Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 

Factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 7,2 

Dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,3 

Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est
in corde tuo vade fac, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset 2Rg. 7,4 

Factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 7,5 

Vade et loquere ad servum meum David : Hec dicit Dominus : Numquid tu edificabis mihi domum ad habitandum ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,6 

Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Egypti usque in diem hanc, sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
Numérotation du verset 2Rg. 7,7 

per cuncta loca
que transivi cum omnibus filiis Israel. Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui precepi ut pasceret populum meum Israel dicens : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,8 

Et nunc hec dices servo meo David : Hec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
Numérotation du verset 2Rg. 7,9 

et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua. Fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
Numérotation du verset 2Rg. 7,10 

et ponam locum
populo meo Israel
et plantabo eum, et habitabit cum1 eo, et non turbabitur amplius, nec addent filii iniquitatis
1 cum] sub Weber
ut affligant eum sicut prius
Numérotation du verset 2Rg. 7,11 

ex die qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Predicitque tibi Dominus quod domum
faciat tibi Dominus,
Numérotation du verset 2Rg. 7,12 

cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,13 

Ipse edificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,14 

Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium. Qui si inique
aliquid gesserit arguam eum
in virga virorum
et in plagis filiorum
hominum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,15 

Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul quem amovi a facie mea2.
2 mea] tua Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,16 

Et fidelis erit domus tua,
et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam3, thronus4 tuus erit firmus iugiter.
3 meam] tuam Weber |
4 thronus] et praem. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 7,17 

Secundum omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 7,18 

Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino.
Et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea quia adduxisti me hucusque ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,19 

Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus meus5, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum, ista est enim lex Adam Domine Deus.
5 meus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,20 

Quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te ? Tu enim scis servum tuum Domine Deus.
Numérotation du verset 2Rg. 7,21 

Propter verbum tuum
et secundum cor tuum
fecisti
omnia magnalia hec, ita ut notum faceres
servo tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 7,22 

Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te in omnibus que audivimus auribus nostris,
Numérotation du verset 2Rg. 7,23 

que est autem
ut populus tuus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Egypto gentem et deum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,24 

Firmasti6 tibi populum tuum Israel in populum sempiternum et tu, Domine, factus es eis in Deum.
6 firmasti] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,25 

Nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum
et fac sicut locutus es,
Numérotation du verset 2Rg. 7,26 

ut7 magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur : Dominus exercituum Deus super Israel, et domus
7 ut] et Weber
servi tui David erit stabilita coram Domino,
Numérotation du verset 2Rg. 7,27 

quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti auriculam8 servi tui
8 auriculam] aurem Weber
dicens :
domum edificabo tibi.
Propterea invenit servus tuus cor suum
ut oraret te oratione hac.
Numérotation du verset 2Rg. 7,28 

Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hec.
Numérotation du verset 2Rg. 7,29 

