Glossa media

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 

Notam autem vobis facimus1, fratres,
1 vobis facimus] inv. Weber
gratiam Dei,
que
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset 2Cor. 8,2 

quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum,
et altissima
paupertas eorum,
abundavit in divitias
simplicitatis eorum,
Numérotation du verset 2Cor. 8,3 

quia secundum virtutem
testimonium illis reddo, et supra virtutem
voluntarii
fuerunt,
Numérotation du verset 2Cor. 8,4 

cum
multa exhortatione obsecrantes
nos gratiam et communicationem
ministerii,
quod
fit in sanctos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,5 

Et
non sicut
speravimus,
sed semetipsos dederunt primum
Domino,
deinde nobis
per voluntatem Dei,
Numérotation du verset 2Cor. 8,6 

ita ut
rogaremus Titum,
ut quemadmodum cepit,
ita et perficiat in vobis2
2 vobis] vos Weber
etiam gratiam istam.
Numérotation du verset 2Cor. 8,7 

Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
et scientia,
et omni sollicitudine,
et3
3 et] insuper praem. Weber
caritate vestra
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,8 

Non quasi imperans dico :
sed per aliorum sollicitudinem,
etiam vestre caritatis
ingenium bonum
comprobans.
Numérotation du verset 2Cor. 8,9 

Scitis enim
gratiam
Domini nostri Iesu Christi,
quoniam
propter vos egenus
factus est cum esset dives,
ut inopia illius4 vos divites essetis.
4 inopia illius] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,10 

Et consilium in hoc do :
hoc enim vobis utile est,
qui non solum facere, sed
et velle cepistis
ab anno priore.
Numérotation du verset 2Cor. 8,11 

Nunc vero et facto perficite,
ut
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis5,
5 in vobis] om. Weber
ita sit
et perficiendi ex eo
quod habetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,12 

Si enim voluntas prompta est,
secundum id quod habet accepta est,
non secundum6 quod non habet.
6 secundum] + id Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,13 

Non enim
ut aliis
sit remissio,
vobis autem tribulatio,
sed ex equalitate.
Numérotation du verset 2Cor. 8,14 

In presenti tempore
vestra abundantia
illorum
inopiam suppleat,
ut et illorum
abundantia
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
equalitas,
sicut scriptum est :
Numérotation du verset 2Cor. 8,15 

Qui multum, non abundavit,
et qui modicum non minoravit.
Numérotation du verset 2Cor. 8,16 

Gratias autem Deo,
qui dedit sollicitudinem
eamdem7
7 sollicitudinem eamdem] inv. Weber
pro vobis in corde Titi,
Numérotation du verset 2Cor. 8,17 

quoniam exhortationem
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
profectus est ad vos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,18 

Misimus etiam cum illo fratrem nostrum8,
8 nostrum] om. Weber
cuius laus est in evangelio
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset 2Cor. 8,19 

Non solum autem,
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
comes peregrinationis nostre
in hac gratia,
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
et destinatam voluntatem nostram.
Numérotation du verset 2Cor. 8,20 

Devitantes hoc,
ne quis nos vituperet
in hac plenitudine,
que ministratur a nobis
in gloria Domini9
9 in... Domini] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,21 

Providemus enim
bona
non solum coram Deo,
sed etiam coram hominibus.
Numérotation du verset 2Cor. 8,22 

Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
Nunc autem multo sollicitiorem,
confidentia multa in vos,
Numérotation du verset 2Cor. 8,23 

sive pro Tito,
qui est socius meus, et in vobis10 adiutor,
10 vobis] vos Weber
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
glorie Dei11
11 glorie Dei] gloria Christi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,24 

