Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset 1Rg. 25,1 

Mortuus est autem Samuel et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis1 et sepelierunt eum2 in domo sua in Ramatha3. Consurgensque David descendit in desertum Pharon.
1 nimis] om. Weber |
2 eum Rusch Clementina ] om. Weber |
3 Ramatha Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,2 

Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis, erantque ei oves tria millia, et mille capre et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
Numérotation du verset 1Rg. 25,3 

Nomen autem viri illius erat Nabal.
Et nomen uxoris eius Abigail. Eratque illa mulier4 prudentissima et speciosa, porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus. Erat autem de genere Caleb.
4 illa mulier Cava Λ D Φ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,4 

Cum autem5 audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,5 

misit decem iuvenes et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Numérotation du verset 1Rg. 25,6 

Et sic6 dicetis : Sit7 fratribus meis et tibi pax, et domui tue pax, et omnibus quecumque habes sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos et omnia tua8.
6 sic] om. Weber |
7 sit] sic Cava D Φ Weber |
8 ex…tua Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,7 

Audivi quod tonderent pastores tui
greges tuos9 qui erant nobiscum in deserto, numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
9 greges tuos] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,8 

Interroga pueros tuos et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui10 gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus, ad te11 quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David.
10 tui Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
11 ad te] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,9 

Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hec ex nomine David et siluerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 25,10 

Respondens autem Nabal pueris David ait : Quis est David ?
Et quis est filius Isai ? Hodie increverunt
servi qui fugiunt dominos suos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,11 

Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum que occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint ?
Numérotation du verset 1Rg. 25,12 

Regressique12 sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt et annuntiaverunt ei13 omnia verba que dixerat Nabal14.
12 regressique] regressi Weber |
13 ei] om. Weber |
14 Nabal] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,13 

Tunc ait David15 pueris16 suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis17, accinctusque est David18 ense suo, et secuti sunt David quasi quadrigenti viri, porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
15 ait David] inv. Weber |
16 pueris Rusch Clementina ] viris Weber |
17 gladiis suis Rusch Clementina ] gladio suo Weber |
18 David] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,14 

Abigail
autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis19 dicens : Ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent Domino nostro et aversatus20
19 suis Rusch Clementina ] om. Weber |
20 aversatus Φ Rusch Clementina ] aversus Weber |
est eos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,15 

Homines isti satis21 boni fuerunt nobis, et non molesti, nec quicquam aliquando periit omni tempore quo fuimus22 conversati cum eis in deserto.
21 isti satis] inv. Weber |
22 fuimus Rusch Clementina ] sumus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,16 

Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
Numérotation du verset 1Rg. 25,17 

Quam ob rem considera, et recogita quid facias, quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam et ipse filius est Belial
ita ut nemo ei possit loqui.
Numérotation du verset 1Rg. 25,18 

Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polente
et centum ligaturas uve passe et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,19 

Dixitque pueris suis : Precedite me, et23 ecce ego post tergum sequar vos, viro autem suo Nabal non indicavit.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,20 

Cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radicem24 montis, David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit.
24 radicem R Σ Λ D Φ Rusch ] radices Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,21 

Et ait David : Vere frustra servavi omnia que huius erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis que ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono.
Numérotation du verset 1Rg. 25,22 

Hec faciat Dominus25 inimicis David, et hec addat si reliquero de omnibus que ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
25 Dominus R Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,23 

Cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram,
Numérotation du verset 1Rg. 25,24 

et cecidit ad pedes eius et dixit : In me sit, domine mi, hec iniquitas,
loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis et audi verba famule tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,25 

Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, quoniam26 secundum nomen suum stultus est, et sultitia est27 cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine, mi quos misisti.
26 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber |
27 sultitia est Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,26 

Nunc ergo, domine mi,
vivit Dominus ; et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguinem28 et salvavit animam29 tuam
28 in sanguinem Cava Rusch Clementina ] in sanguine Weber |
29 animam] manum Weber |
tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui querunt domino meo malum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,27 

Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,28 

Aufer iniquitatem
famule tue, faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem, quia prelia, domini domine mi tu preliaris, malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,29 

Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et querens animam tuam erit anima domini mei
custodita quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum porro inimicorum tuorum anima30 rotabitur quasi in impetu et circulo funde.
30 inimicorum tuorum - anima Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,30 

