Capitulum 6
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
Et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
Numérotation du verset
1Mcc. 6,2
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et lorice et scuta que reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Grecia
Numérotation du verset
1Mcc. 6,3
et venit et querebat civitatem capere et predare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
Numérotation du verset
1Mcc. 6,4
et insurrexerunt in prelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,5
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra que erant in terra Iuda
Numérotation du verset
1Mcc. 6,6
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,7
et quia diruerunt abominationem quam edificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,8
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem pre tristitia quia non est factum sicut cogitabat
Numérotation du verset
1Mcc. 6,9
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
Numérotation du verset
1Mcc. 6,10
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde pre sollicitudine
Numérotation du verset
1Mcc. 6,11
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitie in qua nunc sum qui iocundus eram et dilectus in potestate mea
Numérotation du verset
1Mcc. 6,12
nunc vero reminiscor malorum que feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea que erant in ea et misi auferri habitantes Iudeam sine causa
Numérotation du verset
1Mcc. 6,13
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
Numérotation du verset
1Mcc. 6,14
et vocavit Philippum unum de amicis suis et preposuit eum super universum regnum suum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,15
et dedit ei diadema et stolam suam et annulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,16
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
Numérotation du verset
1Mcc. 6,17
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adolescentem et vocavit nomen eius Eupator.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,18
Et hii qui erant in arce concluserant Israel in circuitu sanctorum et querebant eis mala semper ad firmamentum gentium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,19
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
Numérotation du verset
1Mcc. 6,20
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
Numérotation du verset
1Mcc. 6,21
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,22
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros ?
Numérotation du verset
1Mcc. 6,23
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in preceptis eius et obsequi edictis eius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,24
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostre diripiebantur
Numérotation du verset
1Mcc. 6,25
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,26
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,27
et nisi preveneris eos velocius maiora quam hec facient nec poteris obtinere eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,28
Et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,29
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,30
et erat numerus exercitus centum millia peditum et viginti millia equitum et elephanti triginta duo docti ad prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,31
et venerunt per Idumeam et applicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
Numérotation du verset
1Mcc. 6,32
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,33
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et comparaverunt se exercitus in prelium et tubis cecinerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 6,34
et elephantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium
Numérotation du verset
1Mcc. 6,35
et diviserunt bestias per legiones et asstiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis et galee aeree in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestie electi erant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,36
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
Numérotation du verset
1Mcc. 6,37
sed et turres ligneas super eos firme protegentes super singulas bestias et super eas machine et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestie
Numérotation du verset
1Mcc. 6,38
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
Numérotation du verset
1Mcc. 6,39
et ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,40
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
Numérotation du verset
1Mcc. 6,41
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbe et collisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,42
et appropiavit Iudas et exercitus eius in prelium et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,43
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,44
et dedit se ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen eternum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,45
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
Numérotation du verset
1Mcc. 6,46
et ivit sub pedes elephanti et supposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
Numérotation du verset
1Mcc. 6,47
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius diverterunt ab eis
Numérotation du verset
1Mcc. 6,48
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et applicuerunt1 castra rex ad Iudeam et montem Sion
1applicuerunt] applicuit
Weber
Numérotation du verset
1Mcc. 6,49
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terre
Numérotation du verset
1Mcc. 6,50
et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,51
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
Numérotation du verset
1Mcc. 6,52
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,53
Esce autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudea de gentibus consumpserant reliquias eorum que reposite fuerant
Numérotation du verset
1Mcc. 6,54
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,55
Et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
Numérotation du verset
1Mcc. 6,56
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia querit suscipere regni negotia
Numérotation du verset
1Mcc. 6,57
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus quotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
Numérotation du verset
1Mcc. 6,58
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 6,59
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum que despeximus irati sunt et fecerunt omnia hec
Numérotation du verset
1Mcc. 6,60
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
Numérotation du verset
1Mcc. 6,61
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
Numérotation du verset
1Mcc. 6,62
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
Numérotation du verset
1Mcc. 6,63
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem.
Capitulum 6
Numérotation du verset
1Mcc. 6,1
marg.|
{5.