Ostensionem ergo,
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 
marg.| [GME62.8.1] Notam autem facimus, o fratres, gloriam Dei que data est in ecclesiis macedonie, quod scilicet in multo experimento tribulationis, id est cum actu ipso multis modis essent tribulationem experti, fuit abundantia gaudii ipsorum, id est audito verbo faciendarum in sanctos eleemosynarum valde letati sunt, et altissima, id est re ipsa magna vel mentis benignitate nobilissima paupertas ipsorum abundavit in divitias simplicitatis eorum, id est cum essent scilicet in facultate tenues, large simpliciterque, id est non inde querentes hominibus placere, sua dederunt. Quod vere dico, quoniam secundum veritatem illis testimonium reddo, quod supra virtutem, id est supra rerum suarum facultatem fuerunt ad dandum voluntarii non tantum petitioni nostre fauentes, sed etiam obsecrantes nos cum multa exhortatione, ut eos permitteremus habere gratiam et communicationem, id est gratiam communicationis ministerii quod fit in sanctos, quibus sua communicantes ministrare volebant et non tanta exhortatione usi sunt, sicut, id est ea intentione qua sperauimus, quod scilicet [Zw58 f. 103v] culpas suas, ne pro eis corriperentur redimere vellent, quod sepe fit, quia munera excecant oculos et vim auctoritatis inclinant, sed primum se ipsos Deo dederunt vite emendatione, deinde nobis obedientia, et hoc per voluntatem Dei qui ceteros suis vicariis ordinavit subiciendos. Et denique in multis animos suos ad hanc gratiam ita benivolos ostenderunt, ut eorum exemplo nos provocati rogaremus titum, ut quemadmodum cepit in vobis bene facere, ita et perficiat non modo cetera, sed etiam gratiam istam eleemosynarum in sanctos, ut scilicet gratia ista vobis non desit, sed potius sicut in omnibus abundatis, scilicet fide recte credendi et sermone discrete loquendi et scientia sane intelligendi et omni sollicitudine caute providendi, insuper et caritate specialiter habita in nos. Ita inquam que cepit titus perficiat, ut et in hac gratia abundetis. Quod autem dico: perficiat, non dico quasi imperans, ne forte non obediendo transgrediamini, sed dico comprobans, id est commendans bonum ingenium vestre caritatis non modo per alia, verum etiam per sollicitudinem aliorum, id est pauperum, de quibus per hanc gratiam eleemosynarum videbimini esse solliciti, quod vere esse debetis, quoniam et Christus de illis fuit sollicitus. Scitis enim magnam gratiam Domini nostri Iesu Christi. Supra exemplo macedonum, hic exemplo Christi hortatur. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam scilicet, cum esset dives Deus per quem omnia facta sunt, factus est egenus accipiens formam servi, et que in ea dantur ex gratia, ut vos divites essetis illius inopia, id est non expauescentis eius divitias, cum vestra mendicitate ad eum auderetis accedere stolam immortalitatis eius per hanc eiusdem inopiam accepturi. Et in hoc attendens, id est hoc tantum eius beneficium considerans consilium do, ut eleemosynas pauperibus detis. Hoc enim qualiter dictum est vobis magis quam illis utile est. Hic fine utilitatis hortatur. Vobis dico qui ab anno priore, id est preterito cepistis non solum facere, sed etiam velle quod plus est. Nunc vero etiam facto perficite quo voluntas appareat, ut quemadmodum animus promptus est voluntatis, ita sit promptus et perficiendi ex eo, id est secundum id quod habetis, alius scilicet plus, alius minus, et vobis necessaria retinendo. Si enim voluntas prompta est dare secundum id quod habet, id est necessaria retinendo, accepta est non tantum si prompta est dare secundum id quod non habet, id est plus dare volens quam habeat. Non enim dico, [Zw58 f. 104v] ut nihil reservetis, qualiter scilicet illis sit remissio, vobis autem tribulatio, id est illis abundantibus vos indigeatis, quod tamen esset perfectius. Patet quod imperfectis loquitur. Sed fiat ex qualitate. Qua? Ut scilicet unusquisque vestrum non nisi quantum dabit retineat? Nec hoc dico. Sed