Capitulum 5
Numérotation du verset
2Cor. 5,1
Scimus enim
quoniam si terrestris
domus nostra
huius habitationis
dissolvatur,
quod edificationem
ex Deo
habemus1
1 habemus] habeamus
Weber
domum non manufactam
sed2 eternam
2 sed] om. Weber
in celis.
Numérotation du verset
2Cor. 5,2
Nam et in hoc ingemescimus,
habitationem nostram
que de celo est superindui cupientes,
Numérotation du verset
2Cor. 5,3
si tamen
vestiti
non nudi
inveniamur.
Numérotation du verset
2Cor. 5,4
Nam et qui sumus
in tabernaculo,
ingemescimus
gravati,
eo
quod3
3 quia]
corr.
, quod
Rusch
nolumus expoliari,
sed supervestiri
ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Numérotation du verset
2Cor. 5,5
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus,
qui dedit nobis pignus Spiritus.
Numérotation du verset
2Cor. 5,6
Audentes igitur semper
et scientes
quoniam dum sumus in hoc4 corpore,
4 hoc] om. Weber
peregrinamur a Domino,
Numérotation du verset
2Cor. 5,7
per fidem enim
ambulamus
et non per speciem,
Numérotation du verset
2Cor. 5,8
audemus autem
et bonam voluntatem
habemus
magis peregrinari
a corpore,
et presentes esse ad
Deum.
Numérotation du verset
2Cor. 5,9
Et ideo
contendimus,
sive absentes,
sive presentes, placere illi.
Numérotation du verset
2Cor. 5,10
Omnes enim
nos
manifestari oportet ante tribunal Christi,
ut referat
unusquisque
propria corporis,
prout gessit
sive bonum sive malum.
Numérotation du verset
2Cor. 5,11
Scientes ergo
timorem Domini
hominibus suademus,
Deo autem
manifesti sumus.
Spero autem
et in conscientiis vestris
manifestos
nos esse.
Numérotation du verset
2Cor. 5,12
Non
iterum
commendamus nos5 vobis,
5 commendamus nos]
inv. Weber
sed occasionem
damus vobis
gloriandi
pro nobis,
ut habeatis
ad eos
qui in facie gloriantur
et non
in corde.
Numérotation du verset
2Cor. 5,13
Sive enim mente
excedimus
Deo,
sive sobrii
sumus vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 5,14
Caritas enim Christi urget nos,
estimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est
ergo omnes
mortui sunt,
Numérotation du verset
2Cor. 5,15
et pro omnibus mortuus est,
ut et qui vivunt
iam
non sibi vivant,
sed ei qui pro eis6 mortuus est
6 eis] ipsis
Weber
et resurrexit.
Numérotation du verset
2Cor. 5,16
Itaque nos ex hoc
neminem novimus
secundum carnem.
Et si cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc iam non novimus.
Numérotation du verset
2Cor. 5,17
Si qua ergo in Christo
nova creatura est7
7 est] om. Weber
vetera transierunt,
ecce facta sunt nova omnia8
8 omnia]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 5,18
Omnia autem ex Deo
qui
reconciliavit nos sibi per Christum
et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Numérotation du verset
2Cor. 5,19
quoniam
quidem Deus
erat in Christo
mundum
reconcilians sibi,
non reputans illis
delicta ipsorum
et posuit in nobis
verbum reconciliationis.
Numérotation du verset
2Cor. 5,20
Pro Christo ergo legationem fungimur,
tamquam
Deo exhortante
per nos.
Obsecramus ergo9 pro Christo reconciliamini Deo.
9 ergo] om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 5,21
Eum
qui non noverat peccatum
pro nobis peccatum
fecit,
ut nos efficeremur in10 iustitia
10 in]
om.
Weber
Dei
in ipso.
