Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 

1Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento
1 Hic incipit cap. 12 Cas574 (395)
Phariseorum quod est hypocrisis.
Numérotation du verset Lc. 12,2 

Nihil autem opertum est2 quod non reveletur neque3 absconditum quod non sciatur.
2 Nihil... est Cor4 (P<arisiensis> sic habet) ΩV Rusch Weber ] aut nichil opertum (operatum Cor2 V*) est Cor2 V (sic habent greci) |
3 neque Catena Rusch Weber] nec ΩS |
Numérotation du verset Lc. 12,3 

Quoniam que in tenebris
dixistis in lumine
dicentur et quod in aure4
4 aure Li448@ ΩS ΩV Rusch ] aurem Weber
locuti estis in cubiculis5 predicabitur in tectis.
5 cubiculis Li448 ΩS ΩS Rusch Weber ] cubili Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,4 

Dico autem vobis amicis meis:
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
et post hec6* non habent amplius quid7 faciant.
6 hec ΩS ΩV Catena Weber ] hoc Rusch |
7 quid ΩS ΩV Catena Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,5 

Ostendam autem vobis quem timeatis.
Timete eum
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam8.
8 gehennam ΩV ] iehennam ΩS
Ita dico vobis hunc timete.
Numérotation du verset Lc. 12,6 

Nonne quinque passeres
veneunt dipondio9
9 dipondio ΩV Rusch Weber ] dispundio ΩS
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Numérotation du verset Lc. 12,7 

Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere,
multis passeribus pluris estis vos10.
10 vos Cor4 F (Parisiensis1 ante correctionem) Catena ΩS ΩV Rusch ] om. Cor2 F Cor2 V Cor4 F (P<arisiensis2> cancellavit VOS ) Cor4 V (videbatur (obsc.) VOS can<cellatum> e<sse> in .<Parisiensi>.) Weber
Numérotation du verset Lc. 12,8 

Dico autem vobis : Omnis11 quicumque
11 Omnis Cor2 V (anti.) Catena ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
confessus fuerit12 me coram hominibus
12 fuerit Cor2 V Catena ΩS ( ut videtur ) Rusch ] + in Weber | “Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit me” = Cor2 F (anti.) Cor2 V (anti.)
et Filius hominis
confitebitur eum13 coram angelis Dei.
13 eum ΩS Rusch ] illum Catena ΩV, in illo Weber
Numérotation du verset Lc. 12,9 

Qui autem negaverit14
14 angelis... negaverit = Cor2 V
me
coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei15.
15 Dei Ω Rusch Weber ] Domini ΩS ( ut videtur ), om. ΩV*
Numérotation du verset Lc. 12,10 

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
Numérotation du verset Lc. 12,11 

Cum autem
inducent vos
in synagogas
et ad magistratus
et potestates
nolite solliciti esse qualiter
aut quid16*
16 aut quid Catena ΩS Weber] om. Rusch
respondeatis
aut quid dicatis.
Numérotation du verset Lc. 12,12 

Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid17 oporteat vos18 dicere.
17 quid ΩS Rusch] que Catena Cor2V Weber |
18 vos Li448 Cor2 V Cor4 V (grec. anti. sic habent) [= Parisiensis1 ] ΩS Rusch ] om. Cor4 V ( VOS cancellatum est in .<Parisiensi>. Li448@ Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,13 

Ait autem ei quidam19 de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
19 ei quidam Catena Rusch ] illi quidam ΩS, inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,14 

At ille dixit ei: Homo quis me constituit iudicem
aut divisorem
super20 vos?
20 super ΩS Rusch Weber ] supra Catena
Numérotation du verset Lc. 12,15 

Dixitque ad illos:
Videte et cavete ab omni avaritia
quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
ex his que possidet.
Numérotation du verset Lc. 12,16 

Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Numérotation du verset Lc. 12,17 

Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos?
Numérotation du verset Lc. 12,18 

Et dixit: Hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam21*
21 maiora faciam Catena ΩS Weber] inv. Rusch
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
Numérotation du verset Lc. 12,19 

et dicam anime mee: Anima, habes multa bona posita22 in annos plurimos. Requiesce,
22 posita ΩV Catena Rusch Weber ] reposita ΩS
comede, bibe23*
23 bibe Catena ΩS ΩV Weber ] + et Rusch
epulare.
Numérotation du verset Lc. 12,20 

Dixit autem illi Deus:
Stulte,
hac nocte repetunt
animam tuam24 a te.
24 repetunt -animam tuam ΩV Rusch ] inv. Catena ΩS (repetent) Cor2 V Cor4 V ( REPETUNT scilicet in presenti) Weber
Que autem parasti cuius erunt?
Numérotation du verset Lc. 12,21 

Sic est
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.25
25 et non est in Deum dives Cor4 V
Numérotation du verset Lc. 12,22 

Dixitque ad discipulos suos:
Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse
anime vestre26,
26 vestre Catena ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) Rusch ] om. Weber
quid manducetis
neque corpori vestro27* quid induamini28.
27 vestro Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) ΩS ΩV Catena ] om. Rusch Clementina Weber |
28 induamini Cor2 V (cf. Mt. 625) ΩS ΩV Rusch Clementina ] vestiamini Cor2 V (sic habent anti. sed Mt. 6 : “anime vestre et quid induamini”) Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,23 

Anima plus est quam esca et corpus plus29* quam vestimentum.
29 plus Cor4 V ( EST non habet .<Parisiensis>.) ΩS ΩV Catena Rusch Clementina Weber ] + est Cor2 V
Numérotation du verset Lc. 12,24 

Considerate
corvos
quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris estis30* illis?
30 estis Catena ΩS ΩV Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,25 

Quis autem vestrum cogitans31*
31 cogitans Li448 ΩS ΩV ] cogitando Cor2V Li448@ Rusch Weber
potest adiicere32 ad staturam
32 adiicere ΩV Rusch Weber ] adiscere ΩS
suam cubitum unum?
Numérotation du verset Lc. 12,26 

Si ergo neque
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis?
Numérotation du verset Lc. 12,27 

Considerate lilia agri33* quomodo crescunt,
33 agri Cor4 V [ Parisiensis ante cor. ] Cor2 V (sic habent anti. et Mt. 628) ΩS ΩV Catena ] om. Cor4 V ( AGRI cancellatum est in .<Pariensi>.) Rusch Clementina Weber
non laborant
neque34 nent.
34 neque Catena ΩS ΩV Rusch ] non Weber
Dico autem vobis quia35* nec36 Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
35 quia Cor4 V (grec. anti.) Catena ΩS ] om. Rusch Weber ] + |
36 nec Cor4 V (grec. anti.)] neque ΩV |
Numérotation du verset Lc. 12,28 

Si autem
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
Deus sic vestit
quanto magis vos pusille fidei?
Numérotation du verset Lc. 12,29 

Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
et nolite in sublime tolli.
Numérotation du verset Lc. 12,30 

Hec enim omnia gentes mundi querunt.
Pater autem vester
scit quoniam his indigetis.
Numérotation du verset Lc. 12,31 

Verumtamen
querite
primum37 regnum Dei38*
37querite - primum Li448 ΩS Rusch Clementina, cf. Mt. 6, 33 ] inv. Cor4 F Cor4 V ( VERUMPTAMEN PRIMUM QUERITE grec. anti. et Mt. 633 “Primum”) ΩV, primum Cor4 F (P<arisiensis>. habet), querite Cor4 V (primum cancellatum est tenuiter in .<Parisiensi>.) Li448@ Weber |
38 Dei Catena ΩS ΩV Weber ] + et iustitia eius Rusch |
et hec omnia adiicientur vobis.
Numérotation du verset Lc. 12,32 

Nolite timere
pusillus grex
quia39 complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
39 quia Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] quoniam Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,33 

Vendite que possidetis
et date eleemosynam, facite vobis
sacculos qui non veterascunt40,
40 veterascunt Catena ΩS Rusch ] veterescunt Weber
thesaurum non deficientem41 in42 celis
41 thesaurum non deficientem Cor4 FV (anti.) |
42 in] Cor4 F (P<arisiensis> cancellavit IN ) |
quo fur non appropiat
neque tinea corrumpit.
Numérotation du verset Lc. 12,34 

Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit43*.
43 est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit Li448 ΩS ΩV*] est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Ω, thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 F (P<arisiensis> totum sicut hic) Li448@ Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,35 

Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris44
44 in manibus vestris Parisiensis1 : Cor1 ALP (Gregorius addit IN MANIBUS VESTRIS... ) Cor2 FV (grec. anti. [+ sic habent Cor2 V]) ΩV Rusch Clementina ] Parisiensis2 : om. Cor1 ALP (... sed Greci et antiqui et usus multorum non habent) Cor4 FV ( IN MANIBUS VESTRIS cancellatum est in P<arisiensi>) Catena ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 12,36 

et vos similes
hominibus exspectantibus dominum suum
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
et pulsaverit
confestim aperiant ei.
Numérotation du verset Lc. 12,37 

Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
Amen dico vobis quod precinget se
et faciet illos discumbere
et transiens ministrabit illis.
Numérotation du verset Lc. 12,38 

Et si venerit in secunda vigilia
et si in tertia vigilia
venerit
et ita
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 

Hoc autem scitote
quoniam45 si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
45 quoniam Cor4 V (.<Parisiensis>.) ΩS ΩV Rusch ] quia Cor2 FV (anti.) Catena Weber
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Lc. 12,40 

Et vos
estote parati
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet46.
46 veniet ΩS ΩV Catena Rusch ] venit Weber
Numérotation du verset Lc. 12,41 

Ait autem ei Petrus:
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an47* ad omnes?
47 an ΩS ΩV Catena ] + et Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,42 

Dixit autem Dominus:
Quis putas
est fidelis dispensator
et prudens
quem constituit48 Dominus
48 constituit Li448@ ΩS ΩV Rusch ] constituet Weber
supra49* familiam suam
49 supra Li448@ ΩS ] super Li448 ΩV Rusch Weber
ut det illis in tempore tritici mensuram?
Numérotation du verset Lc. 12,43 

Beatus ille servus
quem cum venerit Dominus, invenerit50* ita51 facientem.
50 invenerit Catena ΩS ΩV Weber ] inveniet Rusch |
51 ita] sic Li448 |
Numérotation du verset Lc. 12,44 

Vere dico vobis52 quia supra53 omnia
52 Vere (dico vobis) Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 V Cor4 F (P<arisiensis> corr.)] Amen Cor2 FV (non!) |
53 supra Li448 ΩV Rusch Weber ] super ΩS |
que possidet constituet illum.
Numérotation du verset Lc. 12,45 

Quod si dixerit servus ille in corde suo:
Moram facit Dominus meus venire
et ceperit percutere
pueros54* et ancillas
54 pueros Li448 ΩS Weber ] servos Li448@ ΩV Rusch
et edere et bibere et inebriari,
Numérotation du verset Lc. 12,46 

veniet dominus servi illius
in die
qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum55* partemque eius cum infidelibus ponet.
55 eum Catena ΩS ΩV Weber ] illum Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,47 

Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se56 preparavit et non fecit secundum voluntatem eius plagis57* vapulabit multis58.
56 non se Cor2 V (grec. anti. Glossa) Cor4 V (bene est in .<Parisiensi>.) ΩS Ω Rusch ] non Cor2 F Li448@ Weber, se ΩV* | et non se preparavit om. Li448 |
57 plagis Cor2 FV (grec. anti. Glossa) ΩS ΩV] om. Cor4 FV (cancellatum est in .<Parisiensi>.) Li448 Li448@ Rusch Weber |
58 multis Catena Rusch ] multas Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,48 

Qui autem non cognoverit59*
59 cognoverit ΩS ΩV] cognovit Li448@ Rusch Weber
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
Omni autem cui multum datum est60 multum queretur61* ab eo et cui62 commendaverunt multum
60 multum - datum est Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. Li448@ |
61 queretur Catena ΩS Weber ] queritur Rusch, queratur ΩV |
62 cui] + non ΩS |
plus petent ab eo.
Numérotation du verset Lc. 12,49 

Ignem veni mittere in terram
et quid
volo nisi ut63 accendatur?
63 nisi ut Catena ΩS ΩV Rusch ] si Weber
Numérotation du verset Lc. 12,50 

Baptismo64*
64 Baptismo Cor3 (vel) Cor4 V ΩS ΩV ] baptisma Cor2 F (grec. anti.) Cor2 V (grec. et anti.) Catena Rusch Weber
habeo65* baptizari et quomodo
65 habeo ΩS ΩV Li448] autem praem. Cor2FV Li448@ Rusch Weber
coartor
usque dum perficiatur?
Numérotation du verset Lc. 12,51 

Putatis quia pacem veni dare in terram?
Non dico vobis sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 

Erunt enim ex hoc quinque in una domo66*,
66 una domo ΩS ΩV ] inv. Catena Rusch Weber
divisi
tres in duo67
67 duo Cor4 FV (Parisiensis) ΩS ΩV Rusch Weber ] duos Cor2 FV ( TRES IN DUOS ET DUO IN TRES anti.) Clementina
et duo in tres.
Numérotation du verset Lc. 12,53 

Dividentur pater in filium et filius in patrem suum68, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
68 suum Catena ΩV Rusch Weber] + et ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,54 

Dicebat autem et ad turbas69:
69 Dicebat ... turbas ΩS ΩV Rusch Weber ] om. Catena
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis:
Nimbus venit et ita fit70*.
70 Nimbus...fit Cor2 FV (anti.) ΩS Ω Catena Weber ] Nimbus... fiet ΩV* Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,55 

Et cum Austrum flantem dicitis quia estus erit et ita71* fit.
71 ita ΩS Li448 Li448@ ] om. ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,56 

Hypocrite,
faciem celi et terre72 nostis probare, hoc autem tempus
72 celi et terre ΩS ΩV (terra) Li448@ Rusch ] inv. Weber
quomodo non probatis?
Numérotation du verset Lc. 12,57 

Quid autem et a vobisipsis
non iudicatis quod iustum est?
Numérotation du verset Lc. 12,58 

Cum autem vadis
cum adversario tuo ad principem in via,
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad73 iudicem
73 ad ΩS ΩV Rusch ] apud Catena Weber
et iudex tradat te exactori
et exactor mittat te in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 12,59 

