis, sed specialiter aliquis ecclesie minister a persecutoribus queritur, licet illum qui queritur fugere et se subditorum utilitati servare. Qui quoniam spiritu presens est, non ut mercenarius oves dimittit, quibus et alii ministri ibidem 160 constituti qui non a persecutoribus ita queruntur, necessario ministerio cibaria prebent. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum, laicorum commune periculum est, hi qui aliis indigent ab his quibus indigent deseri non debent. Aut igitur omnes ad loca munita transeant, aut qui remanendi necessitatem habent, illi per quos eorum est ecclesiastica supplenda necessitas aut cum eisdem pariter vivant, aut quod illos pater familias perpeti volet pariter sufferant.
8 marg. Zw58
9 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_11)

Notes :