Cum ergo fecerit Dominus tibi31 domino meo omnia hec32 que locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 Dominus tibi R Amiatinus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber |
32 hec] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,31 

non erit tibi hoc in singultum,
et in scrupulum cordis domino meo quod effundens33 sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancille tue et tu benefacies ei34.
33 effundens] effunderis Weber |
34 et tu benefacies ei] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,32 

Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum,
Numérotation du verset 1Rg. 25,33 

et benedicta tu que prohibuisti me ne irem hodie35 ad sanguinem, ne36 ulciscerer me manu mea.
35 ne irem hodie] hodie ne irem Weber |
36 ne] et Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,34 

Alioquin vivit Dominus Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem37 tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem38 mingens ad parietem.
37 me ne malum facerem Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] me malum facere Weber |
38 ad matutinam lucem] ad lucem matutinam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,35 

Suscepit ergo39 de manu eius omnia que attulerat ei dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam.
39 ergo] + David praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,36 

Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iocundum. Erat enim ebrius nimis et non indicavit verbum illi40 pusillum aut grande usque mane41.
40 verbum illi] ei verbum Weber |
41 usque] +in Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,37 

Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit42
42 indicavit] + ei praem. Weber
uxor sua verba hec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis.
Numérotation du verset 1Rg. 25,38 

Cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est.
Numérotation du verset 1Rg. 25,39 

Quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit
causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 25,40 

Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te in uxorem sibi43.
43 in uxorem sibi] sibi in uxorem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,41 

Que consurgens adoravit prona in terram et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Numérotation du verset 1Rg. 25,42 

Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puelle ierunt cum ea pedisseque eius, et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
Numérotation du verset 1Rg. 25,43 

Sed et Achinoem accepit David de Iezrael et fuit utraque uxor eius.
Numérotation du verset 1Rg. 25,44 

Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lays qui erat de Gallim.

