Capitulum 8
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset
Hbr. 8,2
sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 8,3
Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset
Hbr. 8,4
Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset
Hbr. 8,5
qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset
Hbr. 8,6
Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset
Hbr. 8,7
Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset
Hbr. 8,8
Unde2 vituperans3
2 unde]
om. Weber
|
3 vituperans] + enim
Weber
|
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt
Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,9
non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum
Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset
Hbr. 8,10
Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde
Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,11
et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum
Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,12
quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 8,13
dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Capitulum.
[REMIGIUS.] {192.457} Cum pauca dixisset de huius pontificis dignitate breviter complectitur dignitatem eius supra quam prius dixit. Capitulum est brevis multorum complexio sic dicta, eo quod breviter totam summam capiat. quasi1: Multa de eo dixi, sed modo facio Capitulum
super ea que dicuntur,
id est dignius laudem Christi continens quam predicta. Talem. Ecce hic incipit capitulum, et finit ibi:
Deus et non homo.
Faciens ergo Capitulum ait:
talem habemus pontificem qui,
non dico sedit, sed
consedit,
quia Deus est qui homo gigas gemine substantie in quo due nature unite sunt. Consedit. quasi2: Iam diu est quod quiescit et regnat secundum naturam divinitatis,
in dextera sedis magnitudinis,
id est in equalitate sedentis deitatis, scilicet Dei Patris qui {192.457} quiescit et iudicat, et secundum humanam naturam, locatus
in celis,
scilicet vel super materiales celos, vel super thronos et dominationes.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 8,2
marg.|
Et ibi est
minister sanctorum,
quia sanctis ministrat ibi vitam eternam, et his qui sunt hic alia bona inde ministrat. [CHRYSOSTOMUS.] Sanctorum, dico,
et,
pro id est
tabernaculi veri.
quasi3: Non est minister umbratilium sanctorum, sed tabernaculi veri, quod est anime sanctorum quibus dat gaudia eterna in celo, et hic gratie munera. Minister ergo est sanctorum hic vel in futuro.
Quod
tabernaculum, id est celestem Ecclesiam et presentem,
fixit Deus, et non homo.
Et nota quod ait, in dextera sedis magnitudinis: hoc enim potestatis et maiestatis divine indicium est. Item nota quod ait, minister sanctorum, {192.457} hoc misericordie multe et amoris quem nobis impendit. Per hec ergo duo, et potens, et misericors ostenditur.
3 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, consedit in dextera sedis magnitudinis. Hoc non mutatur. Ipse, dico, existens in celis minister sanctorum, quia ibi ministrat gloriam per Sancta sanctorum significatam, et minister veri tabernaculi, id est veritatis quam tabernaculum presignabat, scilicet iustitiam in presenti Ecclesia, et gloriam in futura, que utraque est verum Dei tabernaculum. Quod, verum tabernaculum fixit Deus, ut in eternum permaneat. Umbratile vero erat non fixum, sed portabile. Et non homo. Hoc addidit, quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.
Numérotation du verset
Hbr. 8,3
marg.|
Omnis enim pontifex constituitur
{192.457}
ad offerenda munera,
ut panes, et thus, et huiusmodi,
et
hostias de animalibus.
Unde,
scilicet quia omnis constituitur ad offerendum.
necesse est et hunc,
scilicet Christum,
habere aliquid quod offerat,
scilicet carnem ex nobis quam prius non habuit.
Numérotation du verset
Hbr. 8,4
marg.|
Si ergo
etc. Huius capituli littera minus continens est et decisa, ideoque caliginem ingerit. quasi4: Dico quod necesse est Christum aliquid habere quod offerat, et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum, ergo illud, vel erit super terram vel celeste. Super terram est quidquid in carnalibus, vel pro carnalibus offertur, sed non est super terram, quia si hoc esset, id est si esset super {192.458} terram quod Iesus offerret, id est carnale aliquid,
nec esset
Christus
sacerdos,
nedum pontifex. Non esset sacerdos, dico,
cum essent
multi
qui offerent munera secundum legem,
id est super terram.
