Biblia communis

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Mcc. 15,1 
Et misit rex Antiochus {t. 3 : Erfurt, f. 324ra ; facsim., p. 503a} filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudeorum et universe genti
Numérotation du verset 1Mcc. 15,2 
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 15,3 
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
Numérotation du verset 1Mcc. 15,4 
volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
Numérotation du verset 1Mcc. 15,5 
nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quecumque alia dona remiserunt tibi
Numérotation du verset 1Mcc. 15,6 
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
Numérotation du verset 1Mcc. 15,7 
Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma que fabricata sunt et presidia que struxisti que tenes {t. 3 : Erfurt, f. 324rb ; facsim., p. 503b} maneant tibi
Numérotation du verset 1Mcc. 15,8 
[ ]
Numérotation du verset 1Mcc. 15,9 
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
Numérotation du verset 1Mcc. 15,10 
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryphone
Numérotation du verset 1Mcc. 15,11 
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
Numérotation du verset 1Mcc. 15,12 
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
Numérotation du verset 1Mcc. 15,13 
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,14 
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
Numérotation du verset 1Mcc. 15,15 
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes {t. 3 : Erfurt, f. 324va ; facsim., p. 504a} epistolas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hec
Numérotation du verset 1Mcc. 15,16 
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 15,17 
legati Iudeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,18 
attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille
Numérotation du verset 1Mcc. 15,19 
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
Numérotation du verset 1Mcc. 15,20 
visum est autem nobis accipere ab eis clipeum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,21 
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 15,22 
hec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahe et Arsaci
Numérotation du verset 1Mcc. 15,23 
et in omnes regiones et Samsame et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Carie et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
Numérotation du verset 1Mcc. 15,24 
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,25 
Antiochus autem rex applicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem ne procederet
Numérotation du verset 1Mcc. 15,26 
et misit ei Simon duo millia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
Numérotation du verset 1Mcc. 15,27 
et noluit ea accipere sed irrupit omnia que pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
Numérotation du verset 1Mcc. 15,28 
et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens {t. 3 : Erfurt, f. 324vb ; facsim., p. 504b} vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem que est in Hierusalem civitates regni mei
Numérotation du verset 1Mcc. 15,29 
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
Numérotation du verset 1Mcc. 15,30 
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudee
Numérotation du verset 1Mcc. 15,31 
Sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta. Sin autem veniemus et expugnabimus vos
Numérotation du verset 1Mcc. 15,32 
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
Numérotation du verset 1Mcc. 15,33 
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum que ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
Numérotation du verset 1Mcc. 15,34 
nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,35 
nam de Ioppen et Gazara que expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
Numérotation du verset 1Mcc. 15,36 
reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa que vidit et iratus est rex ira magna
Numérotation du verset 1Mcc. 15,37 
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada
Numérotation du verset 1Mcc. 15,38 
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
Numérotation du verset 1Mcc. 15,39 
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudee et mandavit ei edificare Cedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem {t. 3 : Erfurt, f. 325ra ; facsim., p. 505a} persequebatur Tryphonem
Numérotation du verset 1Mcc. 15,40 
et pervenit Cendebeus Iamniam et cepit irritare plebem et conculcare Iudeam et captivare populum et interficere et edificare Cedronem
Numérotation du verset 1Mcc. 15,41 
et collocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudee sicut constituit ei rex



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_15)

Notes :