Capitulum 13
Numérotation du verset
Est. 13,1
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Ethiopiam1 centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem2.
1 Rex... Ethiopiam] hic inc. cap. 13 CorS1
|
2 salutem] + dicit
Weber
|
Numérotation du verset
Est. 13,2
÷ Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem mee dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentie magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Numérotation du verset
Est. 13,3
÷ Querente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc3 impleri, unus qui, sapientia et fide ceteros precellebat et erat post regem secundus, Aman nomine,
3 posset hoc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 13,4
÷ indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium consuetudinem faciens4 regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
4 c. f.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 13,5
÷ Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Numérotation du verset
Est. 13,6
÷ iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis prepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quarta decima die duodecimi mensis adar anni presentis
Numérotation du verset
Est. 13,7
÷ ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant5.
5 turbaverant] turbaverunt
Weber
Hucusque exemplar epistole. Que sequuntur post eum locum scripta reperi ubi legitur : Pergensque Mardocheus fecit omnia que ei mandaverat Esther nec tamen habetur6 in hebraico et apud nullum penitus feruntur interpretum.
6 habetur] habentur
Weber
Numérotation du verset
Est. 13,8
÷ Mardocheus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius
Numérotation du verset
Est. 13,9
÷ et dixit : Domine Domine rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tue resistere voluntati, si decreveris salvare Israel,
Numérotation du verset
Est. 13,10
÷ tu fecisti celum et terram et quicquid celi ambitu continetur ;
Numérotation du verset
Est. 13,11
÷ Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tue.
Numérotation du verset
Est. 13,12
÷ Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua glorie cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum.
Numérotation du verset
Est. 13,13
÷ Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
Numérotation du verset
Est. 13,14
÷ sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem, excepto Deo7 meo.
7 Deo] Domino
Weber
Numérotation du verset
Est. 13,15
÷ Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri8 perdere et hereditatem tuam delere.
8 nostri]
om. Weber
Numérotation du verset
Est. 13,16
÷ Ne despicias partem tuam quam redemisti9 de Egypto.
9 redemisti] + tibi
Weber
Numérotation du verset
Est. 13,17
÷ Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne10 claudas ora te canentium.
10 ne] non
Weber
Numérotation du verset
Est. 13,18
÷ Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Est. 13,1-18
prol.|
[capitulum sine postilla ; cf. {LYR24.10.3L3}]
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_13)
Notes :