4 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et ita superflue carnalia offerret Christus; sed ne videretur Iesus eadem dignius offere, addit:
Qui deserviunt exemplari et umbre celestium,
id est plene omnia implent, sicut dictum est Moysi, et ita frustra hoc sacerdotium assumeret Iesus quo carnale aliquid offerret. Ergo celeste est quod offert. Quid enim tam congruenter pro hominibus offertur, quam humana caro? Et quid tam aptum immolationi, quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentie caro nata in {192.458} utero, et ex utero virginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii vestri? Ut quia quatuor considerantur in omni sacrificio, scilicet cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur: idem ipse unus verusque Mediator per sacrificium pacis reconciliavit nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, et quod offerebat.
marg.|
[Lanfrancus] Vel ita: Si ergo quasi5: Et quia omnis sacerdos offert, ergo si esset aliquis super terram, id est si esset aliquis terrenus sacerdos qui posset mundare humanum genus, nec esset aliquis sacerdos secundum ordinem Melchisedech, cum satis essent qui offerrent munus secundum legem, id est qui offerrent legalia. Sed quia illi mortales erant et peccatores, et ideo mundare {192.458} humanum genus non valentes, venit Christus qui sufficeret.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Si ergo quasi6: Et quia Christus constituitur ad offerendum, ergo vel est terrenus, vel celestis sacerdos; sed terrenus non, quia si esset super terram, id est si terrenus esset pontifex ut Aaron, nec esset utique sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, nec necesse foret, cum esset etc. Sed Christus est sacerdos in eternum, non Aaron. Aaron enim quia mortuus est, non est sacerdos. Christus vero qui vivit, sempiternus est sacerdos, non talis quales sunt umbratile sacerdotium gerentes.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita:
Si ergo.
Ratio hic ostenditur cur Christus se obtulerit. quasi7: Necesse est Christum aliquid offerre. {192.458} Ergo seipsum. Et vere necesse est ut offerat, quia et si esset super terram, quod pro peccato totius mundi digne posset offerri, non esset tamen sacerdos offerre dignus, cum, id est quamvis essent qui offerrent munera etc. Ideo mundus se obtulit mundum. Hoc verum enim sacrificium non rite posset offerri, nisi per iustum et sanctum. Quis autem tam iustus et sanctus sacerdos, quam unicus Dei Filius? qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia, nec super addita?
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita:
Si ergo
quasi8: Et quia omnis sacerdos constituitur ad offerendum, ergo, et Christus obtulit, cuius rei merito et in celum ascendit. {192.459} Et sic oportebat fieri, quia si esset super terram, id est si nondum introisset in Sancta sanctorum, id est interiora celi, nec esset sacerdos, id est sui sacerdotii ritus non celebraretur, cum adhuc superesset sacerdos secundum Aaron.
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
[Lanfrancus] Unde subdit,
cum essent qui offerrent munera secundum legem.
Restat ergo ut ipse se offerat, et sic introeat in interiora celi.
Numérotation du verset
Hbr. 8,5
marg.|
Qui
etc. essent qui offerent munera, dico, quid tales
deserviunt,
id est plene serviunt,
exemplari,
id est figure,
et,
pro id est
umbre celestium
mysteriorum. Celestia dicit Ecclesiam, cuius pars in celis regnans, pars secutura peregrinatur in terris. Exemplar autem et umbras dicit figuras que exemplar sunt, et exemplum respectu diversarum rerum. [REMIGIUS.] Exemplar est {192.459} ad cuius similitudinem aliquid fit. Exemplum quod inde trahitur. Deus in monte veritatem Moysi ostendit, id est ordinem celestis curie, quomodo, scilicet angeli Deo obediant, laudent, et diligant, seque invicem et nos diligant, nostrisque profectibus studeant, et alia huiusmodi. In quibus a nobis imitandi sunt. Sed quia carnalis propter veritatem capere non posset, precepit Deus Moysi ut figuris eam imaginaretur, in quibus puerilis populus enutritus aliquando veniret ad veritatem: et ita res prius ostensa, dicitur exemplar figurarum iuxta se factarum. Item, figure dicuntur exemplar veritatis, que postea implete sunt, sicut ille figure presignaverunt. Secundum hoc dicit, deserviunt exemplari, id est figuris veritatem futuram presignantibus, et {192.459} quoniam exemplar aliquando est veritas non figura, addit, et umbre, quia illa non erant nisi umbra veritatis leviter abitura veniente. Deserviunt, dico,
sicut responsum est Moysi a Domino, cum consummanet tabernaculum,
non cum inciperet, sed cum consummasset, quia iam multa figuris expresserat; sed cum per se non posset consummare, consuluit Dominum, qui et de figuris sicut de veritate eum docuit. Quid est ei responsum? Ecce:
Vide,
inquit Dominus,
facito omnia.
