Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 

Et factum est cum audisset hec verba1 Iudith
1 verba Ω ΩFS Rusch Clementina ] om. Weber
vidua que erat filia Merari
filii Idox2, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor3, filii Gedeon, filii4 Raphoim5, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie6, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben
2 Idox Rusch Weber ] Ador ΩS, def . ΩF |
3 Iamnor] Iamor ΩS, def . ΩF |
4 filii] om. F |
5 Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber |
6 Nathanie] Mathanie ΩF S |
Numérotation du verset Idt. 8,2 

et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee7,
7 ordeacee ΩFSJ Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
Numérotation du verset Idt. 8,3 

instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua8 et sepultus est illic cum patribus suis.
8 Bethulia…sua Ω ΩF F Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 

Erat autem Iudith relicta9* vidua eius10* iam annis tribus et mensibus sex.
9 relicta ΩFS ] + eius Rusch Weber |
10 eius ΩFS ] om. Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,5 

Et in superioribus domus sue
cubiculum secretum sibi fecit 11*,
11 cubiculum... fecit ΩF S ] fecit sibi secretum cubiculum Rusch Weber
in quo cum puellis suis clausa morabatur
Numérotation du verset Idt. 8,6 

et habens super lumbos suos cilicium
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias12 et festa domus Israel.
12 neomenias Ω ΩFS Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 

Erat autem eleganti aspectu nimis
cui vir suus
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac13 possessiones armentis boum
13 ac ΩS Rusch Weber ] et ΩF
et gregibus ovium plenas.
Numérotation du verset Idt. 8,8 

Et hec erat in14 omnibus
14 hec erat ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber | in S Σ Φ ΩF S Ed1455 Rusch ] + eo Weber
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Numérotation du verset Idt. 8,9 

Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Cambri et Charmi15*.
15 Cambri et Charmi ΩF (Carmi) ΩS ] Chabri et Charmi Ω Rusch Clementina , Chabri et Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 

Et venerunt ad illam et dixit illis : Quid16* est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit adiutorium vobis17* ?
16 Quid ΩFS ] Quod Ed1455 Rusch Weber |
17 adiutorium vobis ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,11 

Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 

Non est iste sermo
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 

Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrio vestro18* diem constituistis19 ei.
18 arbitrio vestro ΩFS ] arbitrium vestrum Rusch Weber |
19 constituistis] constituisti ΩF |
Numérotation du verset Idt. 8,14 

Sed quia patiens est Dominus
in hoc ipso peniteamus20 et indulgentiam eius cum21* lacrimis postulemus,
20 peniteamus Ω ΩFS Rusch Clementina ] peniteamur Weber |
21 cum ΩF S ] fusis Rusch Clementina , om.Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,15 

non enim quasi homo sic Deus22* comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
22 sic Deus ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,16 

Et ideo humiliemus illi23
23 illi ΩS Rusch Weber] om. ΩF
animas nostras
et in24 spiritu contrito et humiliato servientes25* illi
24 in] om. Weber (A K) |
25 contrito et humiliato servientes] coniec., contrito et humilitate servientes ΩF, contrito et humiliato serviamus ΩS (cf. Ps. 50, 19), constituti humiliato servientes Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,17 

et26* dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam
26 et ΩF S ] om. Rusch Weber
sic faciat nobiscum27* misericordiam suam28 et29* sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,
27 nobiscum ΩFS Weber ] + cito Rusch |
28 misericordiam suam ΩS Rusch Weber ] inv. F |
29 et ΩFS ] ut Rusch Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,18 

quoniam non sumus secuti30 peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt31 Deum suum et adoraverunt deos alienos,
30 secuti sumus ΩF S ] inv. Rusch Weber |
31 dereliquerunt ΩS Rusch Weber ] deliquerunt ΩF ( cacogr. ) |
Numérotation du verset Idt. 8,19 

pro quo scelere32* dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
32 quo scelere ΩFS Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 8,20 

Exspectemus humiles consolationem eius
et exquiret
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet33 illas sine honore Dominus Deus noster.
33 faciet ΩS Rusch Weber ] faciant ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,21 