Dico tibi non exies inde
donec etiam novissimum minutum reddas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 
marg.| Multis autem turbis etc.  Supr a redarguit Dominus scribas et Phariseos de multis: In hoc autem instruit { 206rb } discipulos suos in multis. Dividitur autem istud in septem partes.
marg.| In prima hortatur fugere hypocrisim, que maculat intentionem.
marg.| In secunda hortatur fugere timorem humanum, qui impedit veritatis predicationem, ibi, Dico autem vobis amicis.
marg.| In tertia dehortatur avaritiam et solicitudinem temporalem, ibi, Ait autem illi quidam.
marg.| In quarta hortatur eos ad continentiam et solicitudinem spiritualem, ibi: Sint lumbi vestri precincti.
marg.| In quinta hortatur discipulos ad tolerantiam passionum, agens de adventu ad iudicium et passione sua, ibi: Ignem veni.
marg.| In sexta arguit turbas, in quibus erant Pharisei, qui nec primi, nec secundi adventus Domini tempus attenderunt, vel signa, cum ex Prophetis certum indicium utriusque adventus habere potuissent, ibi: Dicebat autem et ad turbas.
marg.| In septima et ultima parte invitat omnes ad conculcandas mundi illecebras et prestolandum secundum adventum, ibi, Cum autem vadis cum adversario tuo. Di cit ergo.
marg.| {n} Multis autem turbis circumstantibus que ad Dominum veniebant ex diversis causis, ut sepe dictum est.
marg.| {o} Ita ut se invicem conculcarent Omne s enim volebant esse propinquiores ei, vel tangere eum, quia ad tactum eius multi curabantur. Unde supra 6.c. Omnis turba querebat eum tangere, quia virtus de illo exibat.
marg.| {p} Cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento phariseorum quod est hypocrisis id est cavete, ne sitis hypocrite sicut pharisei. Multiplicem etiam phariseorum superstitionem generali nomine appellat fermentum, id est corruptionem.
marg.| Dicitur autem hypocrisis fermentum, quia minora opera facit maiora videri et quia modica hypocrisis totam massam corrumpit. 1Cor. 15.b. Nescitis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit.
marg.| Dicitur autem fermentum et perversa doctrina scribarum, que in suum saporem trahit, sicut dicit Hieronymus:, super Mt. 16. Et sic est duplex fermentum, scilicet perversitas doctrine et simulatio vite. De quo 1Cor. 5.b. Expurgate vetus fermentum. Et infra. c. Epulemur non in fermento malitie et nequitie. Fermentum malitie est perversitas doctrine, quam facit cupiditas. Fermentum nequitie est simulatio vite, quam facit hypocrisis. Hoc duplici fermento tota Ecclesia Dei hodie est fermentata. Unde Os. 7.b. Quievit paululum civitas a commotione fermenti donec fermentaretur totum. Hoc fermentum prohibetur: Ex. 12.c. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: Qui comederit etc.
marg.| Item Ex. 23.c. Non immolabis super fermento sanguinem hostie, id est perverse docens et hypocrita non communicabit corpori et sanguini Christi. Hoc duplex fermentum fervet per avaritiam. Ier. 20.c. Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis estuans.
marg.| Item alit, id est temporalibus replet. infra 15.c. Filius Prodigus etc.
marg.| Item saporem alienum dat paste, ita hypocrisis et perversa doctrina. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior.
marg.| Item fermentum acescere facit dentes comedentium, sic et ista. Ez. 18.a. Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt.
marg.| Item azyma partes habet consertas, fermentum separatas, sic ista concordiam destruunt. Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant etc.
marg.| Item fermentum penetrat, sic et ista. Ecclesiastic. 24.d. Penetrabo omnes partes inferiores terre.
marg.| Item fermentum duplicis est substantie, sic ista duplicitatis. Ecclesiastic. 2.c. Ve duplici corde et labiis etc.
marg.| Item inflativum est, sic ista. 1Cor. 8.a. Scientia inflat.
marg.| Item cutem rumpit et saniem extrahit, sic ista federa rumpunt. {6. 206va} Prv. 13.b. Inter superbos semper iurgia sunt. Item fermentum vas clausum rumpit, sic ista cor. Iob. 32.d. En venter meus etc.
marg.| Item indurat pastam et ista cor. Iob. 39.b. Induratur ad filios, quasi non sint sui. De hoc Versus. Fervet, alit, sapidat, acidat, liquidat, vorat, inflat. Vas clausum frangit, saniem trahit, est duo, durat.
marg.| {a} Nihil etc. quasi dicat: non debetis esse hypocrite sicut Pharisei, quia veniet tempus, in quo et vestra et illorum intentio omnibus manifestabitur.
marg.| {b} Autem id est quia.
marg.| {a} Nihil opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur 1Cor . 4.a. Veniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Opertum pertinet ad cogitationes, abscondita ad opera. Sapientie 6.a. Data est vobis potestas a Domino et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur.
marg.| {c} Quoniam, que in tenebris etc.  Quas i non solum patebunt ista in futuro, sed etiam in presenti Ecclesia, Quoniam, que in tenebris dixistis, id est in obscuris carceribus.
marg.| {d} In lumine id est in evidenti dicentur, id est actus vestri predicabuntur publice in Ecclesiis. Vel sic. Nihil opertum etc. Quoniam, que in tenebris etc. id est nihil modo timide et quasi latenter dicitis, quod non sitis dicturi in manifesto, postquam roborati eritis virtute spiritus ex alto.
marg.| {e} Et quod in aure locuti estis in cubiculis id est privatim, Ecclesiast. 10.d. In secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti.
marg.| {f} Predicabitur in tectis id est palam. Vel sic. Nihil opertum etc. Quoniam, que in tenebris dixistis id est in mysterio.
marg.| {d} In lumine id est aperte, id est nihil modo dicitur mystice , quod non sit aperte dicendum. Sequitur.
marg.| {g} Dico autem etc. Beda. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandentium, sicut contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Unde dicit. Dico autem vobis amicis meis, qui nihil terrenum cupitis: Quia amicus huius mundi inimicus Dei constituitur. Iacob 4.a.
marg.| {h} Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus prop ter multitudinem, vel ferocitatem eorum. Chrysostomus Omnia mala operatur timor mortis, omnia bona contemptus mortis. Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali ? Ier. 10.a. Nolite metuere, que timent gentes. 1Mcc. 2.g. A verbis viri peccatoris ne timueritis etc. Sen. Mors, exilium, luctus, dolor non sunt supplicia sed tributa vivendi, quod debeo, paratus sum solvere, ubi me fenerator appellat. Sed multi cum requiruntur, ut solvant debita, postulant inducias, cum tamen possint solvere statim quasi mali debitores. Ecclesiastic. 29.a. Multi quasi inventionem estimaverunt fenus etc.
marg.| Item Chrysostomus: Si propter timorem eorum, qui occidunt corpus, tacere veritatem, impietas est, quomodo non sit impietas maior propter miserum ventrem et spem vani honoris tacere veritatem, meliorem facere gloriam panis et honoris quam gloriam veritatis Dei ? Prv. 29.d. Qui timet hominem, cito corruet et qui sperat in Domino sublevabitur.
marg.| {i} Et post hoc non habent amplius quid faciant quia anime nihil possunt nocere. Chrysostomus Si gratis post modicum morituri sumus, quare non et ante modicum in causa Dei cum gloria morimur, ut fiat voluntarium, quod futurum est necessarium ? Et infra. Si mutuo acceperis bovem, aut equum, operaris instanter et dicis, forte cras tollatur a me, quare hoc non facis et in corpore.
marg.| {k} Ostendam autem vobis, quem timeatis: Timete eum id est ei servite in timore filiali, scilicet de quo Eccles. 1.b. Timor Domini scientie religiositas. Chrysostomus Nunc e contrario fit.
marg.| {l} Qui postquam occiderit corp oraliter.
marg.| {m} Habet potestatem mittere in gehennam id est in eterna supplicia. Chrysostomus Qui occidi non timet, multo magis carnalia contemnit. Et infra In natura creavit timere carnalia mala et diligere bona, ut per timorem carnalium magis {6. 206vb} timeamus spiritualia.
