Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,1 

Holophernes1
1 Holophernes] Holofernis Weber
autem altera die precepit exercitibus suis
ut ascenderent contra Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 7,2 

Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia et equites viginti duo millia preter preparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universe iuventutis.
Numérotation du verset Idt. 7,3 

Omnes paraverunt se pariter2 ad pugnam contra filios Israel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothaim a loco qui dicitur Belina3 usque Chelmon4 qui est contra Hesdrelon.
2 paraverunt - se – pariter Rusch Clementina ] inv. Weber |
3 Belina] Belma Weber |
4 Chelmon Rusch Clementina ] Chelmo Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,4 

Filii autem Israel,
ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram,
mittentes cinerem super capita sua,
unanimes5 orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum
5 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,5 

et assumentes arma sua bellica,
sederunt per loca
que angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die
et nocte.
Numérotation du verset Idt. 7,6 

Porro Holophernes6 dum circuit per gyrum,
6 Holophernes] Holophernis Weber
reperit quod fons
qui influebat,
aqueductum illorum a parte australi
extra civitatem dirigeret et7 incidi precepit aqueductum illorum8.
7 et] om. Weber |
8 illorum ΩM Rusch Clementina ] eorum Weber |
Numérotation du verset Idt. 7,7 

Erant tamen non longe a muris fontes,
ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
Numérotation du verset Idt. 7,8 

Sed filii
Ammon et Moab
accesserunt ad Holophernem dicentes : filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in precipitio constituti.
Numérotation du verset Idt. 7,9 

Ut ergo sine congressione pugne possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem in9 montibus positam superari non posse.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,10 

Et placuerunt verba hec coram Holopherne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Numérotation du verset Idt. 7,11 

Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisterne et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Numérotation du verset Idt. 7,12 

Tunc ad Oziam congregati omnes viri femineque iuvenes et parvuli simul omnes una voce
Numérotation du verset Idt. 7,13 

dixerunt : Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala nolens10, loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
10 nolens Ω Rusch Clementina ] nolentes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,14 

Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti et in11 perditione magna.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,15 

Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos12 omnes populo Holophernis.
12 tradamus nos ΩS Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,16 

Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum13 viventes, quam moriamur et simus opprobrium omni carni, cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
13 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idt. 7,17 

Contestamur hodie celum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militie Holophernis ut14 sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis.
14 ut Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Idt. 7,18 

Et cum hec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in Ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes :
Numérotation du verset Idt. 7,19 

Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Numérotation du verset Idt. 7,20 

Tu, quia pius es, miserere nostri, et15 in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
15 et Ω Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Idt. 7,21 

ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum ?
Numérotation du verset Idt. 7,22 

Et cum fatigati his clamoribus
et his fletibus lassati siluissent,
Numérotation du verset Idt. 7,23 

exsurgens Ozias infusus lacrimis
dixit : Equo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam.
Numérotation du verset Idt. 7,24 

Forsitan enim indignationem suam abscidet et dabit16 gloriam nomini suo.
16 dabit Ω Rusch Clementina ] dat Weber
Numérotation du verset Idt. 7,25 

Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hec verba que locuti estis.