Et nunc fratres,
quoniam vos qui34 estis presbyteri in populo Dei35*
34 qui ΩFS Rusch Weber] om. Clementina |
35 Dei ΩFS Weber ] + et Rusch Clementina |
ex vobis pendet anima illorum,
ad eloquium vestrum36
36 ad eloquium vestrum ΩFS (nostrum) Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
corda illorum37* erigite ut memores sint
37 illorum ΩF S Grima ( Toulouse, BM, 402, f. 1ra : Synodal de Pamiers, 1326-1336 c.) ] eorum Rusch Weber
quia temptati sunt
patres nostri,
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
Numérotation du verset Idt. 8,22 

Memores esse debent quomodo38 pater noster Abraham temptatus est39
38 quomodo ΩS Rusch Weber ] quoniam ΩF |
39 temptatus est ΩS Rusch Weber ] inv. F |
et per multas tribulationes probatus amicus Dei40* effectus est.
40 amicus Dei ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,23 

Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Numérotation du verset Idt. 8,24 

Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
et impatientiam suam et41 improperium42 murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
41 impatientiam suam et ΩFSJ Rusch Clementina ] patientia sua Weber |
42 improperium ΩS Rusch Weber ] + suum ΩS |
Numérotation du verset Idt. 8,25 

exterminati sunt ab exterminatore
et a serpentibus
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 

Et nos ergo non ulciscamur nos
pro his que patimur,
Numérotation du verset Idt. 8,27 

sed reputantes peccatis nostris
hec ipsa supplicia minora esse43
43 supplicia - minora - esse ΩMFS Rusch Clementina ] inv. Weber
flagella Domini, quasi44 servi Domini45* qui corripimur ad emendationem et46 non ad perditionem nostram evenisse credamus.
44 quasi ΩS Rusch Weber ] quia ΩF |
45 Domini ΩFS ] servi Rusch Weber |
46 et ΩMFS Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,28 

Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Numérotation du verset Idt. 8,29 

Nunc ergo ora pro nobis quoniam tu47* mulier sancta es et timens Deum48.
47 tu ΩF S ] om. Rusch Weber |
48 Deum ΩFSRusch Clementina ] Dominum Weber |
Numérotation du verset Idt. 8,30 

Et dixit illis Iudith :
Sicut quod loqui potui49* Dei esse cognoscitis,
49 loqui potui ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,31 

ita quod facere disposui,
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus50*.
50 consilium meum - Deus ΩFS Weber ] inv. Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,32 

Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus51 populum suum Israel.
51 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,33 

Vos autem nolo ut52 scrutemini
52 ut Ω ΩF S Rusch Clementina ] om. Weber
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 8,34 

Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus53
53 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.