Omnia dicit et de constructione tabernaculi, et de sacrificiis que in eo oblaturi essent. Facito, inquam,
secundum
hoc
exemplar,
id est veritatem,
quod tibi ostensum est in monte,
quia ostendit ei Deus visu in monte quid esset facturus.
Numérotation du verset
Hbr. 8,6
marg.|
{192.459}
Nunc autem.
quasi9: Illi deserviunt exemplari et umbre, sed Iesus melius habet ministerium, quia et in spiritualibus ministrat, et spiritualia dat. Quod nunc patet, quasi10 : cum ostensum sit non offerre super terram. Et hoc est quod ait:
Nunc autem,
scilicet in hac novissima etate, Iesus
sortitus est melius ministerium,
sacerdotii quam fuit in veteri lege. Et tanto utique melius, quanto est melior lex eius veteri. Et hoc est quod dicit, tanto melius ministerium,
quanto et melioris testamenti,
quia eterna promittit,
mediator,
id est dator medius inter Deum et hominem. [CHRYSOSTOMUS.] Ecce iam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam testamentorum, {192.460} veteri preferens novum.
Quod
Testamentum Novum
sancitum est,
id est confirmatum est ut duret
in melioribus repromissionibus,
quam essent promissiones Veteris Testamenti. Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem sacramenta in utroque, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque precepta: discussa enim precepta omnia fere eadem inveniuntur in Evangelio, moralia utique eadem, ut:
Non occides,
et cetera huiusmodi. Ceremonialia vero non eadem; sacramenta non eadem, quia illa promittebant, hec dant salutem. Similiter promissa non eadem: ibi promittebantur terrena, hic celestia.
9 Quasi] + dicat
PL
10 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 8,7
marg.|
Nam si
etc. [REMIGIUS.] Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri, quia illud non vacat culpa, hoc vacat. {192.460}
Si enim illud vacasset a culpa,
non daretur secundum; sed datur, et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Et hoc est quod ait:
Nam si illud prius
testamentum
vacasset a culpa,
id est perfecte mundaret hominem, id est si inculpabiles essent eius observatores.
Non utique secundi locus,
id est opportunitas,
inquireretur
a Deo qui prius paulatim instruxit per legem, et edificavit per prophetas, ut post daret perfectum testamentum quod consummaret. Et nota quod ait, si vacasset a culpa. Ita enim hoc dicit quasi ipsum habeat culpam quod videtur, dum precipit sine gratia et prevaricatores constituit. Si queratur a nobis cur non eo ritu colamus Deum quo coluerunt eum Hebrei patres, respondemus: Aliud Deum nobis precepisse per {192.460} patres Novi Testamenti, neque hoc contra Vetus Testamentum est, cum et in illo idem sit ante predictum, sic enim prenuntiatum est per prophetam Ieremiam. Unde sequitur:
Numérotation du verset
Hbr. 8,8
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Vituperans enim.
quasi11: Si illud vacasset a culpa, non inquireretur locus secundi, sed inquiritur. Ieremias
enim vituperans eos,
qui in lege erant, dicit:
Ecce dies veniunt,
id est paulatim appropinquant, tempus Christi dies vocat, quia pulsis tenebris lux que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Io. 1), mundo apparuit. Dicit Dominus:
Et consummabo,
id est consummans, dabo et implebo testamentum novum, in quo fiet quod promissum est Abrahe. Consummabo, inquam,
super domum Israel, et super domum Iuda,
id {192.461A} est super Iudeos qui in duo regna divisi fuerunt post Salomonem, super quos dicit se consummaturum Novum Testamentum, scilicet ut dominetur eis, et ipsi ei obediant.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 8,9
marg.|
Non secundum,
quasi12: Consummabo testamentum novum, dico, quod
non,
sit
secundum testamentum quod fecit patribus eorum
[REMIGIUS.] id est quod non sit de terrenis, sicut illud vetus, scilicet lex data in monte Sina, et quia quibusdam patrum spirituale testamentum fecerat, ut Abraham, determinat, dicens:
In die quando apprehendi illorum manum.