Capitulum 5
Numérotation du verset
2Cor. 5,1
marg.|
Scimus enim quoniam si dissolvatur domus nostra, id est anime corporisque compago que dicitur terrestris, scilicet huius que hic videtur habitationis, qua scilicet dicuntur manere in corpore, si inquam dissolvatur, ut utique dissolvetur morte—scimus quod non dico habebimus, sed iam spe salvi habemus in celis habitationem eternam. Quam domum similiter, id est anime corporisque compagem scilicet non manufactam, id est non humane generationis opere perductam nec humanis fomentis Adauctam, immo ex Deo ineffabiliter corpus idem et eamdem animam compingente, cum premiserit quoniam abundat quod. nam et in hoc etc. Quasi: Scimus quod habemus. Nam et in hoc intenti ingemiscimus scilicet cupientes habere habitationem nostram que de celo est, id est non humanis sicut dictum est amminiculis, sed ex Deo.
marg.|
[
Haimo
] Quod dicimus habere ipse dicit: superindui, volens [Zw58 f. 99v] intelligi corpus esse quasi quoddam anime vestimentum, intra quod ipsa tamquam eo superuestita sicut nunc ita tunc quoque claudetur. Vel quia non dixit: indui, sed: superindui, quoniam hic etiam corpus est anime indumentum, vult intelligi, quod tunc sicut nunc anima induta corpore etiam claritatis immutabilis gloria superinduatur. [
Ambrosius Hieronymus
]
1 Hoc tamen hac conditione continget, si scilicet hic per mortem spoliati carneam tunicam inveniamur non nudi, sed fidei loricam vestiti. Eodem sensu manente habet alia littera, si tamen exspoliati scilicet corpore non inveniamur nudi fide et pietatis opere. Nam et qui sumus, etc. Eundem repetit sensum, sed cum gemitus nostri causam spem et desiderium celestis habitationis posuerit, aliam eiusdem causam scilicet gravamen nostre corruptionis adiungit. Non enim solum illud desiderium, sed etiam corruptionis impulsus gemitum movet. Vere. Nam et nos qui sumus in tabernaculo isto corporis quod corrumpitur ingemiscimus gravati, id est laboramus eo quod quicumque tunc vivi inveniemur nolumus exspoliari ab igne cum peccatoribus dum omnia ceperint elementa consumi, sed volumus superuestiri immortalitate cum sanctis.
1
marg. Zw58
marg.|
[
Hieronymus Augustinus
]
2 Vel quod ait: gravati, pene confessio est. Quod vero ait: nolumus exspoliari nature vox est. Natura namque habemus corpus vitio vero corruptibile, quam corruptionem non naturam substantiamque corporis causam intelligi voluit aggravationis qui non ait: corpus aggravat, sed: corpus quod corrumpitur aggravat animam. Ex qua tamen corruptione non omnia mala accidunt anime. Non enim hec corruptio primi peccati fuit causa sed pena, nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua postea corruptione licet existant quedam incitamenta vitiorum, non tamen omnium, cum et diabolus qui non est purus a vitiis non sit caro. Quoniam igitur non carne sed corruptione gravamur, nolumus exspoliari carne, sed volumus eius corruptione carere etsi fieri posset sine dissolutione ad incorruptionem transire. Nam et si quis velit dissolvi ex conditione quam Apostolus adiungit et esse cum Christo, quia tamen amarus est transitus habens fel et acetum ex corruptione quam odit; qui carnis et anime dulce consortium numquam odio habuit absolute non vult exspoliari. Unde et illud: Ducet te quo tu non vis. Sed si fieri posset sine morte immortalitatis gloria vellet superuestiri, ut carnis cum anima coniunctione manente quod mortale est, id est corruptio mortalitatis absorbeatur a vita. Deus autem est, qui efficit nos in hoc ipsum, ut immortales esse velimus, qui etiam dedit nobis pignus spiritus, quo pignore de immortalitate certi sumus. Quam quia dat sola visio eius, hic habere non possumus. Certum est enim quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino, id est ad eius visionem tendentes nondum eum presentes habemus. Per fidem enim que de nondum visis habetur in via ambulamus, perseveranti moralium operum gressu et nondum per speciem visionis eius sumus in patria. Hec igitur audientes et scientes audemus autem vel audentes audemus, id est consueta audacia fortiter agimus et bonam voluntatem habemus magis 147 peregrinari a corpore ad quod sumus iterum ingressuri. Nos inquam, qui absoluta voluntate volumus non exspoliari corpore, volumus ab eodem dissolvi, ut sit quod adiungitur, et presentes ad Deum forme [Zw58 f. 99v] ipsius visione esse, et ideo quibus nunc datur modis contendimus placere, id est ut placeamus ei. Placeamus dico, sive modo cum sumus absentes sive tunc cum erimus ei presentes. Et necesse est, ut nunc contendamus. Oportet enim nos omnes et bonos et malos manifestari ante tribunal Christi, id est ante iudicem Christum, ut unusquisque, id est bonus et malus, perfectus et imperfectus, vir et femina, liber et servus, puer et adultus, referat propria corporis prout gessit.