marg.| {n} Ita dico vobis, hunc non alium timete Is. 51.c. Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Is. 8.c. Dominum exercituum ipsum sanctificate et ipse sit vapor vester et ipse terror vester. Chrysostomus Propter animam Deus fecit corpus et multum hanc zelat et hanc persequitur inimicus, propter hanc venit Christus. Corpus vestimentum est anime. Unde 2Cor. 5.a. Nolumus expoliari, sed supervestiri. Sicut ergo, si quis scindat vestem alterius, ille quidem iniuriam sentit, damnum non patitur in natura. Sic anima occisionis sentit dolorem, damnum autem non patitur in natura.
marg.| {o} Nonne quinque passeres etc.  Domi nus discipulis suis contra rabiem persecutorum et contra tyrannos terrarum fortitudinem indixerat dicens, ne terreamini. Sed quia durum videtur homini, non timere occisorem, non timere mortem imminentem, adhuc persuadet idipsum eis. Nam quia illud abhorrere solet humane nature fragilitas et humana conditio, necessaria erit multiplex persuasio. Persuadet ergo discipulis tolerantiam mortis et pressurarum, ex tribus.
marg.| Primo persuadet eis, quod hec timere non debent, quia non patiuntur ea preter conscientiam et voluntatem patris sui Dei, qui circa eos talia fieri non permitteret, nisi sciret eis expedire. Tyranni quidem inferunt eis passiones contra voluntatem Dei.
marg.| Non enim actiones tyrannorum approbat, sed passiones Sanctorum, que pretiose sunt in conspectu eius.
marg.| Secundo persuadet eis, quod non debent hec timere, quia ex his corpora eorum nihil patiuntur incommodi. Licet enim hic variis tormentis distrahuntur et per quascumque mortes hic transeant corpora humana, non est dubium de veritate humane nature, quin totum restituatur in resurrectione.
marg.| Tertio persuadet eis hec ex promissione premii. Primo ergo ostendit, quia non patiuntur hec preter voluntatem et conscientiam Dei.
marg.| Habet enim Deus in memoria passiones eorum. Quod probat ex minoribus. Si enim non sunt in oblivione vilia, multo minus pretiosa. Glossa Nolite timere mortem corporis, qui mori non potestis sine nutu Dei, quod in minoribus liquet. Unde dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio. ISIDORUS. Dipondius dicitur quasi duo pondera, pondus autem pro libra accipitur continens duodecim uncias, hic autem pro moneta.
marg.| Nota ergo, quia as solet esse nomen ponderis, quod non recipit divisionem, non dico pro sui parvitate, quod per particulas non possit dividi, sed quantum ad nomina et pondera, quia non sunt nomina imposita partibus eius, nec ponderatores solent illud dividere. Ex duobus autem assibus conficitur dipondius et hoc primum in ponderibus recipit divisionem, sicut principium numerorum indivisibile est, scilicet unitas, ab ea tamen surgit binarius, qui dividitur in duas unitates. Beda. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as, quod duo, hoc dipondius, id est quam proprietatem habet unitas in numeris, eandem habet as in ponderibus. Item nota quod {6. 207ra} Δ Mt. 10.d. dicitur, Duo passeres asse veneunt, hic dicitur quod quinque veneunt dipondio. Sicut vides, quod si dentur quinque ova pro obolo, tamen si quis non velit emere nisi dimidiam obolatam, non dantur ei nisi duo.
marg.| {a} Et unus etc.   coram Deo : Beda. Sed sunt omnia sub providentia Dei, quanto magis nos ad imaginem Dei facti ? Chrysostomus Si passer, quia Dei creatura est, non est in eventu, multo magis nec iustus, qui imago est Dei. Sed quid est quod hic dicitur curam esse Deo de passeribus, cum Apostolus dicat, quia non est cura de bobus Deo. 1Corint. 9.b. Vide ergo, quia cura Dei dicitur scientia Dei et sic de omnibus habet curam. Cura etiam Dei dicitur doctrina et regula vivendi et ita de solis hominibus habet curam, quia brutis animalibus non dat curam et precepta vivendi. De passeribus autem posuit Dominus exemplum, quia sunt aves civitatenses et note et circumspecte. Dicit etiam Rabanus quod masculi passeres non vivunt nisi uno anno, femine vero plus.
marg.| Item a pueris occiduntur. Item lege immolabantur. Unde Lv. 14.a. precipitur, ut leprosus mundatus duos passeres offerret, unus immolabatur, alter avolare dimittebatur. Immolandus autem in vase fictili offerebatur, alter in eius sanguine tingebatur.
Numérotation du verset Lc. 12,mystice 
marg.| Mystice. Passer in vase fictili oblatus et postea immolatus, Christus est in carne fragili captus et crucifixus. Alter passer est penitens in sanguine, id est memoria et imitatione Dominice passionis tinctus cum hisopo fidei et cedro spei et cocco caritatis et sic vivus dimittitur avolare in agrum Ecclesie, ut in eo laborando proficiat ad vitam. Ps. 101. Factus sum sicut passer solitarius in tecto. Et alibi. Ps. 83. Passer invenit sibi domum etc.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {e} Nonne quinque passeres etc. moraliter Per quinque passeres significantur omnes penitentes, quinque sensibus corporis utentes. Qui:
marg.| {p} Veneunt dipondio id est duplici pretio scilicet gaudio spei, quod Dominus dat in presenti ad consolandum et gaudio rei, quod dabit in futuro ad fruendum et beate vivendum. Pro hoc duplici pretio debet se vendere quilibet penitens ipsi Domino. Et hoc ipse promittit. Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit domum etc. propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Vel dipondius, pro quo se vendit penitens, est duplex stola, quam Dominus dabit omnibus penitentibus. Prv. 31.c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Is. 61.c. In terra sua duplicia possidebunt,
marg.| marg.| etc.
prol.| etc.
marg.| {a} Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo Is. 49.d. Numquid potest mulier etc. Ps. 9. Quoniam non in finem oblivio erit etc. Chrysostomus Si passer eventu nec cadit, nec moritur, quanto magis homo iustus non est positus in eventu. Si sine ratione nihil agitur in his, quorum pretium est unus as, quanto magis in his, quorum pretium est sanguis Christi.
Numérotation du verset Lc. 12,mystice 
marg.| Mystice. Per duos passeres secundum Mattheum significantur corpus et anima. Et satis convenienter per volatilia significantur, quia naturaliter eis inditum est a Deo, ut volent ad sublimia. De anima constat, quod naturaliter tendit ad superna. Corpori etiam datum est os sublime, ut intueatur celum. Prosequere hoc mystice secundum Glossa
marg.| {b} Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt Beda. Ut de massa corporis taceam. Nam et minime particule Dei providentia conservantur. Et persuadet eis Dominus hic ex secundo, scilicet quia huiusmodi pressuris nihil incommodi patientur corpora eorum, quia omnes capilli, id est omnes particule humane nature numerate sunt a Deo, ut nihil de veritate humane nature possit deperire.
marg.| Per capillos, particulas humane nature intellige, que dicuntur numerari a Deo, ut per ipsum notentur, qui sunt in Dei cogitatione et diligenter conservat eos Deus. Pecunia enim ideo numeratur, ut diligentius conservetur. Numeratio ergo non tantum hic pro computatione accipitur, sed in numeratione duo intelliguntur, scilicet Dei cognitio et diligens conservatio. Verum quidem est, quod novit numerum humani capitis capillorum, qui novit numerum arene maris. Chrysostomus Christus caput, inde prodeunt capilli omnes, scilicet fideles. Chrysostomus, illud numerat Deus, quod vult possidere. Nm. 1.a. non numerantur parvuli. Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Chrysostomus: Femina sancta etsi in corpore femina est, anima vir est.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| Per capillos, qui ex capite exeunt et caput ornant, significantur cogitationes et desideria, que a me exeunt et mentem ornant, cum bona sunt, sed cum mala sunt, potius deturpant.