238ra} {a}
Et Rex Antiochus]
etc. Primo agit de morte Antiochi, et substitutione filii sui.
marg.|
Secundo de obsidione arcis Sion, et quomodo hoc Regi innotuit, ibi :
[Et hi qui erant in arce]
marg.|
Tertio, de adventu Regis in Iudeam, et pugna ipsius, et de morte Eleazari, ibi :
[Et iratus est Rex]
marg.|
Quarto, quomodo Rex obsedit Hierusalem, et cepit Bethsuram, ibi :
[Castra autem Regis]
marg.|
Quinto, de pace inita inter regem, et Iudam, et de recessu Regis, ibi :
[Et audivit Lysias]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et Rex Antiochus]
etc. Revertitur ad Antiochum, qui fuerat in Persidem querere vectigalia, ut dicitur supra 3.
marg.|
{c}
Templumque]
Diane.
marg.|
{d}
Et surrexerunt]
Iosephus. Exeuntes de civitate, fugaverunt eum usque ad Babyloniam.
marg.|
{e}
In primis]
id est cum Principibus bellatoribus, quasi totum fecerat quicquid poterat.
marg.|
{f}
Abominationem]
idolum Iovis. De quo supra 1. et 4.
marg.|
{g}
Sed et Bethsuram]
munierunt scilicet, ut dicitur, supra 3.
marg.|
{i}
Et decidit in lectum]
De hoc habes plenius 2. Machabeorum 9.
marg.|
{k}
Et dilectus]
Alii, vel complacuit mihi in potestate mea.
marg.|
{m}
Cognovi ergo]
etc. Hinc miratur Iosephus. Polybium utrum bonum dixisse, ideo periisse Antiochum, quia voluit templum Diane in Perside devastare, nam qui nullatenus peccatum egit, dicit Iosephus, sed tantum cogitavit, nullo reatu facti tenetur. Hinc patet secundum opinionem Iosephi, quod lex cohibebat manum non animum.
marg.|
{o}
Et preposuit eum]
Id est tutorem Regni sui fecit, ut dicit Iosephus.
marg.|
{p}
Et annulum]
ut deferret filio suo Antiocho.
marg.|
{q}
Ut adduceret]
vel educaret.
marg.|
{r}
Anno centesimo quadragesimonono]
Centesimo quadragesimoquinto cepit tyrannidem exercere, et ita tantum quatuor annis eam exercuit.
marg.|
Ita verum est quod dicitur supra 2.g. Hodie extollitur, etc.
marg.|
{s}
Eupator]
vel Eupatorem.
marg.|
Mystice. {a}
Et Rex Antiochus]
Glossa, Sicut hic Antiochus, ita et Antichristus cuius hic Typum gerit propter impietatis opera interibit quem Dominus Iesus interficiet
{5.
238rb} spiritu oris sui, 2. Thessalonicensium 5.b.
marg.|
{b}
Perambulavit superiores regiones]
visitans provinciam suam, custodiens atrium suum, muniens regnum suum.
marg.|
Ipse est Rex super omnes filios superbie, unde omne sublime videt.
marg.|
Dominus autem perambulabat Iericho, id est pauperes Luce 19.a.
marg.|
{h}
Expavit]
Hic est invidus, qui audiens bonos proficere expavescit per timorem, ne scilicet, amplius proficiant.
marg.|
Commovetur per iram, cadit in lectum per peccatum, quia bonus odor fit ei venenum, sicut Iude, Io. 12.a.
marg.|
Ubi domus repleta est ex odore unguenti, ipse autem repletus est ira, et indignatione.
marg.|
Tandem incidit in languorem per desperationem, et conscientie torsionem.
marg.|
Unde 2Mcc. 9.b. additur, quod de corpore eius scaturiebant detractiones, scilicet, contra proximos, et murmura contra Deum, ita quod fetore illius totus exercitus gravaretur, et qui paulo ante sidera celi contingere se arbitrabatur, eum nemo propter fetorem portare poterat, quia quando aliquis superbus, vel hypocrita qui omnes alios sanctitate, vel scientia se putat excedere, videt alios precellere, et se deprimi, iam internam malitiam amplius celare non potest, sed toti congregationi importabilis efficitur, Sir. 22.b. Arenam, et salem, et massam, etc.