Capitulum 8

Numérotation du verset Idt. 8,1 
Et factum est cum audisset hec verba1 Iudith
1 verba Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| Ecclesia interpretatur enim ‘confitens’ vel ‘laudans’
vidua que erat filia Merari
marg.| ET  FACTUM  EST.   Filia Merari, id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad future vite gaudia generatur, ubi Dominum laudabit in eternum quod enim quinta decima generatione progenita narratur significat, quod Ecclesia per hebdoadem legis et octoadem evangelii de patriarchis et apostolis est edita et ad celestem gratiam ascensura2. Unde hic numerus graduum in psalterio ponitur future ad celos ascensionis figurativus quo sancti venientes merito dicunta : «Ecce nunc benedicite».
a Ps. 133, 1.
2 ascensura] scrips. , sacensura cacogr. Rusch
filii Idox3, filii Ioseph, filii Ozie, filii Elai, filii Iamnor4, filii Gedeon, filii5 Raphoim6, filii Achitob, filii Melchie, filii Enam, filii Nathanie7, filii Salathiel, filii Simeon, {t. 2 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 350a} filii Ruben
3 Idox Rusch Weber ] Ador ΩS, def . ΩF
4 Iamnor] Iamor ΩS, def . ΩF
5 filii] om. F
6 Raphoim ΩS Rusch ] Raphoin Weber
7 Nathanie] Mathanie ΩF S
Numérotation du verset Idt. 8,2 
et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis ordeacee8,
8 ordeacee ΩFSJ Ed1455 Rusch ] ordeariae ΩM hordiarie Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 350a} ET  VIR  EIUS  MANASSES.   Manasses interpretatur ‘obliviosus’ vel ‘necessitas’ cui Iudith coniugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia sed veniente Christo et luce evangelii clarescente in mundo omnis illa observantia cessit et quasi vilis collectio messis velociter transiit. Unde Apostolusb : «Ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo. Omnes enim filii estis per fidem in Christo Iesu». Et ad Romanos aitc : «Mortificati estis legi per corpus Christi Iesu ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit».
b Gal. 3, 25-26.
c Cf. Rm. 7, 4.
marg.| ET  VIR. Manasses Christus Ecclesie sponsus. Bene   Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristine per consolationem vite future. Hic in tempore   messis ordeacee, id est collectionis plebis iudaice, cum mitteret apostolos suos predicare et manipulos credentium congregare venit.   Estus persecutionis   super caput eius, id est super divinitatem eius. Caput enim Christi Deus. Inde enim maxime scandalizabantur Iudei quod dicebat se esse Filium Dei. Unded : «Facis teipsum Deum». Et alibie : «Quia Filium Dei se fecit». Passus est Iesus in gente sua et sepultus in orto, huius sponsa ablato sponso ieiunio et orationi operam dat usque ad consummationem, seculi nec erroribus hereticis dignatur pollui cui vir suus reliquit   divitias spiritualis sapientie et virtutis   et familiam id est gentium multitudinem aggregavit.
d Io. 10, 33.
e Io. 19, 7.
Numérotation du verset Idt. 8,3 
instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit estus super caput eius et mortuus est in Bethulia civitate sua9 et sepultus est illic cum patribus suis.
9 Bethulia…sua Ω ΩF F Ed1455 Rusch Clementina ] Bethuliam civitatem suam Weber
Numérotation du verset Idt. 8,4 
Erat autem Iudith relicta10* vidua eius11* iam annis tribus et mensibus sex.
10 relicta ΩFS ] + eius Rusch Weber
11 eius ΩFS ] om. Rusch Weber
interl.| Ecclesia a mundi illecebris destituta, fidem sancte Trinitatis habens et operum perfectionem
Numérotation du verset Idt. 8,5 
Et in superioribus domus sue
interl.| in arce mentis
cubiculum secretum sibi fecit 12*,
12 cubiculum... fecit ΩF S ] fecit sibi secretum cubiculum Rusch Weber
interl.| firmam custodiam ut non per diversa desideria deflueret
in quo cum puellis suis clausa morabatur
interl.| congregationibus mundis
Numérotation du verset Idt. 8,6 
et habens super lumbos suos cilicium
marg.| ET  HABENS  SUPER  LUMBOS. Qui per continentia vite et mortificationem voluptatum «carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis»f ut future sollemnitati et sabbato animo se preparet, ubi pro presenti tribulatione cum sanctis angelis plenum gaudium susciperet.
f Cf. Gal. 5, 24.
ieiunabat omnibus diebus vite sue preter sabbata et neomenias13 et festa domus Israel.
13 neomenias Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] neomenia Weber
Numérotation du verset Idt. 8,7 
Erat autem eleganti aspectu nimis
interl.| undeg : «Pulcra es et decora sicut Hierusalem»
g Cf. Ct. 6, 3.
cui vir suus
marg.| CUI  VIR  SUUS etc. Ex veteris legis et ex philosophie instructione moralis discipline multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia unde et Paulus se «ad pedes Gamalielis nutritum»h gloriatur et «Moyses omni sapientia Egyptiorum eruditus»i legitur.
h Act. 22, 3.
i Act. 7, 22.
reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac14 possessiones armentis boum
14 ac ΩS Rusch Weber ] et ΩF
interl.| predicatorum
et gregibus ovium plenas.
interl.| innocentium obedientium
Numérotation du verset Idt. 8,8 
Et hec erat in15 omnibus
15 hec erat ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber | in S Σ Φ ΩF S Ed1455 Rusch ] + eo Weber
interl.| bonis
famosissima, quoniam timebat Dominum valde,
interl.| in timore Domini, undej : «Mulier timens Deum laudabitur» etk : «Laudent eam in portis eius opera»
j Prv. 31, 30.
k Prv. 31, 31.
interl.| de hoc timore dicit Isaiasl : «Timor Domini ipse est thesaurus eius»
l Is. 33, 6.
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
interl.| «Ab omni specie mala abstinete vos»m
m 2Th. 5, 22.
Numérotation du verset Idt. 8,9 
Hec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Cambri et Charmi16*.
16 Cambri et Charmi ΩF (Carmi) ΩS ] Chabri et Charmi Ω Ed1455 Rusch Clementina , Chabri et Charmin Weber
Numérotation du verset Idt. 8,10 
Et venerunt ad illam et dixit illis : Quid17* est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit adiutorium vobis18* ?
17 Quid ΩFS ] Quod Ed1455 Rusch Weber
18 adiutorium vobis ΩF S ] inv. Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,11 
Et qui estis vos qui temptatis Dominum ?
Numérotation du verset Idt. 8,12 
Non est iste sermo
marg.| NON  EST  ISTE  SERMO. Nec tempus nec modum{t. 2 : Erfurt, f. 175vb ; facsim., p. 350b} prescribere Domino debemus magis arbitrio eius cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur : Fili Dei sicut scis et sicut vis miserere mei. Regnum tantum querere debemus et omnia adiicienturn. Presens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu, sit res temporalis in itinere, desiderentur eterna in perventione.
n Cf. Mt. 6, 33.
qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat.
Numérotation du verset Idt. 8,13 
Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrio vestro19* diem constituistis20 ei.
19 arbitrio vestro ΩFS ] arbitrium vestrum Rusch Weber
20 constituistis] constituisti ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,14 
Sed quia patiens est Dominus
interl.| quia omnia novit
in hoc ipso peniteamus21 et indulgentiam eius cum22* lacrimis postulemus,
21 peniteamus Ω ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] peniteamur Weber
22 cum ΩF S ] fusis Rusch Clementina , om.Weber
interl.| que pondera vocis habent, que impetrant non supplicant
Numérotation du verset Idt. 8,15 
non enim quasi homo sic Deus23* comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam {t. 2 : Erfurt, f. 175vb ; facsim., p. 350b} inflammabitur.
23 sic Deus ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,16 
Et ideo humiliemus illi24
24 illi ΩS Rusch Weber] om. ΩF
interl.| «Qui se exaltat humiliabitur»o etc.
o Lc. 14, 11.
animas nostras
interl.| non modo corpora nostra
et in25 spiritu contrito et humiliato servientes26* illi
25 in] om. Weber (A K)
26 contrito et humiliato servientes] coniec., contrito et humilitate servientes ΩF, contrito et humiliato serviamus ΩS (cf. Ps. 50, 19), constituti humiliato servientes Rusch Weber
interl.| «In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur Domine a te»p
p Dn. 3, 39-40 <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 3288 : antiphona, Dominica Quadragesimae 1).
Numérotation du verset Idt. 8,17 
et27* dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam
27 et ΩF S ] om. Rusch Weber
interl.| unde : “fiat voluntas tua non mea”q
q Cf. Lc. 22, 42.
sic faciat nobiscum28* misericordiam suam29 et30* sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur,
28 nobiscum ΩFS Weber ] + cito Ed1455 Rusch
29 misericordiam suam ΩS Rusch Weber ] inv. F
30 et ΩFS ] ut Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,18 
quoniam non sumus secuti31 peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt32 Deum suum et adoraverunt deos alienos,
31 secuti sumus ΩF S ] inv. Rusch Weber
32 dereliquerunt ΩS Rusch Weber ] deliquerunt ΩF ( cacogr. )
Numérotation du verset Idt. 8,19 
pro quo scelere33* dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus preter ipsum.
33 quo scelere ΩFS Rusch ] inv. Weber
interl.| under : «Ego sum Dominus et non est alter»
r Is. 45, 6.
Numérotation du verset Idt. 8,20 
Exspectemus humiles consolationem eius
interl.| longanimiter, undes : «Exspecta Dominum viriliter age».
s Ps. 26, 14.
et exquiret
interl.| vindicando
sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quecumque insurgunt contra nos et faciet34 illas sine honore Dominus Deus noster.
34 faciet ΩS Rusch Weber ] faciant ΩF
Numérotation du verset Idt. 8,21 
Et nunc fratres,
interl.| omnium nostrum unus est Pater in celis, undet : «Patrem nolite vocare vobis super terram»