marg.| Omnes ergo capilli numerati sunt, quia omnes cogitationes et cuncta desideria nostra Deo manifesta sunt. Unde Sap. 1.c. in cogitationibus impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum, non abscondetur. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Unde Boethius de consolatione {6. 207rb} libro 5, prosa 6 : Magna nobis necessitas bene agendi indicitur, nisi dissimulare velimus, cum omnia agamus ante oculos iudicis cuncta cernentis. Beatus Bernardus. Sicut non perit capillus de capite, sic nec perit momentum de tempore, sed heu nihil hodie vilius reputatur. Non sunt ergo vilipendende cogitationes, de quibus oportebit reddere rationem. Augustinus Ista parva noli contemnere, si contemnis quando appendis, expavesce, quando numeras. Gregorius. Sic Dominus vias nostras considerat et gressus dinumerat, ut nec minutissime cogitationes, ac verba minutissima, que apud nos usu viluerunt, eius iudicio indiscussa remaneant. Ideo dicitur Ez. 5.a. Sume tibi gladium acutum radentem pilos et duc per caput et barbam, id est amputa a corde superfluas cogitationes et ab ore superflua verba. His enim capillis suspensus Absalon occisus est a Ioab, id est a diabolo. 2Rg. 18.d. Ideo legitur Idt. 10.a. Discriminavit crinem capitis sui et posuit mitram super caput suum.
marg.| {c} Nolite ergo timere Augustinus Omnem curam in eum proiicite, apud quem capillus non perit.
marg.| {d} Multis passeribus pluris estis vos id est maioris pretii, quia rationales, quia eterni.
marg.| {e} Dico autem vobis etc.  Ecce persuadet eis idipsum ex tertio, scilicet ex promissione premii. Et quia supra docuit rectificationem intentionis et operis, quod fit per fidem et quia non sufficit sola fides cordis sine confessione oris, sicut dicitur Rm. 10.c. Corde creditur ad iustitiam etc. ideo addit hic de confessione fidei, que necessaria est tempore persecutionis, dicens: Dico autem, quasi dicat: non sufficit sola fides.
marg.| {f} Autem sed, dico vobis, omnis quicumque confessus fuerit me corde, ore, opere. Hec enim est confessio Christiana. 1Cor. 12.a. Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto. Chrysostomus: Si sufficit Christo, quia tu cognoscis eum, etiamsi confessus non fueris, sufficiat tibi quod cognoscat te Christus etiamsi confessus non fuerit. Et infra Si sufficeret fides cordis, tantummodo cor tibi creasset Deus, nunc autem et os creavit et quinque sensus. Ps. 32. In psalterio decem chordarum psallite illi, non dicit unius.
marg.| {g} Coram hominibus Chrysostomus Non dicit, qui confessus fuerit in corde, sed coram hominibus, qui coram hominibus non confitentur, non prodest ei, quod in corde credit, quamvis non potest fieri, ut qui ore negat, corde credat. Chrysostomus: habet hunc textum: Omnis, qui in me confessus fuerit etc.
marg.| Et Infra Non dicit, qui confessus fuerit me, sed in me, monstrans, quod non propria virtute, sed Dei adiutorio confitetur. Ex infra De negante non dixit, in me, sed me: Ecce premii promissio.
marg.| {h} Et filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei ]   scil icet eum esse benedictum patris sui. Mt. 25.c. Venite benedicti. Videtur simile, ut qui presentat clericum ad sacras ordines, confitetur eum litteratum et peritum. Chrysostomus: Si magnum est, testem esse Christi, quanto maius testem habere Christum.
marg.| {i} Qui autem negotiaverit me Chrysostomus Prius dicit premium, postea penam, quia paratior est ad remunerandum, quam ad puniendum. Dicit ergo: Qui autem negaverit pre timore.
marg.| {k} Me Glossa Deum, vel hominem esse.
marg.| {l} Coram hominibus Glossa Ubi prodesse debet mei nominis confessio.
marg.| {m} Denegabitur coram Angelis Dei id est non perducetur ad visionem patris, qua perfruuntur Sancti, sup. 9.c. Qui me erubuerit et sermones meos, hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et patris. Beda. Sunt, qui dicunt, nos non erubescimus Deum confiteri. Sed ad probationem fidei non sufficit vox confessionis Christiane, dum dedignantur iniurias tolerare, dum erubescunt, si iurgium contigerit prius satisfacere.
marg.| {n} Et omnis etc.  Hic est parenthesis, id est interpositio. Inceperat enim persuadere discipulis, ne timeant pressuras, idipsum amplius persuadebit, sed modicam interpositionem facit usque ibi. Cum autem Post negationem ergo Christi agit Lc. de blasphemia Spiritus sancti, que nec hic, nec in futuro remittitur. De qua Hesychius 1 super Lv. 10. Hoc sancti Patres peccatum irremissibile et blasphemiam {6. 207va} in Spiritum sanctum dixerunt: In sceleribus usque in finem vite perseverare, de salute sua desperare, de misericordia et potentia Dei diffidere. Ex hoc verbo volunt magistri, quod perseverantia sit quasi complementum omnium specierum peccati in Spiritum sanctum. Quod etiam videtur velle Augustinus in Enchiridion, ubi dicit: Qui in Ecclesia non credens peccata dimitti, contemnit tantam divini muneris largitatem et in hac mentis obstinatione diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum sanctum, in quo Christus peccata non dimittit. Sed eodem modo posset dici de quolibet peccato, cum quo moritur homo, quod est peccatum in Spiritum sanctum. Richardus de Sancto Victore : Quedam peccata hominum specialiter pertinent ad corruptelam propriam, ut ebrietas et stupra, quedam specialiter ad proximi iniuriam, ut homicidia, furta, quedam specialiter ad contumeliam divinam, ut blasphemia. Sed quidam blasphemat ex coactione et hic peccat in Patrem, alius ex deceptione et hic in filium, alius ex sola malignitate et hec pessima species in Spiritum sanctum. Est autem in hoc genere sceleratissimum et in quo malitia crevit usque ad summum, quando quis in vituperiis Dei delectatur et gloriatur. Quid ergo videtur aliud spiritus blasphemie quatenus affectatio et desiderium vituperationis divine ? Spiritus blasphemie spirat ad odium Dei, Spiritus Sanctus inspirat amorem Dei. Ex hoc ergo, quod hoc malum nihil habet in se excusationis, nihil meretur recipere excusatorie remissionis. Peccatum diaboli inexpiabile est, quod nullo remedio expiari potest. Istud autem irremissibile, cui bene nulla relaxatio fit, que in peccatis actualiter similibus fieri consuevit. Mc. 3.d. dicitur: Qui blasphemat in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in eternum, sed reus erit eterni delicti. Glossa id est odii Dei, quod numquam excidit, sed in perpetuum esse convenit, quia sicut numquam excidit amor Dei, sic numquam excidit odium Dei et tamen caritas potest amitti, sic et odium Dei in presenti dimitti. Sicut autem fides et spes cessabunt, sic sunt quedam mala, que locum habent solum in hac vita, ut adulteria, furta, quedam vero in hac vita simul et in futura. Nam qui cum odio Dei ex hac vita decedit, sub eodem morbo in eternum tabescit et sic in eternum delinquit: et sine cessatione delinquendo meretur, quod sine cessatione puniatur. Qui igitur reus est divini odii, reus est eterni delicti, sed et blasphemia, que est in Spiritum sanctum numquam est preter odium Dei. Sed quare hoc peccatum dicatur irremissibile et quot species huius peccati, alibi patet. Continua sic. Dixerat Dominus de negatione et pena: Sed ne putaret aliquis unam esse penam omnium eorum, scilicet qui negant ex infirmitate, vel ignorantia: vel eorum, qui negant scienter et ex industria, ideo subdit.
1 Hesychius] Esitius Ed1703
marg.| {a} Et omnis, qui dicit verbum in filium hominis quod fit per ignorantiam, remittetur illi.
marg.| {b} Ei autem, qui in spiritum sanctum blasphemaverit ] Augustinus Blasphemia est, per quam de Deo falsa dicuntur: Et ideo peius est blasphemare, quam peierare, quia peierando secundarie adhibetur Deus testis falsitatis, blasphemando de ipso Deo falsa dicuntur.
marg.| {c} Non remittetur quod impenitens cor exigit. Chrysostomus Quid non dimittetur penitentiam agentibus ? Solutio: Super omnia hoc peccatum non ignoscibile est, quoniam filium quidem ignorabant, quis esset, Spiritus sancti autem experientiam sufficientem habebant etenim Prophete facto in se spiritu loquebatur.
marg.| Peccatum in Spiritum S.
