Biblia communis

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Mcc. 12,1 
Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis {t. 3 : Erfurt, f. 320rb ; facsim., p. 495b} amicitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,2 
et ad Spartas et ad alia loca misit epistolas secundum eandem formam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,3 
et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,4 
et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 12,5 
et hoc exemplum epistolarum quas scripsit Ionathas Spartiatis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,6 
Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudeorum Spartiatis fratribus salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,7 
iam pridem misse erant epistole ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
Numérotation du verset 1Mcc. 12,8 
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistolas in quibus significabatur de societate et amicitia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,9 
nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 12,10 
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et {t. 3 : Erfurt, f. 320va ; facsim., p. 496a} amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
Numérotation du verset 1Mcc. 12,11 
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis que offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,12 
letamur itaque de gloria vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,13 
nos autem circumdederunt multe tribulationes et multa prelia et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
Numérotation du verset 1Mcc. 12,14 
noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his preliis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,15 
habuimus enim de celo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
Numérotation du verset 1Mcc. 12,16 
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,17 
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostre
Numérotation du verset 1Mcc. 12,18 
et nunc bene facietis respondentes nobis ad hec
Numérotation du verset 1Mcc. 12,19 
et hoc rescriptum epistolarum quod miserat Onias
Numérotation du verset 1Mcc. 12,20 
rex Spartiarum Onias Ionathe sacerdoti magno salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,21 
inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
Numérotation du verset 1Mcc. 12,22 
et nunc ex quo hec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
Numérotation du verset 1Mcc. 12,23 
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostre vestre sunt et vestra nostra mandavimus itaque hec nuntiari vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,24 
Et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus {t. 3 : Erfurt, f. 320vb ; facsim., p. 496b} eum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,25 
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 12,26 
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 12,27 
cum occidisset autem sol precepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,28 
et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
Numérotation du verset 1Mcc. 12,29 
Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
Numérotation du verset 1Mcc. 12,30 
et secutus est Ionatha et non comprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,31 
et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 12,32 
et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,33 
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima presidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,34 
audivit enim quod vellent presidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,35 
Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis edificare presidia in Iudea
Numérotation du verset 1Mcc. 12,36 
et edificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant.
Numérotation du verset 1Mcc. 12,37 
et convenerunt ut edificarent civitatem et cecidit murus {t. 3 : Erfurt, f. 321ra ; facsim., p. 497a} qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
Numérotation du verset 1Mcc. 12,38 
et Simon edificavit Adiada in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras
Numérotation du verset 1Mcc. 12,39 
et cum cogitasset Tryphon regnare Asie et assumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
Numérotation du verset 1Mcc. 12,40 
timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum querebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
Numérotation du verset 1Mcc. 12,41 
et exiit Ionathas obviam cum quadraginta millibus virorum electorum in prelium et venit Bethasan
Numérotation du verset 1Mcc. 12,42 
et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,43 
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et precepit exercitibus suis ut obedirent ei sicut sibi
Numérotation du verset 1Mcc. 12,44 
et dixit Ionathe ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
Numérotation du verset 1Mcc. 12,45 
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua presidia et exercitum et universos prepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
Numérotation du verset 1Mcc. 12,46 
et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
Numérotation du verset 1Mcc. 12,47 
retinuit autem secum tria millia virorum ex quibus remisit in Galileam duo millia mille autem cum eo venerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,48 
ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et comprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,49 
et misit Tryphon exercitum et equites {t. 3 : Erfurt, f. 321rb ; facsim., p. 497b} in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 12,50 
at illi cum cognovissent quia comprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semetipsos et exierunt parati in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 12,51 
et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 12,52 
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israel luctu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 12,53 
et quesierunt omnes gentes que erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
Numérotation du verset 1Mcc. 12,54 
non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_12)

Notes :