marg.|
{l}
Nunc vero reminiscor malorum, que feci in Hierusalem, unde et abstuli omnia spolia argentea, et aurea, que erant in ea,
marg.|
Hec est penitentia feneratorum, qui ingruente morte, tunc bene confitentur se pauperes spoliasse, et bene veniam petunt a Deo, et ab ipsis pauperibus, sicut iste fecit, ut patet 2Mcc. 9.
marg.|
Sed tamen nihil restituunt, sed magis de filiorum exaltatione cogitant, sicut ille.
marg.|
Et quod penitentie signa ostendunt, causa evadendi infirmitatem faciunt.
marg.|
Unde ibi dicitur. Spem multam habens effugiendi infirmitatem.
marg.|
Iudas autem, et penituit, et restituit, ut dicitur Mt. 27.a.
marg.|
{n}
Et vocavit Philippum unum de amicis]
Os lampadis, qui habet oleum adulationis in ore. Tales frequenter a principibus exaltantur.
marg.|
{d}
Et querebant eis mala]
Quia eos, qui ascendebant in templum immolare, repente invadentes hostiliter opprimebant, ut dicit Iosephus.
marg.|
{e}
Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in preceptis eius, et obsequi edictis eius, et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis,
marg.|
Tria damna tangunt, ex parte sua, scilicet amicorum, corporum, et rerum, deinde Reipublice causam allegant, et Regis.
marg.|
{f}
Et munitionem in Bethsura munierunt]
Supra 4.
marg.|
{h}
Et exierunt]
obsessi.
marg.|
{i}
Bethzacharan]
Iosephus.
marg.|
In angusto quodam loco qui Deduscaria dicitur, decem millibus stadiis ab hostibus distante.
marg.|
{k}
Mille viri]
pedites, scilicet.
marg.|
{l}
Bestie]
custodiende, et muniende.
marg.|
{m}
Hi ante tempus]
expedite, et cito.
marg.|
{n}
Ibi erant]
precedentes.
marg.|
{o}
Ibant sequentes]
marg.|
{p}
Et non discedebant]
collaterales.
marg.|
{q}
Viri virtutis]
arcarios, ut dicit Iosephus.
marg.|
{r}
Statuit in duas partes]
etc. Rex, scilicet, Antiochus, secundum Ioseph. secundum Glossam sic.
marg.|
Residuum, equitatum]
ordinavit Rex.
marg.|
{r}
Et statuit]
Iudas.
marg.|
{s}
In duas partes,
etc.
constipatos]
quia in angusto loco erant,
marg.|
{e}
Et commovebantur]
timore.
marg.|
{f}
Terram]
illam. Vel per hoc mittunt nos ad mysterium.
marg.|
{g}
De exercitu]
precursoribus, scilicet, secundum Iosephum.
marg.|
{h}
Et vidit Eleazar]
Iosephus dicit : Eleazarus autem frater eius quem Mauronem vocabant.
marg.|
Forte frater eius erat ex alio patre.
marg.|
{i}
Filius Saura]
nomen est matris eius. Vel forte Matathias binomius fuit.
marg.|
{k}
Et occidit eum]
: vulnerans in ventre, in umbilico, scilicet.
marg.|
{l}
Et videntes]
Iudas et sui.
marg.|
{m}
Diverterunt ab ipsis]
Ad Hierusalem, ut obsidioni necessaria prepararent : ut dicit Iosephus.
marg.|
Et est argumentum hic de solicitudine providentie temporalium, et de fuga cautele, Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, etc.
marg.|
{n}
Et fecit pacem]
ita, scilicet, ut salvis corporibus nudi exirent, ut dicit Iosephus.
marg.|
{o}
Quia non erant]
quasi ideo composuerunt.
marg.|
{p}
Quia Sabbata erant terre]
Septimus annus, quando terra inculta manebat.
marg.|
{s}
Ad locum]
Ad montem Sion in quo templum erat expugnandum.
marg.|
{t}
Et statuit illic balistas]
Isidorus. Balista dicta a ballin quod est mittere : torquetur enim verbere nervorum, et vi magna iacit hastas vel saxa.
