Glossa media

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Cor. 10,1 

Ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi,
qui in facie
quidem
humilis sum1 inter vos
1 sum ΩJ Rusch] om. Weber
absens autem confido in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,2 

Rogo
autem ne presens
audeam
per eam confidentiam
qua existimor2 audere in quosdam
2 existimor ΩJ Rusch ] existimo Weber
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
ambulemus.
Numérotation du verset 2Cor. 10,3 

In carne enim ambulantes
non secundum carnem militamus.
Numérotation du verset 2Cor. 10,4 

Nam arma
militie nostre
non3 carnalia,
3 non] + sunt ΩJ
sed potentia Deo
ad destructionem munitionum,
consilia
destruentes,
Numérotation du verset 2Cor. 10,5 

et omnem altitudinem extollentem se
adversus
scientiam Dei,
et in captivitatem redigentes
omnem intellectum
in obsequium Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 10,6 

Et
in promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam,
cum impleta fuerit vestra obedientia.
Numérotation du verset 2Cor. 10,7 

Que secundum faciem
sunt videte.
Si quis confidit4 Christi se esse,
4 confidit] + sibi ΩJ Weber , + sibi ipsi Cor3 (anti #)
hoc cogitet iterum apud se,
quia sicut ipse Christi est
ita
et nos.
Numérotation du verset 2Cor. 10,8 

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
quam dedit nobis5
5 nobis ΩJ Rusch] om. Weber
Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
Numérotation du verset 2Cor. 10,9 

Ut autem non existimer tamquam terrere vos
per epistolas,
Numérotation du verset 2Cor. 10,10 

quoniam quidem epistole,
inquiunt,
graves sunt
et fortes,
presentia autem
corporis infirma
et sermo
contemptibilis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,11 

Hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
Numérotation du verset 2Cor. 10,12 

Non enim audemus inserere,
aut comparare
nos quibusdam qui se ipsos
commendant,
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
et comparantes nosmetipsos nobis.
Numérotation du verset 2Cor. 10,13 

Nos autem
non in immensum gloriabimur,
sed secundum mensuram
regule
qua6 mensus est nobis Deus mensuram
6 qua] quam ΩJ Weber
pertingendi usque ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 10,14 

Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
usque ad vos
enim pervenimus in evangelio Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 10,15 

Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
spem autem habentes crescentis fidei vestre,
in vobis
magnificari
secundum regulam
nostram
in abundantia7,
7 abundantia] abundantiam ΩJ Weber
Numérotation du verset 2Cor. 10,16 

etiam in illa
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
in his
que
preparata sunt
gloriari.
Numérotation du verset 2Cor. 10,17 

Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset 2Cor. 10,18 

Non enim qui se ipsum commendat
ille probatus est,
sed quem Deus8 commendat.
8 Deus ΩJ Rusch ] Dominus Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Cor. 10,1 
marg.| 1 Ipse autem etc. Post interpositionem qua eos de eleemosynis in sanctos faciendis ammonuit ad commendationem dignitatis sue, de qua iam multa contra pseudo Apostolos dixerat, redit. Quasi dicat: Vos quidem bonos de faciendis eleemosynis hortor. Vos autem alios, qui pseudo Apostolos mihi prefertis, ego ipse adhuc magis humilitatis virtute quam qua vobis videtur necessitate dictus Paulus, qui scilicet sicut dicitis dum presens sum inter vos extra in facie humilis sum, absens autem a vobis confido in vobis, id est confidenter loqui dicor, vos inquam obsecro per mansuetudinem et modestiam Christi, qua et lenem animum prouocatus ostendit et modum in correptionibus non excessit. Et propter interpositionem repetit: Rogo autem ne per eam confidentiam, qua existimor audere absens, presens audeam in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem, id est more carnalium ambulemus, quod non facimus. Licet enim simus ambulantes in carne, quoniam in ea manemus, tamen non secundum carnem, id est non intentione terreni commodi militamus. Vere. Nam arma milicie nostre, virtutes scilicet et miracula per que Dominus sermonem confirmat non sunt carnalia debilitate, sed Deo, id est ad gloriam Dei ex ipso fiunt potentia fortitudine ad destructionem omnium munitionum. Vere. Militamus enim destruentes consilia, id est temporale commodum, non sicut plurimi dicunt faciendorum finem esse, monstrantes et etiam destruentes omnem altitudinem, id est intellectus que videtur profunditatem sive in legis peritis de carnalium observatione sive in philosophis de naturalium consuetudine—altitudinem dico extollentem se adversus scientiam Dei que est iustitiam et salutem nequaquam ex operibus esse et contra naturalium consuetudinem Deum posse. Contra quam scientiam et legis periti merita operum et philosophi naturalium necessitatem conantur asserere—destruentes {Zw58 f. 106v } dico et redigentes in captivitatem omnem intellectum eorum, ut coactus ipse intellectus vel auctoritate vel etiam ratione omnia supponat gratie et potestati divine, qualiter obsequitur Christo. Unde addit: In obsequium Christi, et etiam quia propria conscientia nos non remordet in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, quod utique cognoscetur cum completa, id est perfecta fuerit obedientia vestra. In obedientiam enim ea que sequitur obedientia damnat, et hec digna ultio est, cum perfidia ab his a quibus defendebatur damnatur, que ultio quia per pseudo Apostolos non fit manifestum est, quoniam vindicandi potestatem se accepisse a Domino mentiuntur. Vos autem in nobis atque illis ea que maxime manifesta sunt [r.] 2 debetis cognoscere. Quod ita dicit: Videte ea que sunt secundum faciem, id est manifesta, quasi et ex his de nobis et de illis potestis iudicare. Ecce enim si quis illorum per aliqua confidit sibi, id est apud se, se esse Christi, hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse est Christi, ita et nos sumus Christi. Nam etsi aliquid etc. in edificationem, id est ut meo ministerio proficiatis in gratia et non in destructionem vestram, id est ut eiusdem potestatis superbo usu, si quid virtutis in vobis est destruam sicut illi faciunt, non erubescam, quia et veritatem et ad vestram utilitatem et ad Dei gloriam dicam. Ut autem. Quasi dicat: De potestate possum gloriari, quod tamen dicens existimor tamquam terrere vos tantum per epistolas, quibus quasi meam que tamen nulla est potentiam iacto. Et vere existimor, quoniam revera inquiunt aliqui: Epistole quidem Pauli graves sunt et fortes, id est cum quadam elocutionis gravitate quandam potentiam ostendentes, presentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis, id est cum presens est omnem humilitatem tenui sermone demonstrans. Ut autem talis esse non existimer, quicumque eiusmodi existimator est cogitet hoc, quia quales sumus verbo per epistolas dum sumus absentes tales apparebimus et presentes in facto. Non enim audemus nos inserere aut comparare, id est non audemus Deum ita contempnere, ut coequemus nos quibusdam qui se ipsos commendant, id est qui malunt suis laudibus quam Dei gratia commendari, nec audemus de nobis maiora quam in nobis sint, sed ipsi in nobis tantum sumus metientes nos metipsos, non ex aliorum iniquitates aut minore dono nostram iustitiam [r.] 3 aut maiorem gratiam attendentes et omnino comparantes nos metipsos nobis, id est nullis aliis quantum ad merita nos anteponentes aut equantes, immo nobis superiores ceteros arbitrantes, quantum autem ad licentiam potestatis et ad celsitudinem Apostolice pertinet dignitatis, gloriamur nos non quidem in immensum {Zw58 f. 106v } sicut illi qui non missi potestatem usurpant atque dignitatem, sed secundum mensuram regule, id est secundum rectam mensuram quam mensus est nobis Deus, quando misit nos predicare nomen suum in gentibus—mensuram dico pertingendi usque ad vos quandoquidem estis de gentibus. Et recte dico: Deus nobis mensus est usque ad vos. Non enim superextendimus nos. Quasi: non ex Domini missione pertingentes ad vos. Usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi non gloriantes in immensum, scilicet in alienis laboribus, ubi acsi dicat alii predicaverint missi, nos vero non missi usurpaverimus. Spem autem. Quasi dicat: Ad vos pervenimus in evangelio Christi non tamen pro eo quod per nos creditis exspectantes a vobis terrena munera, sed spem habentes crescentis fidei vestre, id est pro fide vestra crescente adeo tantum speramus eterna. Speramus tamen et in vobis magnificari pro eadem fide crescente. Quod autem dico: in vobis magnificari non preter regulam, sed potius est secundum regulam nostram, qua mensus est nobis Deus in abundantia. Vere. Nam missi pervenimus evangelizare non solum usque ad vos, sed etiam in illa loca que sunt ultra vos et in eisdem gloriari. Que gloriatio sicut dictum est non est in aliena regula, scilicet non est in his que iam ab aliis illuc missis parata sunt, immo acsi dicat in his que nobis a Domino destinata sunt. Non autem hanc nobis gloriam arrogamus, sed cum gratiarum actione ad auctorem a quo nobis est data eam referimus iuxta ammonitionem Ieremie prophete dicentis: Qui gloriatur in Domino glorietur. Non enim ille probatus est, id est vere bonus est, qui se ipsum commendat, sed quem Deus commendat, non tam miraculis vel virtutum operibus, quam data humilitate ad se omnium gloriam referendi.
1 Hic incipit cap. 10 : + [•X•] marg. Zw58
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_10)

Notes :