2
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
3
[
Nota3
]
4 Vel referat ea que per corpus gessit sive bonum sive malum. Quod ait: per corpus intellige per tempus, quo vixit in corpore. Hic enim omne meritum comparatur et nemo prorsus postquam obierit potest Deum promereri. Nec ut aiunt quidam ea referat bona vel mala, que si viveret erat gesturus, sed tantum que gessit unusquisque, etiam pueri qui multa non per se sed per alios gesserunt, id est crediderunt vel non crediderunt, baptizati vel non baptizati sunt, sacramento corporis Christi communicaverunt vel non communicaverunt. Quamvis autem nemo ibi nisi prout gessit recipiat, tamen sacrificia vel altaris vel quarumlibet eleemosynarum que pro omnibus baptizatis defunctis hic offeruntur otiosa non sunt, quoniam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro valde bonis propiciationes sunt, pro valde malis qualescumque vivorum consolationes sunt. [
r.
]
5 Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. Scientes ergo sic nos ante tribunal Christi que gessimus relaturos suademus hominibus timorem Domini, id est non ad nostrum temporale commodum nostre persuasionis retorquetur intentio, sed tota spectat ad hoc, ut dominum timeatis. In hoc autem etsi non adeo vobis, Deo tamen manifesti sumus, id est approbamur a Domino. Spero autem et in conscientiis vestris nos esse manifestos, id est etsi non confiteamini spero quod vestra nos conscientia probet. Hec autem dicendo non iterum commendamus nos vobis, id est non arroganter hec dicimus sicut nec supra cum diceremus. Non enim sumus sicut plurimi, sed talia dicendo damus, id est dicimus, ut demus vobis occasionem gloriandi contra pseudo Apostolos pro nobis, ut scilicet habeatis quid possitis dicere de nostre contemplationis excessu et actionis temperantia ad reprimendos eos qui gloriantur in facie et non in corde, id est extra ad oculum de exterioribus, non intus ad conscientiam de spiritualibus. Et potestis habere. Nos enim quandoque excedimus ascendendo extasi ineffabilium revelationum et sapientiam quam loquimur inter perfectos, aliquando sobrii vel temperantes sumus inter incapaces nihil scire nos iudicantes nisi Christum Iesum crucifixum. Excessus autem soli Deo cognoscendus relinquitur. Videre namque archana utcumque possumus, sed ea parvulis eloqui non valemus. Temperantes autem sumus vobis cum sic loquimur, ut capere possitis, id est cum verba decurtata et mutilata ut mater parvulis immurmuramus et minuta eorumdem quasi ori inspuimus et tamquam gallina plumis languidis fetus teneros operimus et voce confracta vocamus. Sive autem mente excedimus, sive temperantes sumus, totum est ex caritate. Caritas enim Christi ut quidem mente excedamus trahit [Zw58 f. 100v] nos, ut vero temperantes simus vobis, urget nos, et hoc facimus secuti vestigia eiusdem Christi, hoc scilicet existimantes quoniam unus, id est Christus, cum esset in forma Dei exinanivit se in forma servi, in qua etiam pro omnibus tamquam parvulis ad se trahendis mortuus est. Si autem est ut utique est, quod pro omnibus mortuus est, ergo omnes sunt mortui non solum vetustate, sed etiam vetustati. Non enim Christus moreretur nisi essemus mortui ex peccato, et quia sua morte mors nostra absorta est. Et repetit: Sed Christus. Quasi: Qui sui peccati necessitate non moritur pro omnibus mortuus est, ut qui sic morte absorta vivunt iam ad huius exempli rationem attendentes non sibi vivant, id est spe bonorum corruptibilium, sed in omnibus et maxime in nutriendis parvulis ei vivant, qui pro ipsis parvulis mortuus est. Vivant dico spe resurrectionis. Quod volens intelligi addit: Et resurrexit. Quasi: Et omnes sibi tamquam membra capiti adherentes suscitabit. Itaque ex hoc, id est amodo neminem novimus non dico futurum re, sed spe, nunc iam esse secundum carnem, id est habentem carnis mortalitatem. Nam et sic cognovimus Christum ipsum secundum carnem, id est mortalitatem carnis habentem, sed nunc iam ex quo surrexit non novimus.