quasi13: Per se de lecto surgere non valentium, vel quasi nutrix parvulorum,
ut educerem eos de terra Egypti,
id est non erit secundum legem que post exitum de Egypto data est. Quod enim ante legem Abrahe dixit, {192.461} scilicet:
In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gn. 22), illud complevit in Evangelio. Illa enim spiritualis promissio fuit pertinens ad gratiam. Ecce hic prophetatur non perseveraturum Vetus Testamentum, sed futurum Novum. Cumque multis locis hoc idem significetur et prenuntietur, non ita tamen ipsum Novum legitur expressum. Nempe in veteribus libris, aut nusquam, aut difficile preter hunc propheticum locum legitur facta commemoratio Testamenti Novi, ut ipso nomine appellaretur. Considera igitur diligenter differentiam interduo Testamenta, id est Vetus et Novum. Ibi est littera que sola occidit; hic est spiritus qui vivificat. Illud Vetus, quia a vetustate peccati non liberat; hoc Novum, quia innovat. Si autem a nobis {192.461} fuerit quesitum cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non observamus? Ad hoc respondemus quod eam legi et accipi oportet, ne prophetias extinguamus, quia in umbra facta sunt omnia illa futurorum, sicut ait Apostolus:
Hec in figura contingebant illis
etc. a
a 1Cor. 10.
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Cur ergo aliquid tale legitur in instrumento Veteris Testamenti quale a nobis observari, vel iussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum? Quid significet querendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non observatur non damnatur, sed impletum probatur. Sed quoniam. quasi14: Apprehendi manum eorum quasi parvulorum. Sed
quoniam ipsi non permanserunt in testamento,
{192.461} in eo, id est in lege data in Synagoga, quia « fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile »b. Ecce quomodo vituperaverunt eos; Ideo, inquam, quia non permanserunt.
Et ego neglexi eos.
Et ne indignemini, si dico vos neglectos, quia
Dominus dicit, in me.
Patenter vitio eorum deputat quod non permanserunt in testamento Dei, ne lex quam tunc acceperunt culpanda iudicetur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere, non tamen ea iustificat, sed gratia. Hoc quippe agit vivificans spiritus, sine quo littera occidit. Unde igitur illud Vetus Testamentum, {192.462} hoc Novum dicitur? cum lex impleatur per Testamentum Novum pro veteris hominis noxa, que per litteram iubentem et minantem non salvatur. Dicitur illud Vetus, hoc autem dicitur Novum propter novitatem spiritus qui hominem sanat a vitio vetustatis.
b Ps. 105.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 8,10
marg.|
Quod evidenter aperit, subdens:
Quia hoc est.
quasi15: Vere testamentum novum dabo, et non secundum illud, scilicet vetus,
quia hoc est testamentum quod disponam,
id est ordinabiliter
domui Israel,
id est omnium videntium Deum, non utique, sed
post dies illos,
a me prefinitos; et credite hoc, quia
Dominus dicit,
per Spiritum sanctum in me loquentem:
dando,
vel
dabo.
quasi16: Hoc est testamentum quod consummabo, scilicet dabo per Spiritum sanctum
leges meas.
Ecce testamentum. {192.462}
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita secundum aliam litteram,
disponam testamentum,
dico, ita, scilicet dando leges meas. Ecce testamentum,
in mentes,
id est intelligentias illorum. Non in tabulis lapideis sicut vetus in lapide scriptum fuit.
Et
etiam
in corda eorum,
id est in voluntates, quia intelligent, et voluntate servabunt,
superscribam eas.