marg.|
{y}
Et scorpios]
Isidorus. Scorpius est sagitta venenata arcu vel tormentis excussa, que dum ad hominem venerit virus quo figit infundit, unde et scorpio nomen accepit. Sed hic accipitur pro ipso instrumento quo iacitur.
marg.|
{x}
Et tormenta]
Papias: Tormentum dicitur quicquid summa vi torquetur, ut magnatum.
marg.|
{u}
Et ignis iacula]
Instrumenta quibus ignis iacitur.
marg.|
{z}
Fecerunt, et ipsi machinas]
Papias : Machina est fabrica, instrumentum, insidie, compositio.
marg.|
Unde machinari dicitur moliri, fabricare, cogitare, instruere, conficere.
marg.|
{a}
Reliquias eorum]
fructus alterius anni.
marg.|
{b}
Que reposite fuerant]
id est que reservate erant in annum illum.
marg.|
{b}
Deficimus quotidie]
Iosephus dicit, quod Rex audierat quod Philippus veniens a Perside, Rempublicam Antiochi sibi volebat usurpare, sed Philippi tyrannidem tacere decrevit, ne exercitus sui dubia corda perciperet, et ideo hanc causam recedendi, que hic ponitur pretendit. Revertens autem duxit secum Oniam Principem sacerdotum qui et Menelaus dicebatur. Lysias autem suasit Regi Menelaum occidere, si vellet Iudeos habere pacatos, dicens hunc fuisse initium malorum, qui flexit patrem suum cogere Iudeos Religionem, et patriam relinquere Mittens ergo Rex Menelaum ad Veriam civitatem Syrie, interfecit eum. Contrarium tamen videtur dici 2Mcc. 13.c. Dominantes civitati, que erat sedes Regni, ideo dicitur civitas, Antonomastice.
Numérotation du verset
1Mcc. 6,mystice
marg.|
Mystice. {a}
Et hi qui erant in arce]
secundum Glossam . Hi sunt qui in arce superbie se erigentes, veram Religionem in Christicolis persequuntur.
marg.|
Unde eorum quidam ex gentibus, ut sunt Philosophi, vel laici mali, quidam de impiis Israel, ut sunt heretici, vel Clerici impii, provocant principatum huius mundi in odium servorum Dei, ut hoc solatio adiuti facilius suam possint impietatem explere. Item qui sunt in arce predicationis, ipsi.
marg.|
{b}
Concluserant Israel]
id est intercluserunt a templo. Ipsi dico existentes.
marg.|
{c}
In circuitu sanctorum]
ut scilicet nullus posset intrare, vel egredi.
marg.|
Hi sunt mali prelati, qui habent claves, claudunt Regnum
{5.
238vb} celorum, nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt, Mt. 23.b.
marg.|
{g}
Et iratus est Rex, ut hec audivit, et convocavit omnes amicos suos, et Principes exercitus sui, et eos qui super equites erant. Sed et de regnis aliis, et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. Et erat numerus exercitus centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti trigintaduo docti ad prelium. Et venerunt per Idumeam]
etc. Glossa
marg.|
Sevitia persecutorum non est contenta seditione interna, sed etiam forinsecus servis Christi immania excitant bella, instruunt pedites, ordinant equites, preparant elephantes, et quidquid potest cogitare impietas, totum preparat atrocitas.
marg.|
Sed figuraliter sicut pedites, et equites possunt designare lictores, et carnifices, ita elephanti fastum principum, quibus ostendebatur sanguis uve, et mori, quia in effusione sanguinis martyrum excitata est sevitia persecutorum. Hic sanguis elephantos malos, id est tyrannos, excitat ad furorem, sed bonos elephantos, id est viros sanctos excitat ad fervorem Gn. 49.b. Lavabit in vino stolam suam.
marg.|
Qui assistunt bestiis, adulatores sunt, quorum lorice concatenate dicuntur, quia, ut dicit Glossa doli pravorum consiliorum invicem perplexi sunt.
marg.|
Galeam eneam habent in capitibus, quia iniquitatis duritiam perseverantem, et clamosam circumdant mentibus.
marg.|
Ibi etiam equites adsunt ordinati, quia superbie delatio ibi non deerit, ubi communis nature per misericordiam non consideratur equalitas, sed mundani favoris appetitur vanitas. Hi ante tempus quocumque ibat bestia, ibant, quia quicquid placet Principi, ipsi laudant.
