Glossa media

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 

Nam
de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
est mihi scribere vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,2 

Scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedones.
Quoniam Achaia
parata est ab anno preterito
et vestra emulatio
provocavit plurimos.
Numérotation du verset 2Cor. 9,3 

Misi autem fratres,
ut ne quod gloriamur,
de vobis evacuetur
in hac parte,
ut quemadmodum dixi parati sitis,
Numérotation du verset 2Cor. 9,4 

ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
ut non dicamus vos
in hac substantia.
Numérotation du verset 2Cor. 9,5 

Necessarium ergo
existimavi rogare fratres,
ut
preveniant ad vos, et preparent repromissam
benedictionem hanc
paratam esse,
sic quasi benedictionem
non quasi avaritiam.
Numérotation du verset 2Cor. 9,6 

Hoc autem dico1 :
1 dico] om. Weber
qui parce seminat
parce et metet,
et qui seminat in benedictionibus
de benedictionibus
et metet.
Numérotation du verset 2Cor. 9,7 

Unusquisque
prout
destinavit
in2 corde suo
2 in] om. Weber
non ex tristitia, aut ex necessitate,
hilarem enim datorem
diligit Deus.
Numérotation du verset 2Cor. 9,8 

Potens est autem Deus
omnem gratiam abundare
facere in vobis,
ut in omnibus
semper omnem sufficientiam
habentes,
abundetis in omne opus bonum.
Numérotation du verset 2Cor. 9,9 

Sicut
scriptum est :
dispersit,
dedit
pauperibus,
iustitia eius
manet in seculum seculi3
3 in seculum seculi] in eternum Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,10 

Qui autem administrat
semen seminanti,
et panem
ad manducandum
prestabit,
et
multiplicabit semen vestrum,
et augebit incrementa frugum
iustitie vestre.
Numérotation du verset 2Cor. 9,11 

Ut in omnibus locupletati abundetis
in omnem
simplicitatem
que operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Numérotation du verset 2Cor. 9,12 

Quoniam
ministerium
officii huius4
4 officii huius] om. Weber
non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
Numérotation du verset 2Cor. 9,13 

per probationem ministerii huius,
glorificantes Deum in obedientia confessionis vestre,
in evangelio5 Christi,
5 Evangelio] Evangelium Weber
et simplicitate
communicationis vestre6
6 vestre] om. Weber
in illos,
et in omnes,
Numérotation du verset 2Cor. 9,14 

et in7 ipsorum
7 in] om. Weber
obsecratione pro vobis,
desiderantium vos
propter eminentem gratiam
Dei in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,15 

Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 
marg.| Nam de ministerio quod fit in sanctos. Quasi dicat: De his recipiendis exhortor. Nam de ministerio quod fit in sanctos exabundanti, id est superfluum est mihi scribere vobis.
marg.| Scio enim etc. Apud Macedones dicens quoniam achaia parata est ab anno preterito, et vestra emulatio, id est zelus provocavit plurimos. Quasi vero quis diceret: cur ergo premittis? ait: Misimus autem fratres non quidem ut ad hoc vos incipiant exhortari, sed ut parati sitis, ne quod scilicet gloriamur de vobis evacuetur in hac parte, si scilicet fueritis imparati. Bonum igitur est vos esse paratos, ne cum venerint etc. erubescamus nos qui de vobis gloriamur, ut non dicam vos quasi dicat: qui magis erubescere debetis in hac substantia, id est gratia, per quam et pauperes in hac vita et nos in eterna subsistimus. Ne ergo hoc sit necessarium, existimavi rogare fratres Lucam, Titum, apollo, ut me preveniant ad vos et preparent esse paratam cum venero hanc repromissam, id est sepe promissam benedictionem, id est eleemosynam, unde eterna benedictio. Sic utique quasi benedictionem, non quasi avaritiam, id est largam et [Zw58 f. 105v] in hilaritate, non parvam et in dolore. Hoc autem ideo dico, quia dare non quidem est amittere sed seminare. Qui tamen parce seminat hanc donationem parce et metet retributionem, et qui seminat in benedictionibus, quibus plus animus pensatur quam sensus de benedictionibus, et metet largam scilicet retributionem. Unusquisque autem det prout destinavit in corde suo scilicet se velle dare, non det ex tristitia cordis aut ex necessitate aliqua quasi importune et quodammodo cogentis nostre exhortationis. Hilarem enim datorem diligit Deus, non tristem.
marg.| [Augustinus] 1 [ Nota3 ] 2 Qui enim dat, ut careat tedio interpellantis non ut viscera reficiat indigentis et rem et meritum perdit, quia non ipse benefacit, sed de ipso fit. Deus autem est potens facere abundare in vobis omnem gratiam, id est non solum facultatem, sed etiam voluntatem dandi, et iustitie perseverantiam cum ceteris gratiis, ita ut in omnibus de quibus supra, scilicet fide, sermone, scientia, sollicitudine, caritate, et hoc insuper largitate omnem sufficientiam semper habentes abundetis in omne opus bonum. Nam ut de ceteris taceam largitionem esse bonam finis iustitie probat sicut scriptum est in psalmo: Dispersit iustus non uni omnia conferens, sed pluribus dividens, dedit gratis pauperibus non hic reddituris, quia hec iustitia eius qua bona mundi usu communia reputavit, fine meriti manet in seculum seculi. Non autem propter hec que dabitis timeatis futuros vos egenos. Qui enim amministrat semen seminanti, id est unde fiant eleemosyne et panem ad manducandum, id est necessaria vite, prestabit et multiplicabit semen vestrum, ut iterum dando seminare possitis, et augebit incrementa frugum, id est multiplicabit 155 merita, ut tandem cum exultatione reportetis retributionis manipulos ex promissione debitos iustitie vestre, ut in omnibus, id est semine et fruge quod est facultate et spe, locupletati abundetis in opere eleemosyne dande intentione vestrum animum dirigente non in multiplicitate terrenarum retributionum, sed in simplicitatem eterne retributionis, quam dico omnem, id est perfectam, que in opere beneficii et simplicitatis intentio operatur per nos gratiarum actionem Deo. Nos enim hanc intentionis vestre simplicitatem magis quam opus attendentes gratias agimus, et hec quoque ex beneficio vestro est utilitas, quoniam revera ministerio huius officii non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam abundat in Domino gratiarum actione sicut dictum est: facta per nos qui gratias agimus, et exemplo nostro alii glorificantes Deum per probationem ministerii huius, id est probantes ministerium hoc duplici ratione. Una quidem quantum ad vos, in, id est [Zw58 f. 105v] pro obedientia confessionis vestre in evangelio Christi, quia scilicet obedienter temporalia ministrastis quo facto Christum confitemini Deum, sicut econtra aliqui factis negant et in idem pro simplicitate communicationis vestre in illos et in omnes, id est quia simplici intentione vestra communicatis non solum predictis sanctis, sed etiam omnibus egenis. Altera vero, quantum ad illos sanctos. Glorificamus enim Deum, et de ipsorum obsecratione facta pro vobis ipsorum dico desiderantium, id est diligentium vos propter eminentem gratiam Dei, id est propter caritatem Dei que est in vobis, gratias Deo de alterno supplemento provincialium Christi et militum Christi
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 hinc scilicet de carnalibus in illos, inde de spiritualibus in istos tamquam gaudiis plenus Apostolus exclamat dicens: Gratias ago Deo super, id est de inenarrabili dono eius.
3 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (2Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=62&chapitre=62_9)

Notes :