Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Mcc. 3,1 
Et surrexit Iudas qui vocabatur Machabeus filius eius pro eo
Numérotation du verset 1Mcc. 3,2 
et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et preliabantur prelium Israel cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 3,3 
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam {t. 3 : Erfurt, f. 305vb ; facsim., p. 466b} sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in preliis et protegebat castra gladio suo
Numérotation du verset 1Mcc. 3,4 
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
Numérotation du verset 1Mcc. 3,5 
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,6 
et repulsi sunt inimici pre timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
Numérotation du verset 1Mcc. 3,7 
et exacerbabat reges multos et letificabat Iacob in operibus suis et in seculum memoria eius in benedictione
Numérotation du verset 1Mcc. 3,8 
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,9 
et nominatus est usque ad novissimum terre et congregavit pereuntes
Numérotation du verset 1Mcc. 3,10 
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra {t. 3 : Erfurt, f. 306ra ; facsim., p. 467a} Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,11 
et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 3,12 
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 3,13 
et audivit Seron princeps exercitus Syrie quod congregavit Iudas congregationem et Ecclesiam fidelium secum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,14 
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,15 
et preparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,16 
et appropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,17 
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iude quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
Numérotation du verset 1Mcc. 3,18 
et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,19 
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de celo fortitudo est
Numérotation du verset 1Mcc. 3,20 
ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,21 
nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 3,22 
et ipse Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 306rb ; facsim., p. 467b} conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,23 
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
Numérotation du verset 1Mcc. 3,24 
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philistiim
Numérotation du verset 1Mcc. 3,25 
et cecidit timor Iude ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,26 
et pervenit ad regem nomen eius et de preliis Iude narrabant omnes gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 3,27 
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
Numérotation du verset 1Mcc. 3,28 
et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
Numérotation du verset 1Mcc. 3,29 
et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima que erant a primis diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 3,30 
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa que dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
Numérotation du verset 1Mcc. 3,31 
consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,32 
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali {t. 3 : Erfurt, f. 306va ; facsim., p. 468b} super negotia regia a flumine Euphraten usque ad flumen Egypti
Numérotation du verset 1Mcc. 3,33 
et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
Numérotation du verset 1Mcc. 3,34 
et tradidit ei medium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus que volebat et de inhabitantibus Iudeam et Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 3,35 
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
Numérotation du verset 1Mcc. 3,36 
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,37 
et rex assumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Euphraten flumen et perambulabat superiores regiones
Numérotation du verset 1Mcc. 3,38 
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,39 
et misit cum eis quadraginta millia virorum et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,40 
et processerunt ut irent cum universa virtute {t. 3 : Erfurt, f. 306vb ; facsim., p. 468b} sua et venerunt et applicuerunt Ammaum in terra campestri
Numérotation du verset 1Mcc. 3,41 
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syrie et terre alienigenarum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,42 
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus applicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis que mandavit populo facere in interitum et consummationem
Numérotation du verset 1Mcc. 3,43 
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 3,44 
et congregatus est conventus ut essent parati in prelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
Numérotation du verset 1Mcc. 3,45 
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,46 
Et congregati sunt et venerunt in Masphat1 contra Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 307ra ; facsim., p. 469a} quia locus orationis erat in Masphat2 ante in3 Israel.
1 Masphat] Masefat Weber
2 Masphat] Masefat Weber
3 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 3,47 
Et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
Numérotation du verset 1Mcc. 3,48 
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,49 
et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
Numérotation du verset 1Mcc. 3,50 
et clamaverunt voce magna in celum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
Numérotation du verset 1Mcc. 3,51 
et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
Numérotation du verset 1Mcc. 3,52 
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis que cogitant in nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,53 
quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,54 
et tubis exclamaverunt voce magna
Numérotation du verset 1Mcc. 3,55 
et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
Numérotation du verset 1Mcc. 3,56 
et dixit his qui edificabant domos {t. 3 : Erfurt, f. 307rb ; facsim., p. 469b} et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
Numérotation du verset 1Mcc. 3,57 
et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Ammaum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,58 
et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has que convenerunt disperdere nos et sancta nostra
Numérotation du verset 1Mcc. 3,59 
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostre et sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,60 
sicut autem fuerit voluntas in celo sic fiat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_3)

Notes :