Glossa ordinaria

<08.311b> Prologus ‘Tandem finito’

Numérotation du verset Ios. Prol.311b,1 

Incipit prologus beati Hieronymi presbyteri in librum Iosue. 1 - Tandem finito2 Pentateucho Moysi, velut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Nave manum mittimus, quem Hebrei Iosue Ben Nun, id est Iosue filium Nun vocant et ad Iudicum librum, quem Sopthim appellant, ad Ruth quoque et Esther, quos hiisdem3 nominibus efferunt.
1 Incipit... Iosue] om. ΩF |
2 finito F Rusch ] finita Weber |
3 hiisdem] hisdem Weber |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,2 

Monemusque lectorem ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas diligens scriptor4 conservet, ne et noster labor et illius studium pereat.
4 scriptor] scriptura Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,3 

Et ut imprimis, quod sepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro virili parte offerre lingue mee hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Grecorum Hexaplis5, que et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant.
5 Hexaplis] εξαπλοις Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,4 

Et, sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hec illis conferentes inveniant quod requirunt. Maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est, et utique non possit verum esse quod dissonat6. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens si placet vel contemnens si displicet, memineritque illorum versuuma: «Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris7 tue ponebas scandalum. Hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te et statuam illa8 contra faciem tuam». Que enim audientis vel legentis9 utilitas est nos laborando10 sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudeos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit oblata11 occasio, et Ecclesie homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur?
a Ps. 49, 19-21.
6 dissonat] –net Weber |
7 adversus fratrem… matris] adversum matris… fratrem cacogr. Rusch |
8 illa] om. Weber |
9 vel legentis] Weber |
10 laborando] laborare Weber |
11 oblata] ablata Weber |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,5 

Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, que et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea que sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt et negligunt12? Quare Danielem iuxta Theodotionis translationem Ecclesie susceperunt? Cur Origenem13 mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut que fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre que falsa sunt? Unde autem in Novo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, que in libris veteribus non habentur? Hec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur.
12 negligunt] non legunt Weber |
13 Origenem] Origienem cacogr. Rusch |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,6 

Ceterum, post sancte Paule dormitionem, cuius vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio14 virgini Christi negare non potui, decrevimus"dum spiritus hos regit artus"b Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quasi15 quodam postliminio repetere, presertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire. EXPLICIT PROLOGUS .
b VERGILIUS , Aeneis, 4, 333.
14 Eustochio] Eustochiae Weber |
15 quasi] om. Weber |

<08.311b> Prologus ‘Tandem finito’

Numérotation du verset Ios. Prol.311b,1 
prol.| Incipit prologus beati Hieronymi presbyteri in librum Iosue. 1 - Tandem finito2 Pentateucho Moysi, velut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Nave manum mittimus, quem Hebrei Iosue Ben Nun, id est Iosue filium Nun vocant et ad Iudicum librum, quem Sopthim appellant, ad Ruth quoque et Esther, quos hiisdem3 nominibus efferunt.
1 Incipit... Iosue] om. ΩF
2 finito Ω F Rusch ] finita Weber
3 hiisdem] hisdem Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,2 
prol.| Monemusque lectorem ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas diligens scriptor4 conservet, ne et noster labor et illius studium pereat.
4 scriptor] scriptura Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,3 
prol.| Et ut imprimis, quod sepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro virili parte offerre lingue mee hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Grecorum Hexaplis5, que et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant.
5 Hexaplis] εξαπλοις Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,4 
prol.| Et, sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hec illis conferentes inveniant quod requirunt. Maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est, et utique non possit verum esse quod dissonat6. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens si placet vel contemnens si displicet, memineritque illorum versuuma: «Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris7 tue ponebas scandalum. Hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te et statuam illa8 contra faciem tuam». Que enim audientis vel legentis9 utilitas est nos laborando10 sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudeos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit oblata11 occasio, et Ecclesie homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur?
a Ps. 49, 19-21.
6 dissonat] –net Weber
7 adversus fratrem… matris] adversum matris… fratrem cacogr. Rusch
8 illa] om. Weber
9 vel legentis] Weber
10 laborando] laborare Weber
11 oblata] ablata Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,5 
prol.| Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, que et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea que sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt et negligunt12? Quare Danielem iuxta Theodotionis translationem Ecclesie susceperunt? Cur Origenem13 mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut que fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre que falsa sunt? Unde autem in Novo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, que in libris veteribus non habentur? Hec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur.
12 negligunt] non legunt Weber
13 Origenem] Origienem cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,6 
prol.| Ceterum, post sancte Paule dormitionem, cuius vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio14 virgini Christi negare non potui, decrevimus"dum spiritus {t. 1: Erfurt, f. 215rb; facsim., p. 429rb} hos regit artus"b Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quasi15 quodam postliminio repetere, presertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire. Explicit prologus .
b Vergilius , Aeneis, 4, 333.
14 Eustochio] Eustochiae Weber
15 quasi] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Prologus ‘Tandem finito’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_Prol.311b)

Notes :