Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Mcc. 8,1 
Et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et acquiescunt ad omnia que postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos {t. 3 : Erfurt, f. 313vb ; facsim., p. 482b} statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
Numérotation du verset 1Mcc. 8,2 
audierunt prelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
Numérotation du verset 1Mcc. 8,3 
et quanta fecerunt in regione Hispanie et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri que illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
Numérotation du verset 1Mcc. 8,4 
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terre contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
Numérotation du verset 1Mcc. 8,5 
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt1 contriverunt bello et obtinuerunt eos
1 tulerunt Cor3 (vel) Weber ] tulerant ΩJ*
Numérotation du verset 1Mcc. 8,6 
et Antiochum magnum regem Asie qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
Numérotation du verset 1Mcc. 8,7 
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
Numérotation du verset 1Mcc. 8,8 
et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
Numérotation du verset 1Mcc. 8,9 
et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his
Numérotation du verset 1Mcc. 8,10 
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
Numérotation du verset 1Mcc. 8,11 
et residua regna et insulas que aliquando restiterant illis exterminaverunt et in {t. 3 : Erfurt, f. 314ra ; facsim., p. 483a} potestatem redegerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 8,12 
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna que erant proxima et que longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 8,13 
Quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent. Regnabantquos autem vellent2 ut regno3 decurvabant4
et exaltati sunt valde.
2 vellent] volebant Cor3 (Aliter)
3 regno] de regno Cor3
4 quos autem... decurvabant ΩJ] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 8,14 
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
Numérotation du verset 1Mcc. 8,15 
et quia curiam fecerunt sibi et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut que digna sunt gerant
Numérotation du verset 1Mcc. 8,16 
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universe terre sue et omnes obediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
Numérotation du verset 1Mcc. 8,17 
et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
Numérotation du verset 1Mcc. 8,18 
et ut auferrent ab eis iugum Grecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 8,19 
et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 8,20 
Iudas Machabeus et fratres eius et populus Iudeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
Numérotation du verset 1Mcc. 8,21 
et placuit sermo in conspectu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 8,22 
et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
Numérotation du verset 1Mcc. 8,23 
bene sit Romanis et genti Iudeorum in mari et in terra in eternum gladiusque et hostes5 procul sint6 ab eis
5 hostes] hostis Weber
6 sint] sit Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 8,24 
{t. 3 : Erfurt, f. 314rb ; facsim., p. 483b} quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 8,25 
auxilium feret gens Iudeorum prout tempus dictaverit corde pleno
Numérotation du verset 1Mcc. 8,26 
et preliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
Numérotation du verset 1Mcc. 8,27 
similiter autem et si genti Iudeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
Numérotation du verset 1Mcc. 8,28 
et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
Numérotation du verset 1Mcc. 8,29 
secundum hec verba constituerunt Romani populo Iudeorum
Numérotation du verset 1Mcc. 8,30 
quod si post hec verba hii aut illi addere vel demere ad hec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quecumque addiderint vel dempserint rata erunt
Numérotation du verset 1Mcc. 8,31 
sed et de malis que Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudeos
Numérotation du verset 1Mcc. 8,32 
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_8)

Notes :