Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Mcc. 6,1 
Et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
Numérotation du verset 1Mcc. 6,2 
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et lorice et scuta que reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Grecia
Numérotation du verset 1Mcc. 6,3 
et venit et querebat civitatem capere et predare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
Numérotation du verset 1Mcc. 6,4 
et insurrexerunt in prelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,5 
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra que erant in terra Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 6,6 
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,7 
et quia diruerunt abominationem quam edificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,8 
et factum est ut audivit rex sermones istos {t. 3 : Erfurt, f. 311va ; facsim., p. 478a} expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem pre tristitia quia non est factum sicut cogitabat
Numérotation du verset 1Mcc. 6,9 
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
Numérotation du verset 1Mcc. 6,10 
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde pre sollicitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 6,11 
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitie in qua nunc sum qui iocundus eram et dilectus in potestate mea
Numérotation du verset 1Mcc. 6,12 
nunc vero reminiscor malorum que feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea que erant in ea et misi auferri habitantes Iudeam sine causa
Numérotation du verset 1Mcc. 6,13 
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
Numérotation du verset 1Mcc. 6,14 
et vocavit Philippum unum de amicis suis et preposuit eum super universum regnum suum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,15 
et dedit ei diadema et stolam suam et annulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,16 
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
Numérotation du verset 1Mcc. 6,17 
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adolescentem et vocavit nomen eius Eupator.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,18 
Et hii qui erant in arce concluserant Israel in circuitu sanctorum et querebant eis mala semper ad firmamentum gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,19 
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
Numérotation du verset 1Mcc. 6,20 
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
Numérotation du verset 1Mcc. 6,21 
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur {t. 3 : Erfurt, f. 311rb ; facsim., p. 477b} et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,22 
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros ?
Numérotation du verset 1Mcc. 6,23 
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in preceptis eius et obsequi edictis eius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,24 
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostre diripiebantur
Numérotation du verset 1Mcc. 6,25 
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,26 
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,27 
et nisi preveneris eos velocius maiora quam hec facient nec poteris obtinere eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,28 
Et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,29 
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,30 
et erat numerus exercitus centum millia peditum et viginti millia equitum et elephanti triginta duo docti ad prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,31 
et venerunt per Idumeam et applicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
Numérotation du verset 1Mcc. 6,32 
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,33 
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et comparaverunt se exercitus in prelium et tubis cecinerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 6,34 
et elephantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 6,35 
et diviserunt bestias per legiones et asstiterunt singulis elephantis mille {t. 3 : Erfurt, f. 312ra ; facsim., p. 479a} viri in loricis concatenatis et galee aeree in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestie electi erant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,36 
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
Numérotation du verset 1Mcc. 6,37 
sed et turres ligneas super eos firme protegentes super singulas bestias et super eas machine et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestie
Numérotation du verset 1Mcc. 6,38 
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
Numérotation du verset 1Mcc. 6,39 
et ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,40 
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
Numérotation du verset 1Mcc. 6,41 
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbe et collisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,42 
et appropiavit Iudas et exercitus eius in prelium et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,43 
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,44 
et dedit se ut liberaret populum suum et acquireret sibi {t. 3 : Erfurt, f. 312rb ; facsim., p. 479b} nomen eternum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,45 
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
Numérotation du verset 1Mcc. 6,46 
et ivit sub pedes elephanti et supposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
Numérotation du verset 1Mcc. 6,47 
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius diverterunt ab eis
Numérotation du verset 1Mcc. 6,48 
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et applicuerunt1 castra rex ad Iudeam et montem Sion
1applicuerunt] applicuit Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 6,49 
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terre
Numérotation du verset 1Mcc. 6,50 
et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,51 
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
Numérotation du verset 1Mcc. 6,52 
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,53 
Esce autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudea de gentibus consumpserant reliquias eorum que reposite fuerant
Numérotation du verset 1Mcc. 6,54 
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Numérotation du verset 1Mcc. 6,55 
Et audivit Lysias quod {t. 3 : Erfurt, f. 312va ; facsim., p. 480a} Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
Numérotation du verset 1Mcc. 6,56 
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia querit suscipere regni negotia
Numérotation du verset 1Mcc. 6,57 
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus quotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
Numérotation du verset 1Mcc. 6,58 
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 6,59 
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum que despeximus irati sunt et fecerunt omnia hec
Numérotation du verset 1Mcc. 6,60 
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
Numérotation du verset 1Mcc. 6,61 
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
Numérotation du verset 1Mcc. 6,62 
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
Numérotation du verset 1Mcc. 6,63 
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Mcc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=52&chapitre=52_6)

Notes :