Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,1 

Quibus ascendentibus1,
1 ascendentibus] abscedentibus Weber
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
Numérotation du verset Idt. 9,2 

Domine Deus patris mei Simeon,
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
Numérotation du verset Idt. 9,3 

et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuisa
0 Cf. Gn. 34, 29.
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
Numérotation du verset Idt. 9,4 

Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset Idt. 9,5 

Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset Idt. 9,6 

Respice castra Assyriorum nunc,
sicut tunc castra Egyptiorum videre2 dignatus es, quando post servos tuos armati currebantb confidentes in quadrigis
0 Cf. Ex. 14, 9.
2 Egyptiorum videre ΩSJ Rusch Clementina ] inv. Weber
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
Numérotation du verset Idt. 9,7 

Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
Numérotation du verset Idt. 9,8 

Tenuit pedes eorum abyssus
et aque
operuerunt eosc.
0 Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset Idt. 9,9 

Sic fiant
et isti, Domine,
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset Idt. 9,10 

et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
Numérotation du verset Idt. 9,11 

Erige brachium tuum
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua3 qui promittunt
3 iracundia tua ΩJ Rusch Clementina ] iracundiam tuam Weber
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis4 tui et deicere gladio suo cornu altaris tui.
4 nominis Ω Rusch Clementina ] honoris Weber
Numérotation du verset Idt. 9,12 

Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
Numérotation du verset Idt. 9,13 

capiatur laqueo oculorum suorum in me,
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
Numérotation du verset Idt. 9,14 

Da mihi in animo constantiam ut contemnem5 illum et virtutem ut evertam illum.
5 contemnem ΩS Rusch ] contemnam Weber
Numérotation du verset Idt. 9,15 

Erit enim memoriale nominis tui,
cum manus feminea
deiecerit eum.
Numérotation du verset Idt. 9,16 

Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
neque in equorum viribus voluntas tua,
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum semper tibi6 placuit deprecatio.
6 semper tibi ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,17 

Deus celorum,
creator aquarum
et dominus totius creature
exaudi me miseram
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
Numérotation du verset Idt. 9,18 

Memento, Domine, testamenti tui
et da verbum in ore meo
et in corde meo
consilium corrobora, ut domus tua
in tua sanctificatione permaneat
Numérotation du verset Idt. 9,19 

et omnes gentes
agnoscant quoniam tu es Deus
et non est alius preter te.