Capitulum 25

Numérotation du verset 1Rg. 25,1 
marg.| {m} Abiit Ergo Saul] Tripartitum est hoc caput. In prima parte agitur de morte Samuelis. In secunda {1. 237vb} de morte Nabal Carmeli. In tertia de matrimonio Abigail uxoris Nabal, et David. Certum est igitur quod ab hoc loco : Mortuus est autem Samuel, etc. usque ad finem secundi libri, non scripsit Samuel. Unde queritur apud Hebreos, cur eius nomine intitulentur hi duo libri : Nam ut dictum est in prologo, hi duo primi libri appellantur Samuel apud Hebreos. Ad hoc dicunt, quod hi duo libri nomine Samuelis intitulantur, quia residuum, quod non scripsit Samuel, scripsit unus de prophetis discipulus eius : Et sicut Plato opera sua nomine discipulorum suorum intitulat,
marg.| {e} converso hoc opus discipuli, nomine magistri intitulatur. Quidam tamen dicunt Nathan scripsisse sequentia usque ad finem secundi libri.
marg.| {n} Ad tutiora loca] non credens se invidie Saulis.
marg.| {o} Planxerunt eum nimis] singuli tamquam proprium patrem.
marg.| {p} In domo sua in Ramatha] id est que est in Ramatha.
marg.| {q} In desertum Pharan] GLOSSA. Pharan oppidum in Arabia, vicinum Sarracenis, qui in solitudine erant. Per hoc transierunt filii Israel. Nm. 10.b. de monte Sinai dum castra movissent.
marg.| {r} Vir quispiam in solitudine Maon] etc. Non dicit unus, sicut supra 1.a. De Elcana dictum est, quia vir sapiens unus est, stultus autem multiplex est. Unde Sir. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet sicut Sol : nam stultus ut luna mutatur.
marg.| {s} Et accidit ut tonderetur grex] Oves in Carmelo tondere, est subditos per scientiam ab amore temporalium separare. In tonsione ovium gaudebant antiqui, sic Prelati gaudere debent, cum possunt subditos ab amore temporalium separare : Hoc est, quod legitur Gn. 21.a. Crevit puer, et ablactatus est : Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. Sed sunt plerique qui alios tondent, quia docent, et predicant contemptum temporalium, et seipsos tondere nolunt, sed lanam ovium sibi retinent, et unde oves spoliant, se vestiunt. Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, nonne greges a pastoribus pascuntur, lac comedebatis, et lanis operiebamini. Sed quid faciet Dominus ? {1. 238ra} Dicitur Os. 2.b. Liberabo lanam meam, et linum meum, que operiebant ignominiam eius, et nunc revelabo stultitiam eius. Sic tondere in bono accipitur : Et tonde capillum tuum, et proiice. Item in malo accipitur, et similiter refertur ad omnes. Tondere quidem oves, est, opera sua per iactantiam, aut inanem gloriam denudare, quod facit, qui in suis operibus favorem humanum querit. Dt. 15.d. Non tondebis primogenita ovium, Prelati, et perfecti debent facere opera sua manifeste, propter bonum exemplum. Unde Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Subditi vero, et imperfecti, quicumque debent ea facere in abscondito, quia cito posset exsufflari meritum operis eorum vento inanis glorie. Unde Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito. De utroque dicitur 1Cor. 11.a. Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum, omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato, etc. Unum est enim ac si decalvetur. Si tondeantur oves in hieme, frigore moriuntur : Ideo sapiens pastor estatem expectat ad tondendum oves suas. Vita presens, hiems est : vita futura, estas est. In hac ergo vita non sunt tondende oves, id est opera denudanda hominibus, per appetitum favoris humani, quia in estate, id est in futuro, scilicet in iudiciali die omnia nudabuntur. Dn. 7.c. Sedit iudicium, et libri aperti sunt. Item 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante Tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Tonsio ovium fiebat cum magna solemnitate, et manifestatio operum in die iudicii cum magna solemnitate fiet : Omnes enim aderunt, et boni, et mali. Ioel. 3.a. Congregabo omnes gentes, et deducam eos in vallem Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis. Item pastores tondere oves, nihil aliud est, quam Prelatos bursas subditorum evacuare, id est querere datum in subditis, et non fructum. De hoc dicitur Gn. 38.c. Nuntiatum est Thamar, quod socer illius ascenderet in Thamnas, que interpretatur tympani apertio, et significat dignitatem prelationis, ubi oportet aperire tympanum predicationis. Se ad quid ascendit ? Ad tondendas oves : Et ipsa mutato habitu penitentie, assumpto habitu levitatis, fornicatur in bivio huius vite, ubi due vie pariter coniunguntur, inferni scilicet et paradisi, et necesse est in exitu huius vite alteram ingredi. Inde concipitur Phares, id est divisio, quia ob hoc fere omnes dissensiones sunt in Ecclesia, id est de ovium tonsione. Item Gn. 31.c. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. Item nota : Carmelus interpretatur scientia circumcisionis. Ille ergo possessionem suam habet in Carmelo, qui habet scientiam multam, sed vita caret. Unde talis bene vocatur Nabal, id {1. 238rb} est, stultus. Sir. 30.c. Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumposite sepulchro. Quid proderit idolo libatio ? Nec enim manducabit, nec odorabitur. Item nota, oves sunt innocentes subditi, capre penitentes. Et capre pauciores fuerunt, quam oves, quid significat hoc, nisi quod dicit Ambrosius. Plures inveni, qui servaverunt innocentiam, quam qui veram agerent penitentiam.