marg.|
Turres lignee fragilitatem significant potentie, que triginta viros capiebant, quia Christi Martyribus, et omnibus fidem Trinitatis confitentibus prevalere se confidebant.
marg.|
Magister bestie, crudelitas mentis est persecutorum, que intus estuans, totum foris machinabatur malum, et ipsos ad omnia genera malitiarum perducit.
marg.|
His ita dispositis Iudas statuit suum tubis commovere exercitum, quia cum insistunt bella persecutionum, predicatores sancti non desistunt verbis confortare animos Θ auditorum. Et licet terrena gloria respondeat in pompa mundana, seu varia in cruciatibus tormentorum incandescant genera, tamen martyres Christi imperterriti manent, et veri ducis sui Iude, scilicet, spiritualis, lateri adherentes vincunt atque prosternunt audaciam impiorum.
marg.|
{b}
Per montes excelsos]
isti sunt superbi aperti.
marg.|
{c}
Per loca humilia]
Isti sunt hypocrite vel pauperes iniqui Is. 9.c.
marg.|
Vertet Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente,
{5.
239rb} et devorabunt Israel toto ore. {d}
Et ibant caute, et ordinate]
Quia filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis, Luce. 16. Quia intus habent magistrum bestie, id est diabolum, qui docet eos.
marg.|
{b}
Et vidit Eleazar]
bestiam, sic sancti Martyres suos persecutores moriendo vincebant.
marg.|
Sic et Samson plures occidit moriens, quam vivens, et sic sibi nomen eternum acquirebat, et multos a dextris, et a sinistris prosternebat gladio verbi Dei, Glossa tamen et Gregorius exponunt illud in malum.
marg.|
Gregorius super illud Iob. 29.c.
marg.|
Iustitia indutus sum, et vestivi me, etc. Sub bestia quam prostravit, moritur, qui de culpa, quam superat elevatur.
marg.|
Augustinus . Sunt qui de contemptu vane glorie vanius gloriantur.
marg.|
{l}
Et videntes virtutem Regis]
Optimum est consilium, ut qui in campo huius mundi vident se tentationibus periclitari, confugiant ad civitatem claustri, Ier. 8.e.
marg.|
Quare sedemus, convenite, et ingrediamur civitatem munitam, etc. Mt. 24.b.
marg.|
Tunc, qui in Iudea sunt fugiant ad montes, etc.
marg.|
{n}
Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura]
Qui est in Bethsura, in domo angustie, id est in mundo, vel in tentatione quacumque, nudus fugiat, et pacem habebit.
marg.|
Nudus dico a possessione exteriori, et interiori, que est privatus amor, sensus proprius, et propria voluntas : que qui retinet, non omnia reliquit, et ideo centuplum non recipit in presenti.
marg.|
{p}
Quia sabbata erant terre]
Si terra, id est corpus tuum, per pigritiam sabbatizat, necesse est ut spiritualia deficiant alimenta, et tu a diabolo captiveris, Mt. 12.d. Invenit eam vacantem.
marg.|
{q}
Et constituit illic custodiam]
Hoc est fedus quod percutiunt impii cum inferno, ut ipsi de domibus conscientiarum virtutibus nudati, egrediantur ad pascendos hedos, et colligendas paleas, et ipsi demones custodiant castrum cordis.
marg.|
{r}
Et convertit castra dies multos]
Glossa Hoc est quod omnibus diebus persecutores Ecclesie a crudelitate non cessant ad probationem bonorum, quibusdam ad deceptionem.
marg.|
Hec tamen obsidio ultimam persecutionem significat, quando pauci remanebant in Sanctis : quia nisi abbreviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro, Mt. 24.b.
marg.|
{s}
Ad locum sanctificationis]
Secularibus captis claustrales impugnant, vel minoribus collectis, ad prelatos convertitur, Abac. 1.c. Congregabit quasi arenam captivitatem, etc.
marg.|
{z}
Fecerunt autem, et ipsi machinas adversus machinas eorum]
etc. quia contra diversa vitiorum tentamenta varia opponenda sunt remedia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_6)
Notes :