Incipe igitur et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu Domine Deus locutus es hec9 et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
9 hec] om. Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 7,2 
Dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina {t. 2 : Erfurt, f. 29vb ; facsim., p. 58b} et arca Dei posita sit in medio pellium ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,3 
Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est
marg.| OMNE  QUOD  EST. Patet quod prophetie Spiritus prophetarum mentes non semper irradiata : «Spiritus enim ubi vult spirat», hic Eliseus aitb : «Dominus celavit me et non indica mihi». Quod Deus ex dispensatione pietatis disponi, quia dum prophetie Spiritum dat et subtrahit prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes Spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetie Spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis.
a Io. 3, 8.
b 4Rg. (2Rg.) 4, 27.
marg.| GREGORIUS. Mundus in se esse a vitiis debet qui curat aliena corrigere ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatinus perspicacius aliis fugienda videat, quanto hec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Non pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superiectas sordes tergere non valent manus que lutum tenent. Quod iuxta antiquam translationem bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem dicitur : «Non tu edificabis mihi templum quia vir sanguinum es»c. Dei templum edificat qui corrigendis atque instituendis proximorum mentibus vacat. Templum Dei sumus nos qui ad veram vitam ex eius inhabitatione construimur. Unde : «Templum Dei sanctum est quod estis vos»d. Sed vir sanguinum templum Dei edificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat necesse est, ut instituere proximorum mentes erubescat.
c Cf. 1Par. 22, 8.
d 1Cor. 3, 17.
in corde tuo vade fac, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset 2Rg. 7,4 
Factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 7,5 
Vade et loquere ad servum meum David : Hec dicit Dominus : Numquid tu edificabis mihi domum ad habitandum ?
interl.| quasi non «quia vir sanguinum es»e
e 2Rg. (2Sm.) 16, 8.
Numérotation du verset 2Rg. 7,6 
Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Egypti usque in diem hanc, sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
Numérotation du verset 2Rg. 7,7 
per cuncta loca
interl.| Silo, Galgala, Nobe et cetera loca ubi tabernaculum et arca Domini locata sunt
que transivi cum omnibus filiis Israel. Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui precepi ut pasceret populum meum Israel dicens : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
marg.| NUMQUID  LOQUENS  LOCUTUS etc. Alicui Iudici de tribubus Israel :  CUI  PRECEPI  UT  PASCERET  POPULUM  MEUM  ISRAEL  QUARE  NON  EDIFICASTI  MIHI  DOMUM  CEDRINAM. Ideo a nullo Iudicum sibi edificari domum cedrinam iussit, quia omnes contra hostes {t. 2 : Erfurt, f. 30ra ; facsim., p. 59a} pugnaverunt et effusores sanguinis fuerunt. Filius tamen1 tuus cui non instabunt bella hostium et qui non erit vir sanguinum : «Ipse edificabit mihi domum»f.
f 1Par. 17, 12.
1 tamen] coni. tū Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 7,8 
Et nunc hec dices servo meo David : Hec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
Numérotation du verset 2Rg. 7,9 
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos {t. 2 : Erfurt, f. 30ra ; facsim., p. 59a} inimicos tuos a facie tua. Fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
interl.| Abraham, Isaac et Iacob, Moysi et Iosue, quorum nomina famosa sunt in terra
Numérotation du verset 2Rg. 7,10 
et ponam locum
interl.| celum
marg.| ET  PONAM  LOCUM. Tempus Salomonis describit quo filii Israel pacem undique habuerunt nec afflicti sunt sicut tempore Iudicum.
populo meo Israel
interl.| spirituali
et plantabo eum, et habitabit cum2 eo, et non turbabitur amplius, nec addent filii iniquitatis
2 cum] sub Weber
interl.| hec tanta bona qui in terra sperat insipienter sapit
ut affligant eum sicut prius
Numérotation du verset 2Rg. 7,11 
ex die qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Predicitque tibi Dominus quod domum
interl.| id est filios tibi succedentes
faciat tibi Dominus,
Numérotation du verset 2Rg. 7,12 
cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
interl.| Christum
interl.| quod non de Salomone
post te, quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,13 
Ipse edificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,14 
Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium. Qui si inique
interl.| in membris
aliquid gesserit arguam eum
interl.| Salomonem
in virga virorum
interl.| gladio inimicorum
et in plagis filiorum
interl.| incomotidatibus corporum
hominum.
interl.| qui talia merentur
Numérotation du verset 2Rg. 7,15 
Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul quem amovi a facie mea3.
3 mea] tua Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,16 
Et fidelis erit domus tua,
marg.| ET  FIDELIS  ERIT  DOMUS  TUA. Hoc vere de Christo dicitur. Salomonis enim domus plena fuit alienigenis mulieribus falsas deos colentibus et ipsum Salomonem ad idem impellentibusg. In Christo vero complentur ista qui est «ex semine David secundum carnem»h. Iudei filium David in hoc loco promissum intelligunt Salomonem et adhuc mirabili cecitate alium se sperare dicunt. Facta est quidem alia imago rei future in Salomone quia templum edificavit, pacem secundum nomen suum habuit. Salomon enim ‘pacificus’ interpretatur. In principio regni sui laudabilis fuit, sed Christum prenuntiabat non exhibebat, unde quedam de illo scripta sunt quasi de ipso predicta, dum Scriptura in eo figuram depingit futurorum. Nam in Psalmoi qui nomine eius intitulatur multa dicuntur que ei convenire non possunt, Christo autem evidenter conveniunt : in Salomone enim figura, in Christo veritas. Notum est enim quibus terminis regnum Salomonis conclusum sit, cum ibi legatur : «Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum»j. Christus autem a flumine dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Ioanne eo demonstrante cepit agnosci a discipulisk, qui eum non solum magistrum sed etiam