marg.| {a} In Carmelo] Duo sunt montes, quorum uterque dicitur. Carmelus. Unus est in sorte Iude, de quo agitur hic. Alter est in confinio Palestine, et Phenicis, ubi Elias occidit Prophetas Baal. 3Rg. 18.g.
marg.| {t} Magnus] in divitiis, et possessionibus.
marg.| {b} Erat autem de genere Caleb] Hoc ideo determinat, ne crederetur fuisse de Carmelo Phenicis. Hic Nabal dicitur Gezen. 1Par. 2.f. ubi legitur sic : Epha autem, concubina Caleb, peperit Aran, et Musa, et Thezer : Porro Aran genuit Gezen : Hic est Nabal, ut putant Iudei.
marg.| {c} Et tibi pax, et domui] id est tibi, et domui tue, qui estis fratres mei, sit pax. Vel fratres vocat filios Nabal, domum, familiam. Triplicem autem optat eis pacem, scilicet temporis, pectoris, eternitatis.
marg.| {d} Ex multis annis] Hic incipit versus, et dicuntur hec sub persona David. Et construitur sic : Ego faciens salvos tuos.
marg.| {e} Audivi, quod tonderent pastores] etc. GLOSSA Quia patriarche pastores ovium fuerunt, ideo in tonsione ovium in memoriam eorum festive epulabantur Iudei.
marg.| {f} Nobiscum in deserto] Quando David custodiebat oves patris sui, erant cum eo pastores Nabal, quibus multa bona fecit.
marg.| {g} Pueros] id est opiliones.
marg.| {h} Indicabunt tibi] quod non fuimus eis molesti, nec unquam aliquid eis defuit.
marg.| {i} In die enim bona venimus] Hoc dicit, quia antiquitus exultabant, et epulabantur Iudei in tonsione ovium, ob memoriam patrum suorum, qui fuerunt pastores ovium.
marg.| {k} Quodcumque invenerit manus tua] id est quod placuerit tibi.
marg.| {l} Siluerunt] ut attentius audirent responsum.
marg.| {m} Quis est David] Despective dixit hoc.
marg.| {n} Hodie] id est hoc tempore.
marg.| {o} Increverunt] id est multiplicati sunt.
marg.| {p} Aquas meas] id est potum meum.
marg.| {q} Porro ducenti remanserunt ad sarcinas] quia sexcentos viros habebat secum, ut dictum est supra 23.
marg.| {r} Abigail autem uxori Nabal nuntiavit] etc. GLOSSA Hanc David post mortem viri sui, qui demens in stultitia sua periit, sibi copulavit, non habentem maculam, neque rugam, Eph. 5.f.
marg.| {1. 238va} a Benedicerent domino] scilicet id est salutarent Nabal.
marg.| {b} Aversatus est eos] GLOSSA id est despexit.
marg.| {c} Periit] captum a leonibus, vel ursis, vel huiusmodi.
marg.| {d} Pro muro] Hoc est, quod supra dixit David : Salvos faciens.
marg.| {e} Quoniam completa est malitia] id est iam venit tempus pene eius. Simile Gn. 15.d. Nondum completa est malitia Amorrheorum, id est nondum venit tempus, ut puniantur. Vel sic completa est malitia, etc. id est plenitudo malitie est in viro tuo. Supra 20.b. Aliter accipitur : Completa est malitia eius scilicet Saulis, id est definitum est propositum interficiendi David.
marg.| {f} Et adversum domum tuam] quia peccatum eius redundat in domum eius.
marg.| {g} Belial] id est diaboli.
marg.| {h} Festinavit igitur Abigail] etc. Abigail interpretatur patris mei exultatio, et significat penitentem : de cuius conversione exultat non solum pater, sed tota Trinitas, immo tota curia celi. Lc. 15.b. Dico vobis, gaudium erit maius super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonaginta iustis, qui non indigent penitentia. Festinavit ergo Abigail, quia festinanda est penitentia, dum sumus, ubi est locus penitentie. Eccl. 5.b. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius.
marg.| {i} Ducentos panes] Ducenti panes sunt opera bona, que dicuntur ducenta, que fiunt in gemina caritate, et custodia quinque sensuum, que per centenarium designatur. Hec debet penitens portare secum, quando vadit ad David, id est ad Christum. Dt. 16.d. Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus.
marg.| {k} Duos utres vini] Vinum compunctio de peccatis, quam debet habere penitens. Ps. 59. Potasti nos vino compunctionis. Duo utres, duplex dolor, unus pro omissione faciendorum, alter pro perpetratione fugiendorum.
