Glossa media

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 

Ecce tertio hoc venio ad vos,
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,2 

Predixi et predico ut presens bis
et nunc
absens his qui ante
peccaverunt, et ceteris omnibus
quoniam si venero iterum non parcam.
Numérotation du verset 2Cor. 13,3 

An
experimentum queritis
eius qui in me loquitur
Christus1 qui in vobis2
1 Christus] Christi Weber |
2 vobis] vos Weber |
non infirmatur sed potens est in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,4 

Nam
etsi crucifixus est ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei.
Nam et nos infirmi sumus in illo,
sed
vivemus in3 eo
3 in] cum Weber
ex virtute Dei in nobis4.
4 nobis] vobis Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,5 

Vosmetipsos
temptate
si estis in fide,
ipsi vos probate.
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
in vobis est ?
Nisi forte reprobi estis.
Numérotation du verset 2Cor. 13,6 

Spero autem
quod cognoscitis5
5 cognoscitis] cognoscetis Weber
quia nos non sumus reprobi.
Numérotation du verset 2Cor. 13,7 

Oramus autem Deum
ut nihil mali faciatis,
non ut nos
probati parcamus6,
6 parcamus] pareamus Weber
sed
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
Numérotation du verset 2Cor. 13,8 

Non enim possimus7
7 possimus] possumus Weber
aliquid adversus veritatem,
sed pro veritate.
Numérotation du verset 2Cor. 13,9 

Gaudemus enim,
quando nos infirmi sumus,
vos autem potentes estis.
Hoc et
oramus
vestram consummationem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,10 

Ideo enim8
8 enim] om. Weber
hoc9 absens scribo, ut non presens durius
9 hoc] hec Weber
agam
secundum
potestatem,
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
Numérotation du verset 2Cor. 13,11 

De cetero autem10,
10 autem] om. Weber
gaudete,
fratres11, perfecti estote,
11 gaudete fratres] inv.Weber
exhortamini,
idem sapite,
pacem habete,
et Deus dilectionis et pacis
erit
vobiscum.
Numérotation du verset 2Cor. 13,12 

Salutate invicem in osculo sancto.
Salutant vos omnes sancti12.
12 omnes sancti] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,13 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
et caritas Dei
et communicatio sancti Spiritus
sit13 cum omnibus vobis.
13 sit] om. Weber
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14.
14 Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 
marg.| Ecce tertio hoc apparatu venio ad vos, et tunc non imminente periculo schismatis, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum accusatorum. Predixi et adhuc predico. Ut presens predixi bis, ita et nunc absens predico his qui antequam primam epistolam mitterem peccaverunt et ceteris omnibus qui etiam post peccaverunt, quoniam si venero iterum non parcam a correptione. 163 An etenim queritis experimentum eius qui in me loquitur, qui scilicet est Christus? Vox enim que nostra dicitur ipsius tamquam auctoris est qui ait: Vocem meam audient. Qui vere in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis, id est quem ex his que potenter fecit in vobis intelligere potestis esse potentem. Quod vere ipse est. Nam etsi crucifixus est ex voluntaria infirmitate carnis, sed tamen vivit ex virtute Dei, qua scilicet ipse est Deus. Nam et nos vestre condescentes infirmitati infirmi sumus, et hoc in illo, id est per illum cuius munere infirmos suscipimus, sed vivimus cum illo potestative in vobis agentes ex virtute Dei, et ideo temptate vosmetipsos, id est an estis in fide, et ipsi probate vos, an sint opera vestra bona, et qualia debent esse fidelium. Deinde tamquam illis sese considerantibus ait: An non cognoscitis vos metipsos, quia Iesus Christus per fidem et opera fidei in vobis est? Est utique, nisi forte reprobi estis a religione quam prius habuistis. Spero autem quod et de nobis cognoscitis, quia non sumus reprobi sicut nec a fide ita nec a potestate. Oramus autem Deum ex quo omnia, ut nihil mali faciatis, non ut probati potestate in correptionibus pareamus, sed potius oramus, ut vos quod bonum est faciatis, non autem ut reprobi simus, id est ut vobis bene agentibus nostra potestas non appareat in correptionibus que utique ad corripienda mala, non ad opprimenda bona exeri debet. Non enim ligandi et solvendi clavibus possumus in celo aliquid contra veritatem agendo super terram, id est iniuste, sed pro veritate, {Zw58 f. 111v } id est iuste. Etenim gaudemus etiam quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis, id est quando in vobis nihil invenitur ad quod corripiendum nostram exeri necesse sit potestatem. Nec solum gaudemus, sed et hoc oramus, vestram scilicet consummationem, id est perfectionem. Ideo autem hec absens scribo, ut vobis consummatis paream reprobus. Quod ait ita: Ut presens durius non agam. Quod utique si male feceritis possum secundum potestatem ligandi et solvendi quam Dominus dedit mihi in edificationem et non in destructionem vestram, id est ut ea adiuncta discretionis clave sic utar. De cetero fratres gaudete, et ut gaudeatis, estote perfecti in fide. Vos autem maiores, ad idem ceteros exhortamini. Et vos minores idem sapite. Simul universi pacem habete, et ita Deus dator dilectionis et pacis erit vobiscum. Ut autem pax sit, salutate vos ipsos invicem in osculo sancto, non doloso. Salutant vos omnes sancti mecum, ita quasi dicentes: Gratia Domini nostri Iesu Christi, id est per eum facta remissione iustificatio et caritas Dei patris, qui nos etiam cum essemus peccatores dilexit, et communicatio sancti spiritus qui scilicet est patris filiique communitas et omnium nostrum cum Domino pax sit perseveranter cum omnibus vobis. Amen .
prol.| Explicit epistola ad Corinthios secunda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_13)

Notes :