in presenti tempore quasi quod brevissimum est vestra que de terrenis est abundantia illorum non dico pigriciam pascat, sed inopiam suppleat, ut et illorum abundantia que de spiritualibus est, sit vestre inopie supplementum, ut quemadmodum diximus fiat equalitas sicut scriptum est in exodo de manna: Qui multum habuit non abundavit, et qui modicum habuit non minoravit, id est sufficienter habuit in his verbis hoc Domino significante, quod et omnis in temporalibus superabundantia generat vermes, et quod Dei dona omnibus quantum ad usum debent equalia esse. Qui enim in temporalibus abundant de mammona iniquitatis eos qui omnia dimiserunt iudices futuros amicos sibi faciant, ut et ipsi istos de spiritualibus minus habentes in tabernacula eterna recipiant. Hec enim est pax hierusalem dando scilicet et accipiendo, id est si corporalia opera misericordie iungantur spiritualibus operibus, in quo etiam pauperis et divitis equa voluntas equam facit esse mercedem, etiam si ille minus, iste vero plus dederit, ut et hoc secundum hoc dictum sit: qui multum etc. Gratias autem ago Deo qui dedit eamdem in corde titi quam ego habeo pro vobis sollicitudinem vos ad hoc exhortandi, ut et in hac gratia abundetis, quod vere dico quoniam exhortationem quidem nostram suscepit, sed cum esset sollicitior ex se quam ex nostra exhortatione sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum illo fratrem, cuius fratris laus est in evangelio.
marg.| Hieronymus Hic frater intelligitur lucas qui evangelium scripsit.
marg.| [Augustinus] 1 Vel illo tito, cuius titi laus est in evangelio predicando. Non solum autem meo testimonio, sed etiam testimonio ecclesiarum idoneus esse monstratur. Nam et idem lucas vel titus ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostre in hac gratia predicationis vel largitionis, que predicatio gentibus vel que largitio sanctis in hierusalem ministratur a nobis ad Domini gloriam, et ad destinatam a Domino voluntatem nostram [superscript vel vestram] . Utrumque etenim nobis placet, id est et gentibus predicare et sanctis qui sunt in hierusalem ministrare, hos inquam misimus devitantes hoc, ne quis infirmus aut impius vituperet nos in hac plenitudine largitionis que sanctis ministratur a nobis. Nisi enim testimonio sanctorum comprobatos viros misissem forte quis diceret illos eleemosynas sibi, non necessitati sanctorum accipere. Et recte devitamus hoc. Providemus enim, ut opera nostra bona sint non solum [Zw58 f. 104v] coram Deo re, sed etiam coram hominibus specie. Propter nos enim conscientia nostra sufficit nobis, propter vos autem fama nostra non pollui, sed pollēre debet in vobis. Due res sunt 154 conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo. Qui fidens conscientie sue negligit famam suam crudelis est. Hoc igitur attendentes misimus etiam cum illis, id est cum tito et luca fratrem nostrum. Hic frater intelligitur apollo, qui prius rogatus ab ipso Paulo et aliis fratribus ire ad eos noluit. Hunc igitur commendans ait: Quem probauimus in multis sepe sollicitum esse de vestra salute, nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa habita in vos, sive pro Tito qui est socius meus et in vobis adiutor. Quasi dicat: Qui de vobis ei multa retulit, sive pro luca et tito. Cum his enim libenter ibat et pro aliis etiam a quibus rogatus fuerat qui omnes sunt fratres mei et Apostoli ecclesiarum glorie Dei, in quibus scilicet non hominum, sed Dei gloria queritur.2 Ostensionem ergo: Quasi dicat: Hos ita probatos misimus. Ergo ostendite in illos ostensionem caritatis vestre et glorie vestre3, id est sicut consuevistis ostendite opere vos diligere eos, quod apud eosdem gloriati sumus pro vobis in facie Ecclesiarum multarum coram quibus vos laudavimus. Vel ostendite in facie ecclesiarum, ut a vobis alii exemplum accipiant.
1 marg. Zw58
2 [•IX•] Hic incipit capitulum 9 marg. Zw58
3 vestre] + vel nostre interl. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_8)

Notes :