Dominum appellaverunt, nec ob aliud vivente adhuc Patre suo regnare cepit (quod nulli illorum regum contigit) nisi ut appareat ipsum non esse quem prophetia presignat dicens :   cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te etc. Hic est enim verus pacificus qui non ante sicut Salomon, sed post mortem David prophetatur suscitandus, qui edificavit domum Deo non de lignis et lapidibus sed de hominibus. Unde : «Templum Dei sanctum est quod estis vos»l. Benedictio enim Domini in semine David in eternum speranda est, unde certissima spe dicitur fiat fiat secundum illud : «Benedictus Dominus in eternum fiat fiat»m. Spei autem confirmatio est {t. 2 : Erfurt, f. 30rb ; facsim., p. 59b} ipsa repetitio. Unde David : «Et locutus es pro domo servi tui in longinquum»n. Inde adiunxit : «Nunc incipe et benedic domum servi tui in eternum»o, quia tunc generaturus erat filium, ex quo progenies eius diceretur ad Christum. Ideo cum secundum Septuaginta in verbis Nathan dictum sit : «Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum edificabis ipsi»p, postea dicit ipse David : «Quoniam tu Dominus Deus omnipotens, Deus Israel revelasti aurem servi tui dicens : domum edificabo tibi»q. Hanc enim domum edificamus bene vivendo et Deus opitulando. Huius domus cum venerit ultima dedicatio, implebitur quod per Nathan dictum est : «Et ponam locum populo meo Israel et plantabo illum et inhabitabit seorsum et sollicitus non erit ultra et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio a diebus quibus constitui iudices super populum meum Israel»r. Iudices enim ante fuerunt quam reges et humiliabat populum filius iniquitatis, id est hostis alienigena per temporum intervalla, et inveniuntur ibi pacis tempora prolixioras quam Salomon habuit qui quadraginta annis regnavitt. Nam sub iudice Aioth4 humiliabat populum filius iniquitatis ; fuit pax octoginta5 annisu. Non ergo sub Salomone hec promissa sunt nec quisquam illorum regum in tanta pace regnavit ut gens illa sollicita non fuerit. Locus ergo tam pacate et secure habitationis eternus est ubi erit verus Israel id est videns Deum.
g 3Rg. (1Rg.) 11, 4.
h Rm. 1, 3.
i Cf. Ps. 71, 1 : « In Salomonem ».
j Ps. 71, 8.
k Cf. Io. 1, 34-35.
l 1Cor. 3, 17.
m Ps. 88, 53.
n 4Rg. (2Rg.) 7, 19.
o 4Rg. (2Rg.) 7, 29.
p 4Rg. (2Rg.) 7, 11.
q 4Rg. (2Rg.) 7, 27.
r 4Rg. (2Rg.) 7, 10-11.
s Cf. Idc. 6, 1 ; Idc . 10, 6 ; Idc. 13, 1.
t Cf. 3Rg. (1Rg.) 11, 42.
u Cf. Idc. 3, 20-30 : “Ahoth… octoginta”.
4 Aioth] Aod Clementina , Ahoth Weber
5 octoginta] corr. cum Iud. 3, 30, septuaginta Rusch
et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam6, thronus7 tuus erit firmus iugiter.
6 meam] tuam Weber
7 thronus] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,17 
Secundum omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 7,18 
Ingressus est {t. 2 : Erfurt, f. 30rb ; facsim., p. 59b} autem rex David et sedit coram Domino.
interl.| arca scilicet Domini
marg.| ET  SEDIT  CORAM  DOMINO. Sedere coram Domino est beneficia eius in humilitate confiteri.
Et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea quia adduxisti me hucusque ?
interl.| ad regnum
Numérotation du verset 2Rg. 7,19 
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus meus8, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum, ista est enim lex Adam Domine Deus.
8 meus] om. Weber
marg.| LEX  ADAM  DOMINE scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat et tu facias ei secundum misericordiam tuam sicut mihi fecisti.
Numérotation du verset 2Rg. 7,20 
Quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te ? Tu enim scis servum tuum Domine Deus.
Numérotation du verset 2Rg. 7,21 
Propter verbum tuum
interl.| quod scilicet promisisti Abraham Isaac et Iacob
et secundum cor tuum
interl.| misericordiam tuam, scilicet QUIA NON EST SIMILIS TUI
fecisti
interl.| mihi
omnia magnalia hec, ita ut notum faceres
interl.| quod facturus es
servo tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 7,22 
Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te in omnibus que audivimus auribus nostris,
Numérotation du verset 2Rg. 7,23 
que est autem
marg.| QUE  EST. In terra alia preter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut Egyptum ut commercio sanguinis redimeret sibi populum accepitabilem sectatorem bonorum operum. Deum autem eiusdem populi dominicum hominem intelligimus quem de Egypto, id est mundo, per uterum virginis assumpsit.
ut populus tuus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Egypto gentem et deum eius.
interl.| in hebreo gentibus et diis earum quasi Egyptios in mari Rubro peremistiv et in diis eorum fecisti iudicia
v Cf. Ex. 14, 29.
marg.| EX  EGYPTO. Gente et deo eius vel   gentem et deum eius .   Gentem Israel   et deum eius Moysen de quo : «Constitui te deum pharaonis»w.
w Cf. Ex. 7, 1.
Numérotation du verset 2Rg. 7,24 
Firmasti9 tibi populum tuum Israel in populum sempiternum et tu, Domine, factus es eis in Deum.
9 firmasti] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,25 
Nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum
interl.| opere perfice scilicet filium David per quem stabiliatur domus mea in eternum
Numérotation du verset 2Rg. 7,26 
ut10 magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur : Dominus exercituum Deus super Israel, et domus
10 ut] et Weber
interl.| Ecclesia
servi tui David erit stabilita coram Domino,
Numérotation du verset 2Rg. 7,27 
quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti auriculam11 servi tui
11 auriculam] aurem Weber
interl.| Nathan
dicens :
interl.| per prophetam
domum edificabo tibi.
interl.| quia scilicet REVELASTI AUREM SERVI TUI
Propterea invenit servus tuus cor suum
interl.| audaciam cordis
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 30va ; facsim., p. 60a} INVENIT  COR  SUUM. Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur.
ut oraret te oratione hac.
Numérotation du verset 2Rg. 7,28 
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hec.
Numérotation du verset 2Rg. 7,29 
Incipe igitur et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu Domine Deus locutus es hec12 et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
12 hec] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_7)

Notes :