Glossa media

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Cor. 2,1 

Statui autem
hoc ipsum1 apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos.
1 ipsum] ipse Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,2 

Si enim ego contristo vos et quis est qui me letificet nisi qui contristatur ex me ?
Numérotation du verset 2Cor. 2,3 

Et hoc ipsum scripsi vobis2,
2 vobis] om. Weber
ut non cum venero tristitiam
super tristitiam
habeam,
de quibus oportuerat me gaudere,
confidens in omnibus vobis,
quia meum gaudium omnium vestrum est.
Numérotation du verset 2Cor. 2,4 

Nam ex multa tribulatione
et angustia cordis
scripsi vobis
per multas lacrimas,
non ut contristemini,
sed ut sciatis
quam caritatem habeo
abundantius
in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,5 

Si quis autem
contristavit me3
3 me] om. Weber
non
me contristavit, sed ex parte
ut non onerem omnes vos.
Numérotation du verset 2Cor. 2,6 

Sufficit
illi qui eiusmodi est
obiurgatio hec que fit a pluribus,
Numérotation du verset 2Cor. 2,7 

ita ut e contrario4 magis donetis
4 contrario] contra Weber
et consolemini,
ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur
qui est eiusmodi5.
5 est eiusmodi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,8 

Propter quod
obsecro vos
ut confirmetis
in illum
caritatem.
Numérotation du verset 2Cor. 2,9 

Ideo enim et scripsi ut
cognoscam experimentum vestri6
6 vestri] vestrum Weber
an in omnibus obedientes sitis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,10 

Cui autem aliquid donatis
et ego,
nam et ego quod donavi
si quid donavi
propter vos
in persona Christi,
Numérotation du verset 2Cor. 2,11 

ut non circumveniamur
a Satana
non enim ignoramus cogitationes eius.
Numérotation du verset 2Cor. 2,12 

Cum venissem autem Troadem
propter
evangelium Christi, et ostium apertum
esset mihi7 in Domino,
7 apertum esset-mihi] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 2,13 

non habui requiem spiritui meo,
eo quod non invenerim
Titum fratrem meum,
sed valefaciens eis
profectus sum in Macedoniam.
Numérotation du verset 2Cor. 2,14 

Deo autem gratias
qui semper triumphat nos
in Christo Iesu
et odorem notitie
sue manifestat per nos
in omni loco,
Numérotation du verset 2Cor. 2,15 

quia
Christi bonus odor sumus Deo
in his
qui salvi fiunt
et in his qui pereunt,
Numérotation du verset 2Cor. 2,16 

aliis quidem
odor mortis in mortem,
aliis autem odor vite in vitam.
Et ad hec
quis tam idoneus ?
Numérotation du verset 2Cor. 2,17 

Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei,
sed ex sinceritate
sicut8 ex Deo,
8 sicut] sed praem. Weber
coram Deo
in Christo loquimur.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Cor. 2,1 
marg.| Statui autem. Quasi: Non quia vestre fidei dominamur dixi: parcens, sed statui hoc ipsum apud me, ne qui primo cum credidistis in gaudio fui iterum venirem sic quod in tristitia essem. Vel ne qui primo de peccatis vestris pro quibus primam scripsi epistolam tristis fui venirem ita, quod eadem peccata essent mihi iterum in tristitiam et vos quoque contristaremini. Quam vestram   tristitiam ne ex mea contingat tristitia caveo.
Numérotation du verset 2Cor. 2,2 
marg.| Si enim contristo vos et quis est qui me letificet aliquo modo   nisi qui contristatur ex me, id est iuxta meam voluntatem ad penitentiam? Nullus. Et hoc ipsum est propter quod primam vel etiam hanc epistolam scripsi vobis hoc scilicet providens, ut cum venio super tristitiam quam prius habui de vestris peccatis non habeam tristitiam de pertinacia vestra, de quibus oportuerat me gaudere.
Numérotation du verset 2Cor. 2,3 
marg.| Scripsi autem confidens in omnibus   vobis de emendatione qua gaudeam vobiscum. Quod recte dico, quoniam gaudium meum est omnium vestrum. Adeo namque me diligitis, ut meum gaudium vestrum esse dicatis. Et debetis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,4 
marg.| Nam ex multa tribulatione exteriorum laborum ut vigiliarum et huiusmodi et interiori angustia curarum cordis scripsi vobis primam epistolam per multas lacrimas, quibus interior sollicitudo monstratur, que tamen non ideo refero, ut per horum memoriam contristemini  , sed ut sciatis quam caritatem {Zw58 f. 94v }   habeam in vobis abundantius quam putaveratis. Ex magna enim sollicitudine abundans caritas demonstratur.
Numérotation du verset 2Cor. 2,5 
marg.| Si quis autem. Hic incidenter illum fornicatorem quem tradendum satane indicaverat monet recipi. Quasi: Tristis primam epistolam scripsi. Siquis autem me contristavit sicut utique ille fornicator fecit, non me tantum contristavit, sed etiam vos. Quod autem dico: vos non ex intellectu omnium dico, sed ex parte, id est ex intellectu quorumdam, qui sicut ego de peccato illius doluerunt. Hoc autem ideo dico, ut non nimis onerem vos si dixero: omnes. Reprehendendo hoc dicit. Omnes enim tristes esse deberent. Vel vos dico ex parte contristatos, ut non onerem omnes, si nullum dixero doluisse. Gravantur enim peccato cuiuslibet quicumque de eo non dolent.
Numérotation du verset 2Cor. 2,6 
marg.| Sufficit. Quasi: Me vel vos aliquis contristavit, qui tamen a pluribus obiurgatus est. Illi autem fornicatori quicumque huiusmodi, id est infirmus est sufficit hec obiurgatio, que etsi tempore vel qualitate non satis digna videtur, in eo tamen non parva est existimanda iudicio, que fit a pluribus quibus congregatis satane traditus est.
Numérotation du verset 2Cor. 2,7 
marg.| Ita ut econtrario magis donetis. Tanto namque facilior venia esse debet, quanto is qui peccat a pluribus obiurgatur.   Et consolemini exemplo David vel aliorum et verbis prophete dicentis: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et: in quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor et huiusmodi aliis,   ne forte per indulgentie desperationem   abundantiore tristitia absorbeatur a diabolo, ut infidelis factus blasphemet qui huiusmodi est, id est infirmus.
Numérotation du verset 2Cor. 2,8 
marg.| Propter quod, id est ne infirmus absorbeatur, obsecro vos, ut   caritatem qua illum corripuistis facili venia   confirmetis in illum.
Numérotation du verset 2Cor. 2,9 
marg.| Etenim ideo et scripsi ut scilicet   experimentum vestrum, id est quo mihi videor expertus obedientiam vestram in abiciendo illum cognoscam quo animo feceritis. Quod cognoscere potero videns   an in omnibus obedientes sitis, si sic ad veniam fueritis faciles, sicut ad obiurgationem fuistis.
Numérotation du verset 2Cor. 2,10 
marg.| Si cui autem. Quasi: Obsecro ut ei donetis, quod utique facere debetis. Nam sicut   aliquid donatis et ego. Quod vere dico.   Nam et ego quidem  donavi, si quid tamen   donavi, propter vos hoc feci et hoc   in persona Christi qui dicita:"Quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo".
a Cf. Mt. 18, 18.
Numérotation du verset 2Cor. 2,11 
marg.| Hoc autem mutua caritate maxime pro infirmis facere debemus, ut non circumveniamur a Satana, qui sepe propter asperiores increpationes in desperationem infirmos precipitat, quod de illo vere sentio.   Non enim ignoramus cogitationes eius. Sic enim pro nimiam correptionis duriciam peccatores circumvenit ut pereant desperando sicut per remissionem nimiam minime corrigendo. Hec est enim eius versutia, ut sub iustitie specie fallat incautos. Unde Salomon: Non declines in dexteram neque in sinistram. ¶ ....