marg.| {l} Quinque arietes coctos] Arietes sunt Apostoli, Martyres, Confessores, et alii sancti Patres, qui nos precesserunt, cocti igne tribulationis. Quinque arietes coctos ferre ad David, est quinque sensus secundum exempla Sanctorum custodire.
marg.| {m} Quinque sata polente] sunt puritas quinque sensuum, quos puros debet penitens offerre Christo.
marg.| {o} Centum ligaturas] Ligatura continentia : Et dicuntur centum ligature, quia religatio quinque sensuum maxime est necessaria penitenti ad pacandum David, id est Christum. Item in ligatura significatur continuatio penitentie.
marg.| {p} Uva passa] est maceratio carnis.
marg.| {q} Ducentas massas caricarum] Ducente masse caricarum sunt fructus eleemosynarum. Hec omnia debet ferre penitens.
marg.| {s} Super duos asinos] id est humiliter et patienter.
marg.| {m} Et quinque sata] GLOSSA Satum est genus mensure continens modium, et semis. Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur, que priusquam maturescat, ad solem diu exiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est ligaturas de fructu ficorum.
marg.| {1. 238vb} {n} Polente] id est farine.
marg.| {r} Caricarum] id est siccum.
marg.| Polenta quandoque dicitur
-Farina accuratissima, ut hic.
-Triticum pilo tusum, secundum Andream.
-Grana spicarum culta, et manibus confricata.
marg.| {t} In occursum eius] id est ex opposito veniebant.
marg.| {u} Vere frustra] quia ingratis servivi.
marg.| {x} Hec faciat Dominus inimicis] etc. Species iuramenti est, que quandoque cum iuramento imprecationem importat, quando scilicet refertur ad personam iurantis, ut sup. 14.g. ubi dixit Saul : Hec faciat mihi Dominus, et hec addat, quia morte morieris Ionatha. Quandoque importat cum iuramento prosperitatis successum, quando scilicet ad personam hostium refertur, ut hic : Et est sensus prosperitatem conferat Dominus hostibus meis, si pepercero Nabal.
marg.| {y} In me sit, domine] etc. id est condona mihi hanc iniquitatem viri mei. Vel sic : De me sume vindictam, quam vis sumere de viro meo. Vel sic : Si putas esse peccatum, nisi facias, quod iurasti, mihi imputetur hec iniquitas. Vel sic : Propter me dimitte hoc, quod vis facere, scilicet ulcisci te de Nabal, quod esset peccatum, quod ut non facias, volo subire penam.
marg.| Septem modis prohibemur iurare
-Negligenter, sive indiscrete, ut Iosue Gabaonitis : Iosue 9.c.
-Precipitanter, ut David hic contra Nabal.
-Assidue, ut mercatores. Sir. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum.
-Otiose, ut pueri. Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum Sir. 23.b. Nominibus Sanctorum non admiscearis
-Erronee, ut cupidi. Mt. 23.b. Qui iuraverit per templum, nihil est, qui autem iuraverit in auro templi, debitor est.
-Falso, ut mali testes. Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus.
-Dolose, ut carnifices. Ps. 13. Nec iuravit in dolo proximo suo.
marg.| De omnibus istis modis intelligitur illud Mt. 5.e. Audistis, quia dictum est antiquis : Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua : Ego autem dico vobis non iurare omnino. Rm. 1. Testis est mihi Deus, cui servio in Evangelio filii eius in spiritu meo, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.
marg.| Iubemur iurare.
-Propter scandala removenda.
-Propter sinistras suspiciones sopiendas.
-Propter testimonium veritatis, ubi periclitatur iusta causa.
marg.| Permittimur iurare.
-In federibus contrahendis.
-In pactis faciendis.
-In differentibus iuramentis pro pace amicorum.
marg.| {1. 239ra} {a} Stultitia] eius Nabal. Nabal enim stultus interpretatur.
marg.| {b} Nunc ergo, domine mi] supple, feci, quod mandaveras, id est attuli tibi benedictionem.
marg.| {c} Vivit Dominus] Iuramentum est, et refertur ad illud : Non vidi pueros tuos, quasi dicat sicut verum est, quod vivit Dominus, et anima tua, ita verum est, quod non vidi pueros tuos. Vel sic : Per Dominum, et per animam tuam non vidi pueros tuos, quia si vidissem, fecissem, quod mandaveras.
marg.| {d} Qui prohibuit te] Dominus dico, qui prohibuit, etc.
marg.| {e} In sanguinem] id est in sanguinis effusionem, vel in peccatum.
marg.| {f} Animam tuam] innoxiam.
marg.| {g} Sicut Nabal] id est stulti.
marg.| {h} Domino meo] id est tibi quem Dominum reputo.
marg.| {i} Benedictionem] Munera gratis impensa vocat benedictionem, quia sunt causa benedictionis, quia recipiens benedicit dantem.
marg.| {k} Aufer iniquitatem famule tue] GLOSSA id est quam mihi imprecata sum, si te ulciscaris, id, noli ulcisci.
marg.| {l} Domum fidelem] q. d. tu eris rex, et faciet tibi Dominus domum, id est familiam fidelem tibi, et Domino fideliter servientem.
marg.| {m} Quia prelia Domini] etc. quasi dicat scio, quod tu eris rex, quia pugnas pro populo Domini.