Capitulum 9

Numérotation du verset Idt. 9,1 
Quibus ascendentibus1,
1 ascendentibus] abscedentibus Weber
interl.| vel : abscedentibus
marg.| QUIBUS  ASCENDENTIBUS. Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Iudith, quia sollicitudo sanctorum post predicationis obsequium redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat pure ascensionis incensum secundum illuda : «Cum oraveris intra in cubiculum tuum».
a Mt. 6, 6.
Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio,
interl.| penitentie
posuit cinerem super caput suum
interl.| memoriam fagilitatis et mortis
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens :
interl.| per humilitatis affectum se sperans exaudiri sacrificium Deo spiritus contribulatus
Numérotation du verset Idt. 9,2 
Domine Deus patris mei Simeon,
marg.| DOMINE  DEUS. Bene in oratione actum Simeonis commemorat qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavitb. Futurum enim erat ut Holophernes qui in Iudith voluit explere immunditiam libidinis gladio feriretur ultionis.
b Cf. Gn. 34, 25.
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
interl.| Dine filie Iacobc
c Cf. Gn. 30, 21.
Numérotation du verset Idt. 9,3 
et dedisti mulieres eorum in predam et filias eorum in captivitatem et omnem predam in divisionem servis tuis2
2 Cf. Gn. 34, 29.
interl.| filiis Iacob
qui zelaverunt zelum tuum, subveni queso te Domine Deus meus, mihi vidue.
interl.| desolate
Numérotation du verset Idt. 9,4 
Tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
interl.| omnia ordine disposuisti
et hoc factum est quod ipse voluisti.
Numérotation du verset Idt. 9,5 
Omnes enim vie tue parate sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti.
Numérotation du verset Idt. 9,6 
Respice castra Assyriorum nunc,
marg.| RESPICE  CASTRA. Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios scilicet Egyptiis, quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus eadem potentia eadem iustitia.
sicut tunc castra Egyptiorum videre3 {t. 2 : Erfurt, f. 176rb ; facsim., p. 351b} dignatus es, quando post servos tuos armati currebant4 confidentes in quadrigis
3 Egyptiorum videre ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
4 Cf. Ex. 14, 9.
interl.| non in Domino
et in equitatu suo et in multitudine bellatorum.
Numérotation du verset Idt. 9,7 
Sed aspexisti super castra eorum et tenebre fatigaverunt eos.
interl.| «vultus autem Domini super facientes mala»d
d Ps. 34, 17 ; 1Pt. 3, 12.
Numérotation du verset Idt. 9,8 
Tenuit pedes eorum abyssus
interl.| ut evadere non possent
et aque
interl.| maris
operuerunt eos5.
5 Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset Idt. 9,9 
Sic fiant
interl.| similes illis
et isti, Domine,
interl.| puniantur
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
Numérotation du verset Idt. 9,10 
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi.
interl.| soli
Numérotation du verset Idt. 9,11 
Erige brachium tuum
interl.| potentiam quam videris dimisisse
sicut ab initio et allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua6 qui promittunt
6 iracundia tua ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] iracundiam tuam Weber
interl.| iactant
se violare sancta tua et polluere tabernaculum nominis7 tui et deicere gladio suo cornu altaris tui.
7 nominis Ω Ed1455 Rusch Clementina ] honoris Weber
Numérotation du verset Idt. 9,12 
Fac, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 176rb ; facsim., p. 351b} FAC  DOMINE. Hoc non dicit delectatione pene sed amore iustitie. Sic prophete quicquid in spiritu iusto iudicio vident futurum in eodem spiritu predicant faciendum, immo per eos ipse predixit qui eis revelat atque facit quale est illud e : «Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum» etc. etf : «Percutiet te Deus paries dealbate».
e Ps. 68, 23.
f Act. 23, 3.
marg.| MYSTICE. Omnis hereticus vel schismaticus vel Iudeus vel paganus qui Ecclesiam verbo vel exemplo corrumpere voluerit, proprio superbie gladio caput inique voluntatis amittit. Undeg : «ipsa conteret caput tuum».
g Gn. 3, 15.
Numérotation du verset Idt. 9,13 
capiatur laqueo oculorum suorum in me,
interl.| per portam oculorum intret affectio concupiscentiarum, undeh : «qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est eam»
h Mt. 5, 28.
et percuties eum ex labiis caritatis mee.
interl.| dulcia videantur ei labia mea, id est verba
Numérotation du verset Idt. 9,14 
Da mihi in animo constantiam ut contemnem8 illum et virtutem ut evertam illum.
8 contemnem ΩS Rusch ] contemnam Weber
Numérotation du verset Idt. 9,15 
Erit enim memoriale nominis tui,
interl.| «non nobis Domine non nobis sed nomini»i etc.
i Ps. 113, 9.
cum manus feminea
interl.| fragilis sexus
deiecerit eum.
interl.| «qui se exaltat humiliabitur»j
j Lc. 14, 11.
interl.| superbum
Numérotation du verset Idt. 9,16 
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine,
interl.| in qua confidit Holophernes
neque in equorum viribus voluntas tua,
interl.| «fallax equus ad salutem»k et «nolite fieri sicut equus et mulus»l etc.
k Ps. 32, 17.
l Ps. 31, 9.
nec superbi ab initio placuerunt tibi
interl.| unde diabolus et primus homo cecidit
sed humilium et mansuetorum semper tibi9 placuit deprecatio.
9 semper tibi ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 9,17 
Deus celorum,
interl.| sanctorum
creator aquarum
interl.| apostolorum
et dominus totius creature
interl.| nove
exaudi me miseram
interl.| afflictam
deprecantem et de tua misericordia presumentem.
interl.| non de viribus meis
Numérotation du verset Idt. 9,18 
Memento, Domine, testamenti tui
interl.| promissionis qui promittis te esse cum fidelibus tuis
et da verbum in ore meo
interl.| quo loquor ad eum
et in corde meo
interl.| ex quo procedunt verba
consilium corrobora, ut domus tua
interl.| quam delere vult
in tua sanctificatione permaneat
interl.| in eternum
Numérotation du verset Idt. 9,19 
et omnes gentes
interl.| audito miraculo
agnoscant quoniam tu es Deus
interl.| solus
et non est alius preter te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_9)

Notes :