marg.| {Zw58 f. 94v } Cum autem etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore redit ad hoc quod dixerat: ut sciatis quam caritatem habeam in vobis abundantius. Que abundantia patet non solum ex eo quod per multas lacrimas eis scripserit, sed ex hoc etiam quod de illis sollicitus nondum esse emendatos timuit, cum titum quem ad eos miserat ex condicto troade non invenit. Quasi: Per multas lacrimas scripsi.
Numérotation du verset 2Cor. 2,12 
marg.| Cum autem venissem troadem propter predicandum   evangelium Christi et in Domino, id est operante   Domino ostium mihi esset apertum, id est ad recipiendum illius evangelium corda parata,
Numérotation du verset 2Cor. 2,13 
marg.| non habui requiem spiritu meo, id est timens de vestra pertinacia intus in spiritu laboravi   eo quod non invenerim Titum fratrem et interpretem meum a vobis revertentem et de vestra emendatione certum aliquid nuntiantem,   sed valefaciens eis salutans eos   profectus sum in Macedoniam.
Numérotation du verset 2Cor. 2,14 
marg.| Deo autem gratias, etc. Hucusque ad tolerantiam passionum exhortatus est eos, et postquam se de levitate excusavit incidenter fornicatorem quem corripi iudicaverat recipi obsecravit. Hinc sese pseudo Apostolis prefert doctrine manifestissima veritate, sui ministerii dignitate, ministrate rei magnitudine, persone sue humilitate, archanorum revelatione. Quasi:   Profectus sum in Macedoniam, sed non inutiliter. Quamquam enim ibi prius laboraverim postea tamen consolatione consecuta maxime per adventum Titi. Quasi: Triumphator quievi.   Gratias autem ago Deo   qui semper triumphat nos, id est triumphare nos fecit,   in Christo Iesu, id est per Christum Iesum,   et manifestat per nos   odorem suavitatis   notitie sue. Odore sentitur aliquid quod non videtur. Christum igitur recte vocat odorem notitie Dei, quia Deum quem nemo vidit umquam ipse enarravit. Hunc autem odorem, id est Christum manifestat per Apostolos Deus, id est doctrina et miraculis factis per eos in omni loco, id est in toto mundo tamquam in domo que « fracto alabastro » b « impleta est ex odore unguenti »c, quia persecutione qua discipuli hunc continentes odorem usque ad effusionem sanguinis sunt fracti ubique dilatata est fama Christi.
b Cf. Mc. 14, 3.
c Io. 12, 3.
Numérotation du verset 2Cor. 2,15 
marg.| Et recte dico: per nos, quia nos sumus odor Christi , id est per nos sicut dictum est dilatatur fama Christi in mundo, qui etiam Deo est   bonus odor quia ipse"hostia in odorem suavitatis"d. Hic autem   Christi bonus odor per nos diffunditur ut   in his sit   qui salvi fiunt hoc bono odore, et in his qui pereunt eodem bono odore.
d Cf. Eph. 5, 2.
Numérotation du verset 2Cor. 2,16 
marg.| Quod vere dico, nam aliis quidem, qui nostre quam de evangelio predicando habemus glorie invident, sumus   odor mortis ducentis   in mortem damnationis;   aliis vero, qui humiliter credunt, sumus   odor vite ducentis in vitam salutis.
marg.| [Augustinus] 1 Et ad hec intelligenda quod scilicet cum odor sit bonus non modo utilis sit ad  vitam, sed etiam nocuus ad   mortem. Quis est idoneus? Quasi: Nullus. Vel pauci vel   quis eorum scilicet pseudo Apostolorum   tam idoneus sicut nos veri Apostoli ad hec ut scilicet sive ad   vitam, sive ad  mortem {Zw58 f. 95v } tamen sit in omnibus doctrine sue veritate atque intentione odor bonus. Ac si dicat: Nullus vere.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset 2Cor. 2,17 
marg.| Non enim sumus adulterantes verbum Dei sicut plurimi sunt, qui veritatem falsitatis admixtione corrumpunt, et temporale tantum commodum ex sua predicatione querentes eam adulatione molliunt. De quibus Isaias: Caupones tui vino aquam miscent, id est mere doctrine dulces adulationis sermones, quibus fit ut homines ad ubertatem supercelestis domus inebriari non possint, sed delectati vanitate tepescant. Ex quo manifestum est eos recte dici adulteros verbi, quia non in fide filios generare, sed transitoriam delectationem querunt explere.
marg.| Sed nos   loquimur ex sinceritate, id est sine falsitatis ammixtione, nihil eorum que nobis a Domino fiunt ex lege aut meritis nostris esse dicentes, sed totum ex Deo solo auctore et causa, et   in Christo, id est sola gratia per Christum fieri predicantes. Intentione quoque sinceri, qua toto corde sumus   coram Deo, id est nihil de nostra predicatione nisi ut ipse presenti laude in nobis et nos in ipso futura clarificatione glorificemur querentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_2)

Notes :