t Mt. 23, 9.
quoniam vos qui35 estis presbyteri in populo Dei36*
35 qui ΩFS Rusch Weber] om. Clementina
36 Dei ΩFS Weber ] + et Ed1455 Rusch Clementina
interl.| cui rationem reddituri de ovibus
ex vobis pendet anima illorum,
interl.| qui scilicet speculatores et doctores
ad eloquium vestrum37
37 ad eloquium vestrum ΩFS (nostrum) Ed1455 Rusch Clementina ] alloquio vestro Weber
interl.| exhortationem, consolationem
corda illorum38* erigite ut memores sint
38 illorum ΩF S Grima ( Toulouse, BM, 402, f. 1ra : Synodal de Pamiers, 1326-1336 c.) ] eorum Rusch Weber
interl.| a desperatione qui modo obliti
quia temptati sunt
interl.| a Deo, undeu : «Temptavit Deus Abraham».
u Gn. 22, 1.
patres nostri,
interl.| quorum imitatores esse debemus ut Abrahe, Isaac
ut probarentur si vere colerent Deum suum.
Numérotation du verset Idt. 8,22 
Memores esse debent quomodo39 pater noster Abraham temptatus est40
39 quomodo ΩS Rusch Weber ] quoniam ΩF
40 temptatus est ΩS Rusch Weber ] inv. F
interl.| fortia facta patrum documenta sunt filiorum
et per multas tribulationes probatus amicus Dei41* effectus est.
41 amicus Dei ΩF S ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Idt. 8,23 
Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
interl.| undev : «Transivimus per ignem et aquam»
v Ps. 65, 12.
Numérotation du verset Idt. 8,24 
Illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini
interl.| sicut exemplo bonorum admonet, ita exemplo malorum terret
et impatientiam suam et42 improperium43 murmurationis sue contra Dominum protulerunt,
42 impatientiam suam et ΩFSJ Ed1455 Rusch Clementina ] patientia sua Weber
43 improperium ΩS Rusch Weber ] + suum ΩS
Numérotation du verset Idt. 8,25 
exterminati sunt ab exterminatore
interl.| diabolo
et a serpentibus
interl.| corporalibus et spiritualibus
perierunt.
Numérotation du verset Idt. 8,26 
Et nos ergo non ulciscamur nos
interl.| quasi : videmini hec facientes in Domino querere ultionem
pro his que patimur,
interl.| hec est via veritatis, ut in flagellis animas nostras humiliemus et patientiam habere studeamus
Numérotation du verset Idt. 8,27 
sed reputantes peccatis nostris
interl.| secundum illud w : «Iniuste egimus iniquitatem fecimus»
w Idt. 7, 19 ; Ps. 105, 6.
hec ipsa supplicia minora esse44
44 supplicia - minora - esse ΩMFS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| quod mereamur
{t. 2 : Erfurt, f. 176ra ; facsim., p. 351a} flagella Domini, quasi45 servi Domini46* qui corripimur ad emendationem et47 non ad perditionem nostram evenisse credamus.
45 quasi ΩS Rusch Weber ] quia ΩF
46 Domini ΩFS ] servi Rusch Weber
47 et ΩMFS Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| «Deus non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat».x
x ¶Fons : Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
Numérotation du verset Idt. 8,28 
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia que locuta es, vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 176ra ; facsim., p. 351a} ET  DIXERUNT  OZIAS  ET  PRESBYTERI etc. Quecumque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis laudabilia et irreprehensibilia sunt hec singulos fideles orando premonet si quisque sicut probavit verum esse quod docet ita operibus implet. Unde subditur :   Et dixit illis Iudith y.
y Idt. 8, 30.
Numérotation du verset Idt. 8,29 
Nunc ergo ora pro nobis quoniam tu48* mulier sancta es et timens Deum49.
48 tu ΩF S ] om. Rusch Weber
49 Deum ΩFS Ed1455 Rusch Clementina ] Dominum Weber
Numérotation du verset Idt. 8,30 
Et dixit illis Iudith :
marg.| ET  DIXIT  ILLIS  IUDITH.   Iudith , id est Ecclesia, commendat presbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam ut pervigili et sollerti cura, contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.
Sicut quod loqui potui50* Dei esse cognoscitis,
50 loqui potui ΩFS Weber ] inv. Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,31 
ita quod facere disposui,
interl.| «omnia fac cum consilio»z
z Cf. Sir. (Eccli.) 32, 24.
probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus51*.
51 consilium meum - Deus ΩFS Weber ] inv. Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset Idt. 8,32 
Stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus52 populum suum Israel.
52 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
interl.| plebem suam
Numérotation du verset Idt. 8,33 
Vos autem nolo ut53 scrutemini
53 ut Ω ΩF S Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| ne impediatis
actum meum et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 8,34 
Et dixit ad eam Ozias princeps Iudee : Vade in pace et Dominus54
54 Dominus ΩS Rusch Weber ] D<e>us ΩF
interl.| dux et adiutor
sit tecum in ultione inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_8)

Notes :