marg.| Obstinatio
marg.| Presumptio, que nimis ampliat misericordiam et diminuit iustitiam Dei.
marg.| Desperatio, que nimis ampliat iustitiam Dei et diminuit misericordiam.
marg.| impugnatio
marg.| Veritatis agnite.
marg.| Gratie fraterne, vel invidentia gratie.
marg.| marg.|Spes.
marg.| Quinta ponitur finalis impenitentia.
marg.| He sunt quatuor species peccati in Spiritum sanctum.
marg.| marg.| {6. 207vb} Sequitur.
marg.| {d} Cum autem etc.  Fini ta parenthesi, redit ad propositum, ponens consolationem contra terrores, quasi dicat: cum ad publicos conventus et ante reges et presides trahemini, nolite soliciti esse, quid ad obiecta respondeatis, quia Spiritus Sanctus dictabit et calamo suo scribet in conscientiis vestris responsionem et movebit intellectum vestrum et linguam. Et ideo hoc predicit, quia terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Dicit ergo: Cum autem inducent vos in Synagogas. Glossa id est publicos conventus in Synagogis.
marg.| {e} Et ad magistratus et potestates, nolite soliciti esse de h oc, scilicet.
marg.| {f} Qualiter quan tum ad modum proferendi.
marg.| {g} Aut quid quan tum ad modum inveniendi.
marg.| {h} Respondeatis inte rrogantibus.
marg.| {i} Aut quid dicatis vole ntibus discere.
marg.| {k} Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere Beda. Voluntatem vestram pro Christo offerte, Christus vero loquetur pro se. Hieronymus: Vos ad certamen acceditis, ego prelior, vos verba editis, sed ego sum, qui loquor. Infra 21.c. Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere. Quod revera impletum est in Stephano Act. 6.c. Mt. 10.c. Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.
marg.| {l} Ait autem ei quidam de turba, magister dic fratri meo, ut dividat etc.  Tert ia pars capituli, in qua dehortatur avaritiam. De pace superne Hierusalem et unitate eiusdem tractaverat Dominus in precedentibus, ubi dixerat: Quia Dei filius confitebitur coram Angelis Dei confitentem se. Ubi autem tractabit de unitate, quidam rogavit eum, ut conveniret fratrem eius de dividenda sibi hereditate. Qui redarguitur a Domino et pro duobus, tum quia loco congruo non interserit huiusmodi questionem, tum quia inter fratrem et se querit medium divisorem, cum pietas cognationis et vinculum sanguinis deberent ad hoc sufficere. Iure etiam arguitur a Domino, quod in tali loco interserit huiusmodi questionem, quia ubi de unitate tractatur, non est interserenda questio pertinens ad unitatis divisionem, qui autem cum fratre dividit hereditatem inter fratrem et se, quodammodo scindit unitatem. Dicit ergo.
marg.| {m} Magister dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos ? Ambrosius. Non dignatur iudex esse litium, aut arbiter facultatum, qui vivorum et mortuorum habet iudicium et meritorum arbitrium. 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis etc. Preterea dividere communitatem, officium est diaboli, non Christi. Os. 13.d. Ipse inter fratres dividet, scilicet infernus, scilicet diabolus. 1Cor. 14.g. Non enim dissensionis est Deus, sed pacis.
marg.| {n} Dixitque ad illos Beda. Tam ad turbas, quam ad discipulos.
marg.| {o} Videte Chrysostomus: Nemo cavet nisi videns, sed sicut ursi cecantur ere.
marg.| {p} Et cavete ab omni avaritia Sed numquid dividere patrimonium avaritia est ? Ita quedam divisio hereditatis avaritia iudicanda est, illa scilicet que intuitu avaritie fit. Glossa Bede. Nemo putaret crimen esse, hereditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat internus iudex in quibusdam, maxime in clericis, qui habent fructus renascentes, quorum debent esse dispensatores non Domini. 1. Chrysostomus: 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Omni autem dicit, quia est avaritia pecunie, scientie et honoris. Is. 33.c. Beatus, qui proiicit avaritiam ex calumnia.
marg.| {q} Quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his, que possidet Sic ordina litteram. Non in abundantia cuiusquam ex his, que possidet vita eius est, spiritualis, vel temporalis. Certum enim est, quod non propter solam multiplicem divitiarum abundantiam potest sibi quis vitam eternam comparare, nec etiam vitam temporalem prolongare. Glossa Non in solo pane etc. quasi dicat: aliquis: Proba, quod non per abundantiam possessionum {6. 208ra} possideat quis vitam eternam ? Ecce probatio, quia non in sole pane vivit homo etc. Dt. 8.a. Mt. 4.a. Sen. Quis sit divitiarum modus, queris, primo habere quod est nature, secundo quod sat est, nulli potest secura vita contingere, qui de providenda re nimis cogitat, nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem preparatus est animus. Sequitur.
marg.| {a} Dixit autem etc. Glossa Post preceptum subdit exemplum.
marg.| {b} Hominis cuiusdam etc.  attulit Beda. Si difficile putas, o homo, magnificentiam divine largitionis imitari, imitare, vel terram, si levare sursum oculos non potes, saltem que sub pedibus sunt intuere, affer tu fructum, sicut terra. Noli esse deterior insensibili elemento, illa fructus, quos affert, non suis usibus vindicat ; sed tuis ministrat, tu vero fructus illius solus invadis. Quia si te in tantum aviditatis morbus constringit, ut omnia velis tua facere, accipe adhuc salutare remedium. Beneficium largientis, prebenti magis permanet, quam suscipienti. Eleemosyna enim semen est, semen autem magis ad seminantes, quam ad suscipientis lucrum pertinet. Melius est in te mille filiorum, id est pauperum quos nutris, quam mille aureorum patrem dici, illi enim testificabunt coram Tribunal. Et infra In theatris athlete, ut laudentur, expendunt patrimonium suum. Et nota sicut dicit Beda. quia non reprehenditur iste dives, quia terram coluerit, vel quod in horrea fructus congregaverit, sed quia in illis spem vite posuit, nec pauperibus rogavit.
marg.| {c} Et cogitabat ille dives.
marg.| {d} Intra se dicens. Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos ? Ecce ex nimia avaritia solicitudo. Beda. Angustatur ex opulentia, infelix in presentibus bonis, infelicior in futuris. Et infra Ager ei non tam redditus largiores quam gemitus attulit graviores. Denique egeni vox ista est.
marg.| {e} Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos Bene mentitur. Beda. Horrea parata, sunt esurientium ventres. Prv. 3.b. De primitiis frugum tuarum da pauperibus et implebuntur horrea tua saturitate. Beda. id est avare, tu cogitas abundantiam Dei, humanam facere penuriam. Amb. Non sunt hominis bona, que secum auferre non potest, id est asportare. Unde Philosophus ait, qui evaserat de incendio, omnia mea mecum porto 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum etc. Sola enim misericordia comes est defunctorum, id est sola opera misericordie, que hic fecerunt suffragabuntur eis.
marg.| {f} Et dixit Hoc faciam. Destruam horrea mea Ecce ex solicitudine deliberatio, quia deliberat de modicis horreis destruendis et de maioribus construendis. Unde dicit.
marg.| {g} Et maiora faciam Ecce nimia solicitudo ex avaritia. Beda. Quid est quod multis prelatus est ? Non utique sine causa a iusto Domino tibi officium tribuitur largiendi et aliis necessitas imponitur indigendi. Dispensatorem te cognosce, nec existimes, quod omnia ventri et deliciis tuis terra producat.
marg.| Et infra In terribili iudicio dicetur tibi. Pecunia mea fructus mei, quid apud te utilitatis habuere ? Tu sine dubio respondebis. Claustris validissimis et signaculis communivi, nulli quicquam tribui, quin immo ad custodiendum vigilias addidi. Et respondebitur tibi. Stulto consiliario usus es de temetipso. Debebas dicere. Aperiam horrea et dabo indigentibus, sicut Ioseph. Ex communi fonte hauriat unusquisque.
marg.| {h} Et illuc congregabo omnia, que nata sunt mihi id est meo labore, vel propter me solum.
marg.| {i} Et bona mea etc. Beda. Hec passio, id est avaritia similis est his, qui gule tantum indulgent, ut dirumpi cibo magis eligant, quam alicui indulgere reliquias.
