- Idc. 2, moraliter :
Moraliter. {c} Suscitavitque Dominus] etc. Is. 3.d. Dominus ad Iudicium veniet, etc. Iudices sunt Prelati, et Apostoli, quos suscitavit Dominus, gratiam infundendo, sive inspirando. Dn. 13.e. Suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris, qui statim dixit : Revertimini ad iudicium. Dicuntur autem iudices prelati, quia ex officio debent se iudicando examinare, an sint digni ad prelationem, Vel idonei. Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitatem. Et alibi 37.d. Tenta animam tuam antequam des ei potestatem. Item debent iudicare de subditis, inter lepram, et non lepram, et inter lepram, et lepram. Lv. 13.a. Homo, in cuius cute, vel carne orta fuerit plaga lepre, adducetur ad Aaron Sacerdotem, vel ad quemlibet filiorum eius. His iudicibus dicitur. Recte iudicate filiis hominum. Item : Iudicate populo, et humili. Is. 1.e. Iudicate pupillo, defendite viduam, et venite, et arguite me dicit Dominus. Ad quid suscitat hos iudices Ut liberet subditos de manu vastantium, id est demonum hereticorum, schismaticorum, tyrannorum, opponendo se quasi murum pro domo Israel. Liberare autem debent eos predicationis gladio, ut Paulus Eph. ult. Orationis clypeo, ut Aaron. Sap. 18.d. Item Sacramentorum ministerio, eleemosynarum subsidio. Hec enim quatuor debent prelati subditis, predicationem, orationem, Sacramentorum administrationem, bonorum suorum communicationem. Quilibet igitur antequam promoveri debeat, debet attendere in se, si sit in reddendo hec quatuor idoneus. Sed e contra faciunt multi Prelatorum, oves suas non liberant, ut pastores, sed spoliant, ut fures. Unde Mi. 2.c. Desuper tunicam pallium tulistis. Excoriant, ut
carnifices. Mi. 3.a. Audite principes domus Iacob, et duces domus Israel : Numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos, et carnem desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Item tondent, ut mercenarii Ez. 34.a. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat comedebatis, et gregem meum non pascebatis. Item devorant, ut lupi. Ps. 13. Qui devorant plebem meam, ut cibum panis.