Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Mcc. 13,1 
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et attereret eam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,2 
videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,3 
et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prelia et angustias quales vidimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,4 
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel et relictus sum ego solus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,5 
et nunc non mihi contingat parcere anime mee in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,6 
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregate sunt universe gentes conterere nos inimicitie gratis
Numérotation du verset 1Mcc. 13,7 
et accensus est spiritus populi simul ut {t. 3 : Erfurt, f. 321va ; facsim., p. 498a} audivit sermones istos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,8 
et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iude et Ionathe fratris tui
Numérotation du verset 1Mcc. 13,9 
pugna prelium nostrum et omnia quecumque dixeris nobis faciemus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,10 
et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 13,11 
et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
Numérotation du verset 1Mcc. 13,12 
et movit Tryphon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,13 
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi
Numérotation du verset 1Mcc. 13,14 
et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon in loco Ionathe fratris sui misit ad eum legatos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,15 
dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,16 
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,17 
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israel populum dicentem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,18 
quia non misit argentum et pueros propterea periit
Numérotation du verset 1Mcc. 13,19 
et mentitus est et non dimisit Ionathan
Numérotation du verset 1Mcc. 13,20 
et post hec venit Tryphon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam que ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,21 
{t. 3 : Erfurt, f. 321vb ; facsim., p. 498b} qui autem in arce erant miserunt ad Tryphonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
Numérotation du verset 1Mcc. 13,22 
et paravit Tryphon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
Numérotation du verset 1Mcc. 13,23 
et cum appropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,24 
et convertit Tryphon et abiit in terram suam
Numérotation du verset 1Mcc. 13,25 
et misit Simon et accepit ossa Ionathe fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
Numérotation du verset 1Mcc. 13,26 
et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 13,27 
et edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu lapide polito retro et ante
Numérotation du verset 1Mcc. 13,28 
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quatuor fratribus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,29 
et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam eternam et iuxta arma naves sculptas que viderentur ab omnibus navigantibus mare
Numérotation du verset 1Mcc. 13,30 
hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,31 
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente dolo occidit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,32 
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asie et fecit plagam magnam in terra
Numérotation du verset 1Mcc. 13,33 
et edificavit Simon presidia Iudee muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,34 
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes {t. 3 : Erfurt, f. 322ra ; facsim., p. 499a} Tryphonis per direptionem fuerant gesti
Numérotation du verset 1Mcc. 13,35 
et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistolam talem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,36 
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudeorum salutem
Numérotation du verset 1Mcc. 13,37 
coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere prepositis regis remittere vobis que indulsimus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,38 
Quecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas edificastis sint vobis.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,39 
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
Numérotation du verset 1Mcc. 13,40 
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
Numérotation du verset 1Mcc. 13,41 
anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 13,42 
et cepit populus Israel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,43 
in diebus illis1 Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et {t. 3 : Erfurt, f. 322rb ; facsim., p. 499b} applicuit ad civitatem et percussit turrim2 unam et comprehendit
1 d. i.] inv. Weber
2 turrim] scrips. ubique, turrem Clementina (semel aut iterum) Weber (ubique)
Numérotation du verset 1Mcc. 13,44 
et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 13,45 
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
Numérotation du verset 1Mcc. 13,46 
et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
Numérotation du verset 1Mcc. 13,47 
et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit edes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
Numérotation du verset 1Mcc. 13,48 
et eiecta ex ea omni immunditia collocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem.
Numérotation du verset 1Mcc. 13,49 
Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
Numérotation du verset 1Mcc. 13,50 
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 13,51 
et intraverunt in eam3 tertia et vicesima {t. 3 : Erfurt, f. 322va ; facsim., p. 500a} die4 secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israel
3 eam] ea Weber
4 die] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 13,52 
et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 13,53 
et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
Numérotation du verset 1Mcc. 13,54 
et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_13)

Notes :