marg.| {k} Et dicam anime mee Glossa id est animalitati mee.
marg.| {l} Anima mea. Beda. Anime loquitur statim auferende et de opulentia.
marg.| {m} Habes multa bona Eccl esiast. 5.d. Quid prodest, quod laboravit in ventum, cunctis diebus vite sue comedit in tenebris et in curis.
marg.| {n} Posita in annos plurimos Mt. 6.d. Nolite soliciti {6. 208rb} esse in crastinum: Crastinus enim dies solicitus erit sibi.
marg.| {o} Requiesce a la bore. Ecce desidia.
marg.| {p} Comede, bibe esur iem et sitim pelle.
marg.| {r} Epulare magn o apparatu. Beda. Si dici potest, muti animalis vox ista est, ita totus animalis est homo, ut animam putet escis pascere.
marg.| {o} Requiesce negl igentia, vel desidia.
marg.| {p} Comede gula .
marg.| {q} Bibe ebri etas.
marg.| {r} Epulare luxu ria.
marg.| {s} Dixit autem illi Deus, stulte etc.  Nota , quia cum animus humanus ad vitia inclinatur et de voluptatibus exercendis deliberat, sepe scintilla rationis, que nec in Cain potuit extingui, reclamat et temerariis deliberationibus obviat et tunc dicitur Deus dicere homini, quid hoc quodammodo inspiciat homini Beda. Dicere Dei ad hominem et pravas eius machinationes subita animadversione etc.
marg.| {t} Stulte qui longa tempora divitiarum promittebas. Beda. Ipsis eternis cruciatibus maior est stultitie nota.
marg.| Item Beda. Oportebat gratias agere te Deo, quod non ipse mendicans circumis alienas fores.
marg.| {u} Hac nocte animam tuam repetent a te Glossa Exactores. Iob. 20.d. Cum satiatus fuerit, arctabitur, estuabit et omnis dolor irruet super eum. Iob. 27.d. Dives, cum dormierit etc. Tim. 6.b. Nihil intulimus etc.
marg.| {x} Que autem parasti, cuius erunt Eccl . 11.c. Est qui locupletatur parce agendo et hec est pars mercedis illius in eo, quod dicit, invenit requiem etc. Eccl. 14. Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. Eccl. 4. Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem etc. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.| Et infra c. Divitie congregate in malum Domini sui, Ecclesiastic. 6.a. Est et aliud malum, quod vidi sub Sole, vir, cui Deus dedit divitias etc.
marg.| {y} Sic stul tus et in nocte rapiendus.
marg.| {z} Est, qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Iob. 27.b. Que est spes hypocrite, si avara rapiat et non liberet Deus animam eius. Iob. 21.c. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se. Beda. Tu misericordiam in crastinum differs, cum hodie crudelis et immisericors fias.
marg.| Iob. 27.c. Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta, preparabit quidem, sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet. Beda. Non est minus criminis habenti tollere, quam cum possis et abundes indigenti denegare.
marg.| Et infra Tantorum te scias bona invadere, quantis possis prestare, si velis.
marg.| {a} Et non est in Deum dives quia dives est in arca, non in conscientia.
marg.| Glossa Bede Determinat, quis dicatur dives in Deo et quis dives in mundo. Beda. In Deum dives est qui transitoria contemnit, pauperibus, cuius exspectatio est Dominus. De quo ait Ps. 32. Beata gens, cuius est Dominus Deus eius, cuius substantia id est conscientie possessio, qua sustentatur et qua pascitur, est apud Deum. Et supple, non ille, cuius substantia est in sacculis terre.
marg.| De quo dicitur in Ps. 143. Beatum dixerunt populum, cui hec sunt. Apc. 3.d. Tu dicis, quia dives sum et locupletatus etc. Prv. 13.b. Est quasi dives etc.
marg.| {b} Dixitque ad discipulos suos Beda. Quos specialiter ad contemptum mundi invitat.
marg.| {c} Ideo dico vobis, nolite soliciti esse anime vestre id est vite, que cibo sustentatur, quid manducetis.
marg.| Ideo Chrysostomus Ut quid ? Ut eleemosynas faciatis. Eccl. 13.d. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. Eccl. 7.b. Utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus Solem. SENECA. Fames ventris non magni constat, sed ambitio.
marg.| ISIDORUS. Tota dies epulas in cogitatione ruminat, qui ad explendam gulam vespere sibi delicias parat. Hieronymus Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam, difficultatesque ciborum querere, tota hortorum cultura vexatur, ut cribrario non vescamur pane, proh pudor, non erubescimus {6. 208va} istiusmodi inopias, neque tedet superstitionis, insuper etiam famem abstinentie in deliciis querimus. Chrysostomus Propter peccata hominum maledicitur terra, ut non germinet. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit.
marg.| Benedicitur autem, cum bona fecerimus Ps. 84. Benedixisti, Domine, terram tuam etc. Tu ergo quere iustitiam et non dederit tibi panis. Propter mala opera fructus terre subducitur, propter bona abundat.
marg.| {a} Neque corpori vest ro, quid vestiamini: Duo sunt necessaria ad sustentationem vite humane, scilicet alimentum et vestimentum. Utriusque solicitudinem dehortatur hic Dominus. 1Tim. 6.d. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Chrysostomus Non dixit. Nolite laborare. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo.
marg.| Et infra. Soliciti esse vetamur, laborare iubemur. Chrysostomus Solicitudo desperationis est filia. Prv. 11.b. Exspectavio etc. Chrysostomus Sed dicit: Non possum sperare in Deum, cor meum non me audit.
marg.| Respondeo. Langues et causam languoris ignoras, fac bonum et non desperabis. Ps. 36. Spera in Domino et fac bonitatem. Non dicit, spera tantum, sed additur et fac bonitatem.
marg.| Et nota, quia est solicitudo spiritualis. Hec precipitur Rm. 12.c. Qui preest in solicitudine. Temporalis. Hec premittitur, sup. 10.g. Martha, Martha, solicita es et turbaris erga plurima.
marg.| Item curiositatis, sive cupiditatis. Hec prohibetur. Mt. 13.c. Solicitudo huius seculi suffocat verbum. Hec est mala et prohibetur septem rationibus.
marg.| Primo, quia verbum Dei suffocat. Mt. 13.c.
marg.| Secundo, quia impedit fructum boni operis sicut spine in agro. Ier. 4.a. Novate vobis novale et nolite serere super spinas. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi etc.
marg.| Tertio, quia hominem illaqueat. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli.
marg.| Quarto, quia trahit mentem a spiritualibus studiis 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus etc. sup. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro etc. Augustinus Amor rerum temporalium viscus est alarum spiritualium.
marg.| Quinto, quia illusionem somniorum inducit. Eccl. 5.a. Multas curas sequuntur somnia.
marg.| Sexto, quia hominem interiorem excecat. 4Rg. ult. b. Sedechias excecatur in Reblatha, quod interpretatur multa hec.
marg.| Septimo, quia luctum penitentie necat. Gn. 4.b. Cain occidit Abel. Cain possessio, Abel vero luctus interpretatur. Amb. in Glossa Indecorum est homini curare de cibo, vel de veste, qui militat regno, id est pro rege temporali ad litteram, vel pro regno eterno. Novit rex temporalis, vel eternus quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat.
marg.| {b} Anima plus est quam esca Cont inua. Nolite soliciti esse etc. quia anima plus est quam esca 1Cor. 6.c. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et hanc destruet.
marg.| {c} Et corpus plus quam vestimentum Si e rgo Deus dat animam et corpus sine tua solicitudine dabit cibum et vestimentum. Hieronymus De carnali cibo et vestimento hoc intelligendum est, quia de spiritualibus semper debemus esse soliciti. Chrysostomus: Qui intelligit, quid est homo, non desperat de Deo, qui autem desperat, nescit quid est. Idem Chrysostomus: Si pro necessariis non oportet esse solicitos, qua venia erunt digni, qui pro superfluis neque dormiunt, sed et aliena rapiunt ? Sequitur.
marg.| {d} Considerate etc.  Dupl icem solicitudinem prohibuerat Dominus, id est de duobus, scilicet de esca et vestimento.