Scribam, ut scilicet in eternum maneant;
super,
quasi17: Quod superesse debet eisque dominari. Istam hic commendat distantiam quod leges suas daturus esset Deus in mentes eorum que pertinent ad Novum Testamentum, et in eorum cordibus eas Scripturas non utique atramento, ut alibi ait Apostolus; sed Spiritu Dei vivi, id est ipsa presentia sancti Spiritus qui est digitus Dei, quo presente diffunditur {192.462} caritas in cordibus que est plenitudo legis et finis precepti". Nam quia promissa Veteris Testamenti terrena sunt, nunc ipsius cordis bonum promittitur, scilicet mentis bonum, spiritus bonum, id est intelligibile bonum, cum dicitur: Dabo leges meas in mentem illorum, et in corda eorum superscribam eas, per quos significavit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos; sed intrinsecus habitantem ipsam legis iustitiam dilecturos. Unde et hec merces additur:
Et ero;
quasi18: Scribam legem meam in mentibus eorum.
Et
sic
ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum,
quia dicetur: Vere Deus in istis est, et isti sunt populus Dei, hoc est vivent ex me et mihi, et hoc quidem in hoc {192.462} mundo.
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 8,11
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Et in futuro
non docebit unusquisque proximum suum
quem amat,
et unusquisque fratrem suum
quem plus diligit,
dicens
ita:
Cognosce Dominum,
Ideo alter alterum non docebit, quia
omnes
in futuro
scient
{192.463} id est videbunt
me,
sicut sum quod est perfectio, ut alter, 250 scilicet alterum non doceat. Scient, dico,
a minore usque ad maiorem eorum.
Non interest si dicatur e converso, scilicet a maiore usque ad minorem, sicut dictum est, a minore usque ad maiorem. Quod intelligi diversis modis potest, ut maiores dicantur, vel tempore, vel dignitate, id est tempore priores, vel intelligentia digniores. Maiores ergo intelliguntur, vel priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo, vel scientia, vel virtute. Qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile quantum in hac vita potest, quod minores tantummodo credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est et evacuatum fuerit quod ex parte est (1Cor. 13), {192.463} tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus, tunc omnes scient eum a minore usque ad maiorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet eum per se non a maiore instructus. [AUGUSTINUS] Hec est ergo distantia Veteris et Novi Testamenti, quod illud in lapide scriptum est, hoc in corde, ibi merces terra, hic visio Dei.
marg.|
Vel ita ab illo loco, precedentibus non mutatis; et non docebit. Quasi dicat. Ergo ero illis Deus, et ipsi mihi populus. [CHRYSOSTOMUS.] Et istud novum factum existet quod in Veteri Testamento non legitur factum, scilicet non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, quia quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens repente docuit apostolos. {192.463} Et hoc est quod propheta dicit, non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum,
dicens: Cognosce Dominum.
Quare non? quia omnes scient a minore usque ad maiorem eorum, sicut in Evangelio legiturc: « Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ».
c Lc. 24.
Numérotation du verset
Hbr. 8,12
marg.|
Et ideo hec omnia inutraque vita faciam eis, quia
propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum illorum iam non memorabor,
ad penam eternam. Distingue. Iniquitates dicit peccata que faciunt homines contra proximos, et peccata que in seipsis. Vel idem est, id est pro eodem accipitur hic iniquitatis et peccatum, sed distinguitur inter, propitius ero, et memorabor, quia propitius est, dum hic non punit, et in futuro {192.463} iam non memorabit quando non puniet. Sciendum vero quod in quibusdam libris ubi scribimus peccatorum, invenitur scriptum peccatum, et tunc de originali accipitur.
Numérotation du verset
Hbr. 8,13
marg.|
Quare autem hanc de Ieremia auctoritatem adduxerit, aperit, subdens:
Dicendo autem.
quasi19: Propheta dixit novum. Dicendo autem novum
veteravit
id est vetus ostendit
prius.
Vel veteravit, id est vetus factum est prius testamentum, et si vetus, ergo finiendum. Unde subdit:
Quod autem antiquatur,
ut est in inanimatis,
et senescit,
quod fit in animatis,
prope interitum est,
antiquatio enim et senectus sunt prenuntii mortis.
19 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 8 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_8)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 8 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_8)
Notes :