Capitulum 7

Numérotation du verset Idt. 7,1 
Holophernes1
1 Holophernes] Holofernis Weber
interl.| mysticus
autem altera die precepit exercitibus suis
interl.| complicibus
ut ascenderent contra Bethuliam.
interl.| Ecclesiam que est domus Dei
Numérotation du verset Idt. 7,2 
Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia et equites viginti duo millia preter preparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universe iuventutis.
Numérotation du verset Idt. 7,3 
Omnes paraverunt se pariter2 ad pugnam contra filios Israel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothaim a loco qui dicitur Belina3 usque Chelmon4 qui est contra Hesdrelon.
2 paraverunt - se – pariter Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
3 Belina] Belma Weber
4 Chelmon Ed1455 Rusch Clementina ] Chelmo Weber
Numérotation du verset Idt. 7,4 
Filii autem Israel,
interl.| fideles
ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram,
interl.| humiliter orantes
mittentes cinerem super capita sua,
interl.| memoriam fragilitatis habentes, undea : “Memento homo quia cinis es”
a Cf. Gn. 3, 19.
unanimes5 orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum
5 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,5 
et assumentes arma sua bellica,
interl.| virtutum studia
sederunt per loca
interl.| mentis penetralia, ne hostis aditum inveniat per quem delectationes carnales noxie cogitationis inducat
que angusti itineris tramitem dirigunt inter {t. 2 : Erfurt, f. 175ra ; facsim., p. 349a} montuosa et erant custodientes ea tota die
interl.| assidue
interl.| prosperitate
et nocte.
interl.| adversitate
Numérotation du verset Idt. 7,6 
Porro Holophernes6 dum circuit per gyrum,
6 Holophernes] Holophernis Weber
interl.| querens quem devoret
reperit quod fons
interl.| vivus
qui influebat,
interl.| abundabat
aqueductum illorum a parte australi
interl.| calore Spiritus sancti
extra civitatem dirigeret et7 incidi precepit aqueductum illorum8.
7 et] om. Weber
8 illorum ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] eorum Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 175ra ; facsim., p. 349a} INCIDI  PRECEPIT. Doctrinam evangelii, quam ex fonte vivo procedentem doctores Spiritus sancti gratia illuminati per oris sui fistulam in civitatem Ecclesie introducunt, hanc persecutores fidelium prohibendo et mortem minando auferunt ut potius spiritualis indigentia occidat.
Numérotation du verset Idt. 7,7 
Erant tamen non longe a muris fontes,
interl.| dogmata philosophorum que scientie et honestatis aliquod conferunt solacium
marg.| ERANT  TAMEN etc. Sicut in libro Regumb Philistiim fabros ferrarios auferunt, ne faciant Hebreis aut lanceam aut gladium. Et descendit omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret vomerem et ligonem et securim et sarculum. Hoc enim maxime diabolus studet ut doctrine fluenta et virtutum arma auferat, et sic nequitiam suam in interitum servorum Dei velociter expleat. Hinc principes gentium et Iulianus apostata non solum divinam sed et humanam christianis interdicunt philosophiam.
b 1Rg. (1Sm.) 13, 19.
ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
Numérotation du verset Idt. 7,8 
Sed filii
interl.| iniqui
Ammon et Moab
interl.| turbidi populi
interl.| exleges
accesserunt ad Holophernem dicentes : filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in precipitio constituti.
Numérotation du verset Idt. 7,9 
Ut ergo sine congressione pugne possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem in9 montibus positam superari non posse.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,10 
Et placuerunt verba hec coram Holopherne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
Numérotation du verset Idt. 7,11 
Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisterne et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Numérotation du verset Idt. 7,12 
Tunc ad Oziam congregati omnes viri femineque iuvenes et parvuli simul omnes una voce
marg.| TUNC  AD  OZIAM. Carnales qui dicuntc : «Domine, Domine, cor autem eorum longe est a me». Sunt enim in sagena Domini et boni et mali pisces usque ad litus futuri iudicii qui presentis vite incommoda graviter ferentes, malunt presentibus uti deliciis quam celestia bona sibi in futuro reservari, qui magistros suos importunis querimoniis affligunt et sibi ad luxum seculi assentire cogunt. Unde sequitur :   Et cum fatigati his clamoribus .
c Mt. 15, 8 Mc. 7, 6.
Numérotation du verset Idt. 7,13 
dixerunt : Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala nolens10, loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
10 nolens Ω Ed1455 Rusch Clementina ] nolentes Weber
Numérotation du verset Idt. 7,14 
Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti et in11 perditione magna.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,15 
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut {t. 2 : Erfurt, f. 175rb ; facsim., p. 349b} sponte tradamus nos12 omnes populo Holophernis.
12 tradamus nos ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 7,16 
Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum13 viventes, quam moriamur et simus opprobrium omni carni, cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
13 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idt. 7,17 
Contestamur hodie celum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militie Holophernis ut14 sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis.
14 ut Ed1455 Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Idt. 7,18 
Et cum hec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in Ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes :
Numérotation du verset Idt. 7,19 
Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Numérotation du verset Idt. 7,20 
Tu, quia pius es, miserere nostri, et15 in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
15 et Ω Ed1455 Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Idt. 7,21 
ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum ?
Numérotation du verset Idt. 7,22 
Et cum fatigati his clamoribus
interl.| populi
et his fletibus lassati siluissent,
Numérotation du verset Idt. 7,23 
exsurgens Ozias infusus lacrimis
interl.| pastor mercennarius qui «dimittit oves et fugit»d
d Io. 10, 12.
dixit : Equo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam.
interl.| temporale auxilium
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 175rb ; facsim., p. 349b} ET  HOS  QUINQUE  DIEBUS. Quinque dies quinque sensus corporis quibus presens vita ducitur, quasi quinque dierum inducias doctor iners expetit, qui corporale vitium solacium auditoribus indiscrete promittit, quasi in potestate sua sit summi datoris magnificentia, cum magis tempus tribuendi et modus in dantis quam accipientis potestate consistat. Si enim presentis vite negatur solacium, subditos deserunt ut cedentes persecutionibus corporale devitent supplicium. Hanc conventionem nostra Iudith, id est Ecclesia, respuit et contemnit.
Numérotation du verset Idt. 7,24 
Forsitan enim indignationem suam abscidet et dabit16 gloriam nomini suo.
16 dabit Ω Rusch Clementina ] dat Weber
interl.| «Non nobis, Domine, non nobis sed nomini tuo»e
e Ps. 113, 9.
Numérotation du verset Idt. 7,25 
Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hec verba que locuti estis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_7)

Notes :