Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Mcc. 16,1 
et ascendit Ioannes de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo que fecit Cendebeus
Numérotation du verset 1Mcc. 16,2 
et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Ioannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquotiens
Numérotation du verset 1Mcc. 16,3 
nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de celo vobiscum sit
Numérotation du verset 1Mcc. 16,4 
et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 16,5 
et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,6 
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,7 
et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,8 
et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus {t. 3 : Erfurt, f. 325rb ; facsim., p. 505b} et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 16,9 
tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis Ioannes autem insecutus est eos donec venit Cedronam quam edificavit
Numérotation du verset 1Mcc. 16,10 
et fugerunt usque ad turres que erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo millia virorum et reversus est Iudeam in pace
Numérotation du verset 1Mcc. 16,11 
et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 16,12 
erat enim gener summi sacerdotis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,13 
et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
Numérotation du verset 1Mcc. 16,14 
Simon autem perambulans civitates que erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
Numérotation du verset 1Mcc. 16,15 
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam que vocatur Doch cum dolo quam edificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
Numérotation du verset 1Mcc. 16,16 
et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
Numérotation du verset 1Mcc. 16,17 
et fecit deceptionem magnam in Israel et reddidit mala pro bonis
Numérotation du verset 1Mcc. 16,18 
et scripsit hec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
Numérotation du verset 1Mcc. 16,19 
et misit alios in Gazaram tollere Ioannem et tribunis misit {t. 3 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 506a} epistolas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
Numérotation du verset 1Mcc. 16,20 
et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
Numérotation du verset 1Mcc. 16,21 
et precurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius {t. 3 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 506b} et quia misit te quoque interfici
Numérotation du verset 1Mcc. 16,22 
ut audivit autem vehementer expavit et comprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia querebant eum perdere
Numérotation du verset 1Mcc. 16,23 
et cetera sermonum Ioannis {t. 3 : Erfurt, f. 326ra ; facsim., p. 507a} et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et edificii murorum quos struxit et rerum {t. 3 : Erfurt, f. 326rb ; facsim., p. 507b} gestarum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 16,24 
Ecce hec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps {t. 3 : Erfurt, f. 326va ; facsim., p. 508a} sacerdotum post patrem suum.
Explicit Liber primus Machabeorum {t. 3 : Erfurt, f. 326vb ; facsim., p. 508b}   habens versus duo millia trecentos 1   .
1 habens... trecentos] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_16)

Notes :