Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Mcc. 5,1 
Et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia edificatum est altare et sancta sicut prius et irate sunt valde
Numérotation du verset 1Mcc. 5,2 
et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et ceperunt occidere {t. 3 : Erfurt, f. 309rb ; facsim., p. 473b} de populo et persequi
Numérotation du verset 1Mcc. 5,3 
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israelitas et percussit eos plaga magna
Numérotation du verset 1Mcc. 5,4 
et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
Numérotation du verset 1Mcc. 5,5 
et conclusi sunt ab eo in turribus et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
Numérotation du verset 1Mcc. 5,6 
et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,7 
et commisit cum eis prelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,8 
et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudeam.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,9 
et congregate sunt gentes que sunt in Galaad adversus {t. 3 : Erfurt, f. 309va ; facsim., p. 474a} Israelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,10 
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregate sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,11 
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,12 
nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,13 
et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,14 
et adhuc epistole legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis1 tunicis nuntiantes secundum verba hec
1 conscissis] concissis Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 5,15 
dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
Numérotation du verset 1Mcc. 5,16 
ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit Ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,17 
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea {t. 3 : Erfurt, f. 309vb ; facsim., p. 474b} ego autem2 et frater meus Ionathas ibimus in Galadithim 3
2 autem] enim Weber
3 Galadithim hic et ubique Rusch ] Galaditin hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,18 
et reliquit Iosephum4 filium Zacharie et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudeam ad custodiendum
4 Iosephum] Iosepphum Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,19 
et precepit illi dicens preesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
Numérotation du verset 1Mcc. 5,20 
et dati sunt Simoni viri tria millia ut iret in Galileam Iude autem octo millia in Galadithim.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,21 
Et abiit Simon in Galileam et commisit prelia multa cum gentibus et contrite sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,22 
Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum et accepit spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,23 
et assumpsit5 eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus que erant illis et adduxit in Iudeam cum letitia magna.
5 assumpsit Rusch ] sumpsit Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,24 
et Iudas Machabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,25 
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia que acciderunt fratribus eorum6 in Galadithide.
6 eorum] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,26 
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et {t. 3 : Erfurt, f. 310ra ; facsim., p. 475a} Carnain he omnes civitates munite et magne
Numérotation du verset 1Mcc. 5,27 
sed et in ceteris civitatibus Galadithidis tenentur comprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et comprehendere et tollere eos in una die.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,28 
et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,29 
et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,30 
et factum est diluculo cum allevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem et expugnarent eos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,31 
et vidit Iudas quia cepit bellum et clamor belli ascendit in celum sicut tuba et clamor magnus de civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 5,32 
et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 5,33 
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,34 
Et cognoverunt castra Timothei quia Machabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo {t. 3 : Erfurt, f. 310rb ; facsim., p. 475b} millia virorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,35 
et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
Numérotation du verset 1Mcc. 5,36 
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galadithidis.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,37 
Post hec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
Numérotation du verset 1Mcc. 5,38 
et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes que in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,39 
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prelium et abiit Iudas obviam illis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,40 
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum appropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aque si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,41 
si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,42 
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aque statuit scribas populi secus torrentem et mandavit {t. 3 : Erfurt, f. 310va ; facsim., p. 476a} eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 5,43 
et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contrite sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
Numérotation du verset 1Mcc. 5,44 
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iude.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,45 
Et congregavit Iudas universos Israelitas qui erant in Galaditide7 a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iude.
7 Galadithide] Galaditiden Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,46 
Et venerunt usque Effron et hec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra sed per mediam iter erat
Numérotation du verset 1Mcc. 5,47 
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt {t. 3 : Erfurt, f. 310vb ; facsim., p. 476b} portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 5,48 
dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,49 
Et precepit Iudas predicare in castris ut applicarent unusquisque in quo erat loco
Numérotation du verset 1Mcc. 5,50 
et applicuerunt viri virtutis et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 5,51 
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,52 
et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra faciem8 Bethsan.
8 faciem] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,53 
Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 5,54 
et ascenderunt in montem Sion cum letitia et gaudio et {t. 3 : Erfurt, f. 311ra ; facsim., p. 477a} obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,55 
Et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,56 
Audivit Iosepphus Zacharie filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et prelia que facta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,57 
et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes que in circuitu nostro sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 5,58 
et precepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,59 
et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,60 
et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iude et ceciderunt illa die de populo Israel ad duo millia viri et facta est fuga magna in populo
Numérotation du verset 1Mcc. 5,61 
quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
Numérotation du verset 1Mcc. 5,62 
ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,63 
Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 5,64 
et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,65 
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra que ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu.
Numérotation du verset 1Mcc. 5,66 
Et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
Numérotation du verset 1Mcc. 5,67 
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum volunt9 {t. 3 : Erfurt, f. 311rb ; facsim., p. 477b} fortiter facere dum sine consilio exiit in prelium
9 volunt] vult Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 5,68 
et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_5)

Notes :