marg.| {n} Malitia ergo non] etc. quasi dicat ex quo ita facis, ergo, etc.
marg.| {o} Quasi in fasciculo viventium] GLOSSA ad litteram, fasciculus vitium vivit in aqua, cum ad transplantandum preparatur. Hebreus habet, quasi in fasciculo vite, quod idem est, id est in collegio sanctorum. Alia littera habet in fasciculo vitium, quasi dicat sic custodiet Dominus animam tuam ad multiplicandum, sicut custoditur fasciculus vitium in aqua ad transplantandum. Et notandum quod fasciculus diversa significat.
marg.| Fasciculus
-Electorum, ut in presenti cap. e. Erit anima Domini mei custodita quasi in fasciculo viventium.
-Reproborum. Mt. 13.d. Colligite zizania, et alligare in fasciculos ad comburendum. Item Is. 24.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere.
-Culpe. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes.
Penitentie. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
marg.| {1. 239rb} {p} Et circulo funde] id est in circumrotatione funde. Vel circulum funde vocat illud, in quo lapis ponitur, quia factum est ad modum palme. Unde Hebreus habet, in palmula funde. Ad litteram, duo dicit Abigail, scilicet quod anima David semper custodita erat in sorte viventium, quamvis multi persequantur : Inimici vero eius sicut lapis funda circumdatus, instabili motu de finibus suis procul eiicientur.
marg.| {q} In singultum] etc. id est in fletum magnum. Singultus enim, ut dicit GLOSSA nascitur ex fletu.
marg.| {r} In scrupulum] id est in conscientiam remordentem.
marg.| {s} Sanguinem innoxium] nihil enim tibi nocuit, sed sua non dedit.
marg.| {t} Ultus fueris] Argumentum, quod ulcisci se est peccatum. Unde mihi vindicta, et ego retribuam. Sir. 28.a. Qui vindicari vult, inveniet a Domino vindictam.
marg.| {u} Domino meo] id est tibi, qui es Dominus meus.
marg.| {x} Ancille tue] id est mei, que sum ancilla tua.
marg.| {y} Benedictus Dominus Deus Israel] Gratias refert David, quod non adimplevit opere malum, quod cogitavit contra Nabal.
marg.| {z} Ad sanguinem] effundendum, scilicet.
marg.| {a} Vivit Dominus] Iuramentum est.
marg.| {b} Tibi] id est viro tuo.
marg.| {c} Mingens ad parietem] id est canis, vel infirmus, qui debilitate corporis appodians se ad parietem mingit, quasi diceret, omnia occidissem, id est canes, infirmos, et sanos.
marg.| {d} Ecce audivi vocem tuam] etc. id est exaudivi, iniuriam scilicet remittendo sicut petisti.
marg.| {e} Honoravi] xenia tua recipiendo.
marg.| {f} Aut grande usque mane] etc. Sapienter fecit Abigail : Nihil enim valeret tunc correctio eius, quando ipse Nabal ebrius erat. Unde Sir. 31.d. In convivio vini non arguas proximum, et non despicias illum in iucunditate illius. Verba improperii non dicas illi, et non premas illum in repetendo.
marg.| {g} Digessisset] id est dormiendo excoxisset : Sic accipitur supra 1.c. ubi dixit Heli Anne : Digere paulisper vinum, quo mades, id est dormiendo excoque.
marg.| {h} Et emortuum est cor eius] Pre timore timuit ne David deieraret.
marg.| {i} Quasi lapis] etc. id est sine sensu, et motu, que sunt signa vite.
marg.| {k} Benedictus Dominus] etc. Videtur, quod David {1. 239va} male feci in hoc, quod letatus est de morte Nabal. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultavi, quod invenisset eum malum ? Prv. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte videat Dominus, et displiceat ei. Solutio. Gaudere de ruina inimici libidine vindicte, hoc malum est, et de hoc loquuntur dicte auctoritates, sed David de hoc non sic gavisus est, sed de hoc, quod Dominus custodierat eum a malo, et de iustitia Dei : Sicut electi gaudebunt videntes reprobos puniri, non autem affectant eorum penam, sed admirantur, et laudant Dei iustitiam. Unde Ps. Letabitur iustus, cum viderit vindictam.
marg.| {a} Adoravit] Deum.
marg.| {b} Ecce famula] Sic respondit beata Virgo Angelo, Lc. 1. Ecce ancilla Domini. Et utrobique commendatur humilitas.
marg.| {c} Domini mei] id est David.
marg.| {d} Sed et Achinoam] Et ita habuit plures uxores ; ergo peccavit, et contra legis mandatum fecit, quia scriptum est Dt. 17.d. de rege : Non habebit uxores plurimas. Solutio. David non habuit plurimas, sed plures, et hoc ex dispositione divina, et ideo non peccavit.
marg.| {e} Phalti filio] etc. Tamen, ut tradunt Hebrei, Phalti, quia doctus erat in lege, uxorem alterius noluit violare. Dicitur enim Lv. 20.b. Si quis mechatus fuerit cum uxore alterius, morte moriatur. Ideo David postea eam recepit uxorem, ut legitur infra 2Rg. 3.c. quod nullo modo fecisset, si Phalti cognovisset eam, quia in lege prohibetur Deuteronom. 24.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_25)

Notes :