Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Mcc. 9,1 
Interea ut1 audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in prelio apposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudeam et dextrum cornu cum illis
1 ut Ed1455 Ed1530 Clementina ] ubi Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,2 
et abierunt viam que ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth que est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,3 
In2 mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi {t. 3 : Erfurt, f. 314va ; facsim., p. 484a} applicuerunt exercitum ad Hierusalem
2 In] et Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,4 
et surrexerunt et abierunt in Berea viginti millia virorum et duo millia equitum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,5 
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria millia viri cum eo electi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,6 
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
Numérotation du verset 1Mcc. 9,7 
et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
Numérotation du verset 1Mcc. 9,8 
et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,9 
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,10 
et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si appropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen glorie nostre
Numérotation du verset 1Mcc. 9,11 
Et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii preibant {t. 3 : Erfurt, f. 314vb ; facsim., p. 48ab} exercitum et primi certaminis omnes potentes
Numérotation du verset 1Mcc. 9,12 
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,13 
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iude etiam ipsi.
Et commota est terra a voce exercituum et commissum est prelium a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,14 
et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
Numérotation du verset 1Mcc. 9,15 
et contrita est dextera pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,16 
Et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
Numérotation du verset 1Mcc. 9,17 
et ingravatum est prelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,18 
Et Iudas cecidit et ceteri fugerunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,19 
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 9,20 
et fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,21 
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,22 
Et cetera verba bellorum Iude3 et virtutum quas fecit et magnitudinis eius4 non sunt descripta multa enim erant valde.
3 bellorum Iude] inv. Weber
4 et magnitudini eius] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,23 
{t. 3 : Erfurt, f. 315ra ; facsim., p. 485a} Et factum est post obitum Iude emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,24 
In diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,25 
et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,26 
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iude et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et illudebat.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,27 
Et facta est tribulatio magna in Israel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,28 
Et congregati sunt omnes amici Iude et dixerunt Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 9,29 
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos et5 Bacchidem et eos qui {t. 3 : Erfurt, f. 315rb ; facsim., p. 485b} inimici sunt genti nostre
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,30 
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,31 
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iude fratris sui
Numérotation du verset 1Mcc. 9,32 
et cognovit Bacchides et querebat eum occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 9,33 
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,34 
Et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,35 
et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis apparatum suum qui erat copiosus.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,36 
Et exierunt filii Iambri ex Madabas et comprehenderunt Ioannem {t. 3 : Erfurt, f. 315va ; facsim., p. 486a} et omnia que habebat et abierunt habentes ea.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,37 
Post hec verba renuntiatum est Ionathe et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
Numérotation du verset 1Mcc. 9,38 
et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,39 
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et apparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,40 
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,41 
et converse sunt nuptie in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,42 
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,43 
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
Numérotation du verset 1Mcc. 9,44 
et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,45 
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripe et paludes et saltus et non est locus divertendi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,46 
{t. 3 : Erfurt, f. 315vb ; facsim., p. 486b} nunc ergo clamate in celum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,47 
et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et divertit ab eo retro
Numérotation du verset 1Mcc. 9,48 
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,49 
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,50 
et edificaverunt civitates munitas in Iudea munitionem que erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
Numérotation du verset 1Mcc. 9,51 
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 9,52 
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,53 
et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,54 
Et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo precepit Alchimus destrui muros domus sancte interioris et destrui opera prophetarum et cepit destruere.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,55 
In tempore illo percussus est Alchimus et impedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,56 
{t. 3 : Erfurt, f. 316ra ; facsim., p. 487a} Et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
Numérotation du verset 1Mcc. 9,57 
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,58 
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et comprehendet eos omnes in una nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 9,59 
et abierunt et consilium ei dederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 9,60 
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Iudea ut comprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,61 
et apprehendit de viris regionis qui principes erant malitie quinquaginta viros et occidit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,62 
Et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi que est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,63 
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
Numérotation du verset 1Mcc. 9,64 
et venit et castra posuit desuper6 {t. 3 : Erfurt, f. 316rb ; facsim., p. 487b} Bethbesse et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
6 desuper] + a Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,65 
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
Numérotation du verset 1Mcc. 9,66 
et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cepit cedere et crescere in virtutibus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,67 
Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
Numérotation du verset 1Mcc. 9,68 
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et afflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,69 
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,70 
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,71 
et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vite eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,72 
et reddidit ei captivitatem quam prius erat predatus de terra Iuda.
Et conversus abiit in terram suam et non {t. 3 : Erfurt, f. 316vb ; facsim., p. 488a} apposuit amplius venire in fines eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,73 
et cessavit gladius ex Israel et habitavit Ionathas in Machemas et cepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_9)

Notes :