3
marg. Zw58
4
marg. Zw58
5
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
6 Quod nomine carnis non substantia sed mutabilitas possit intelligi patet ex eo quod alibi dicitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam et ibi tamquam exponens Apostolus subiunxit: Neque corruptio incorruptelam. Christus etiam cum dixisset: ad patrem vado, ex eodem sensu subposuit: et iam non videbitis me talem scilicet qualem modo videtis, id est mortalem. Nam in substantia carnis et Paulus et stephanus etiam post ascensionem viderunt, quorum tamen hec erat perfecta iustitia credere se deinceps eum numquam visuros, et tanti meriti iustitia, ut Apostolis eam habentibus paraclytus detur, non habentibus vero non detur sicut ipse ait: Nisi abiero, id est nisi credideritis me deinceps non futurum corruptibilem, paraclytus non veniet ad vos. Si autem abiero, id est si mortalitatem meam amodo in me numquam futuram fide videritis mittam eum ad vos. Si qua ergo creatura in Christo est nova vetera non destructione substantie, sed corruptibilis qualitatis mutatione transierunt et ecce reformatione facta sunt nova, sed in Christo re ipsa iam ex toto, et vetera transierunt et facta sunt nova in nobis autem partim re, partim spe sola. Iam enim et idolatria et legalis observantia cessat et de die in diem renovatur homo interior, sed adhuc diversis modis corrumpitur. Omnia autem etc. Quasi: Vetera transierunt per Christum etc. Omnia autem hec, id est vetera transeant et nova fiant, proveniunt ex Deo patre qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis tam dignum ministerium reconciliationis. Et quasi quis dicat: potuitne reconciliare? respondet: Potuit, quandoquidem ipse Deus pater qui nihil non potest erat in Christo ut alius in alio, mundum non quidem illum, de quo ipse Christus ait: non pro mundo rogo, sed illum de quo dicitur: venit filius ut salvetur mundus per ipsum, id est electos de mundo reconcilians sibi. Qualiter? Non quidem faciens, ut in hac vita sine vitio originali et actu peccandi sint quia in multis et omnes delinquimus, sed non reputans illis ad penam eternam post hanc vitam quecumque delicta [Zw58 f. 100v] ipsorum originalia vel superaddita sive ante baptismum sive post que in baptismo plena quantum ad reatum, vel remissio vel iustificatio vel reconciliatio dicitur. Et huius reconciliationis verbum posuit in nobis, ut eam in baptismo factam plenam quantum ad reatum predicemus, quantum vero ad actum quotidie fieri et absorta morte perficiendam. Quoniam vero verbum in nobis positum est, fungimur legatione, et hoc pro Christo, qui et ipse huius reconciliationis Apostolum se significans ait ad patrem: Tu me misisti. Et quoniam sicut dictum est nondum quantum ad omnia iustificationis est forma perfecta, tamquam Deo vos exhortante per nos fungentes legatione pro Christo obsecramus: reconciliamini Deo. Inimicos esse intelligit et post baptismum etiam natura filios ire quibus dicit: reconciliamini, sicut et ipse iam baptizatus non dixit: fuimus, sed: adhuc sumus natura filii ire. Eum enim. Quasi dicat: Reconciliamini. Et potestis. Deus enim eum qui peccatum non noverat experientia fecit peccatum, id est in similitudine carnis peccati hostiam pro peccato fecit. Quod alibi etiam dicit idem Apostolus: De peccato damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati. Et iterum. Mortuus est peccato, id est similitudini carnis peccati. Maledictum etiam propter eamdem similitudinem dicitur Christus, quia mortem scilicet que venerat de maledicto quo dictum est: terra es et in terram ibis, in ligno ipse passus sustinuit. Unde: Maledictus omnis qui pendet in ligno, etiam Christus. Eodem igitur sensu et hic 149 dictum est: Deus Christum fecit peccatum, quod utique fecit, ut nos efficeremur iustitia, non nostra sed Dei, non in nobis constituta sed in ipso, sicut et ipse peccatum non suum sed nostrum, nec in se sed in nobis constitutum.
6
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_5)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_5)
Notes :