marg.| Nunc ostendit duplici exemplo, quod non oportet esse solicitudinem de his, quia Dominus dabit, qui dat omnibus necessaria. Unde Sap. 12.b. Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus.
marg.| Tamen contrarium videtur dicere Apostolus 1Cor. 9.b. Numquid Deo cura est de bobus quasi dicat: non. Dicimus quod est cura providentie et est cura doctrine. Prima providet omnibus necessaria et de illo loquitur Phil. in libro Sap. Secunda {6. 208vb} procurat tantum rationalia et de illa loquitur Apostolus Augustinus de An. Christ. Mundans rationales animas per ipsum Deus curat et Angelos, cetera per ipsos gubernat. In Scripturis enim sanctis Deus homines docet, quomodo cum hominibus agant et ipsi Deo serviant. Quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt usu et peritia, aut ratione naturali. Probat ergo Dominus, quod non debent esse soliciti super his. Et potest ita colligi modus probationis. Anima plus est quam esca, corpus plus quam vestimentum. Assume longe inferius. Pater autem vester scit, quoniam indigetis, scilicet esca et vestimento. Ergo hec omnia adiicientur vobis a patre. A maiori.
marg.| Idipsum probat per simile a minori et a duplici minori. Et est summa probationis hec. Si Deus providet escam corvis, multo magis pater, quia maius est esse Deum et patrem, quam esse Deum ita quod non patrem. Et sic probat, quia non debent esse soliciti de esca, per primum simile sive exemplum, quia si Deus providet corvis, multo fortius hominibus providebit, quorum anima immortalis. Unde Chrysostomus Omnia fecit Deus propter hominem, hominem autem propter se. Et infra. Omnia fecit Deus in sapientia, hominem autem non solum in sapientia, sed etiam secundum sapientiam suam. Quanto ergo pretiosior creatio, tanto maior cura Deo de homine. Chrysostomus Deus te nesciente quotidie incrementa tui corporis et sapientie facit, quomodo ergo in necessariis tui cessabit ? Dicit ergo.
marg.| {d} Considerate corvos Mt. 6.d. dicit. Respicite volatilia etc. Unde hic ponitur species pro genere, scilicet corvus pro volatili: Exquisitus tamen dictum est de corvis, quoniam cum universis volatilibus Deus escam provideat, spiritualiter dicitur pascere corvos, quia sine labore parentum educantur, cum ceteris universis volatilibus labore parentum, id est ministerio, cibus ministretur. Fertur enim esse natura corvi, ut in ortu suo destituatur a parentibus. Videntes enim parentes corvi corvum natum albescere, putant non suum esse fetum, ideoque ipsum destituunt, nec ei provident alitum. Interim autem donec augmententur et nigrescant, rore celi pascuntur, liquore etiam tenuissimo nutritivo.
marg.| Hanc corvi naturam et proprietatem hic non habes expressam, sed super illum locum. Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum etc. Comparantur autem Apostoli, sive Sancti volatilibus propter volatum contemplationis, quo volant in celum Is. 10.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant etc. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem et avis ad volandum. Corvis autem comparantur propter nigredinem exteriorem, id est carnis mortificationem et propter vite longitudinem, vivunt enim per secula. Corvi etiam nihil in terra laborant, sed solo volatu feruntur in celum et Dominus pascit eos. Unde Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum etc. Iob. 38.d. Quis preparat corvo escam. Sic viri sancti nihil agunt in terra, sed sola contemplatione degunt in celis et Dominus pascit eos. Ps. 22. Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Dicit ergo Dominus.
marg.| {d} Considerate corvos quor um anima mortalis est. Chrysostomus Sed illi non laborantes inveniunt escas. Considerate inquam.
marg.| {e} Quia non seminant, neque metunt Chrysostomus Non dicit: Qui volant, quia hoc tibi esset impossibile, sed quod nutriuntur sine solicitudine, quod nobis esse possibile, monstraverunt, qui expleverunt.
marg.| {f} Quibus non est cellarium, neque horreum et Deus pascit illos Sed cum volatilia non habeant inde solicitudinem, neque cibi patiantur inopiam, unde est, quod plerumque homo cibi penuriam sustinet et fame arctatur ? Solutio: Ex iusto iudicio Dei et hominum avaritia pro pena infligitur homini talis indigentia, quia cum omnia communia essent iure nature, avaritia duce introduxerunt meum et tuum et que Deus fecerat omnibus communia, sibi vindicaverunt tamquam propria, volatilia vero non sibi vindicant.
marg.| {g} Quanto magis vos plures estis illis prop ter rationem, propter immortalitatem, que nobis promittitur et quia maiori pretio empti. 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus etc.
marg.| Augustinus Homo appende te ex pretio. Chrysostomus: Neminem sine {6. 209ra} voluntate et iudicio Dei fames et nuditas occidit. Ps. 36. Iunior fui etenim senui et non vidi iustum defunctum etc.
marg.| marg.|Corvus.
marg.| Christianus. Ct. 5.c. Come eius, sicut elate palmarum, nigre quasi corvus, lucens nigredo, quasi uncta videtur etc.
marg.| Apostolus. Ps. 140. Qui dat iumentis escam ipsorum etc.
marg.| Monachus niger. Prv. 13.c. oculum, qui subsannat patrem, id est Abbatem, fodiunt eum corvi de torrentibus, id est monachi scholares etc.
marg.| Penitens. 3Rg. 17.a. Corvis precepi, ut pascant te etc.
marg.| Monachus apostata. Gn. 8.a. Noe, id est requies emisit Corvum, qui non est reversus.
marg.| Detractor exemplo corvi. Iob. 38.d. Quis preparat escam etc.
marg.| Procrastinans. Lv. 11.c. Omne corvini generis in similitudinem suam etc. sed de his tribus ultimis dicuntur versus etc.
marg.| marg.|Versus.
marg.| Cras crocitat, vivit per secula, non timet ungues. Pullos odit, amat nummos, oculos fodit ater.
marg.| {a} Quis autem vestrum etc.  oste nso, quod non debeant esse soliciti de cibo, ostendit, quod non debeant esse soliciti de vestimento, sed illam solicitudinem reservare Deo, quia si Deus pre sue voluntatis arbitrio, quantitatem corporis humani mensurat et augmentat, sine dubio, nec quantitatem vestis ignorat, que necessaria est ad corporis indumentum, immo scit, quot ulnis unusquisque egeat ad corpus induendum, quasi dicat: cui relinquetis solicitudinem corporis producendi, eidem relinquite solicitudinem corporis induendi. Dicit ergo. Quis autem vestrum cogitando potest, sua solicitudine, vel sagacitate.
marg.| {b} Adiicere ad staturam suam cubitum unum quasi dicat: nullus, nisi Deus. Chrysostomus: Sicut solicitudo corpori non potest apponere, ita nec cibum congregare. Anima autem non mutatur, corpus vero crescit et alteratur, ideo non dicit, quis potest addere anime, ostendens, quod nec cibus auget corpus, sed Dei providentia. Beda. Illi ergo tegendum corpus relinquite, qui illud ad hanc mensuram facit pervenire.
marg.| {c} Si ergo neque quod minimum est etc.  infe rt a minori et arguendo eos de solicitudine vestis, tacite arguit illos, quia sunt soliciti de productione vite. Augmentatio corporis, quasi minimum reputatur inter opera Dei respectu creationis anime. Glossa Bede Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, que operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creature, quid soliciti estis de ceteris maioribus, id est de anime conservatione ? Chrysostomus Escam etsi solicitus non fueris, invenies, iustitiam autem, si sollicitus non fueris, non apprehendes.
marg.| {d} Considerate lilia etc.  Adhu c ostendit, quod non debet homo solicitus esse de vestimento, exemplo florum. Et ad probandum hoc, inducit de liliis, sicut exquisitive inductum fuit de corvis, quia sicut corvi educantur sine labore parentum et ministerio, sic lilia ex crescunt sine labore humano. Per candorem quoque lilii significatur candor eterne beatitudinis, ac si latenter instruat eos, ne sint soliciti de vestimento, sed potius de eterna beatitudine. Dicit ergo, considerate lilia agri, quomodo crescunt, coloribus se ornando.
marg.| {e} Non laborant ut f aciant sibi indumenta, neque nent. Chrysostomus: Laborant ad viros, nent, ad mulieres pertinet. Ex. 34.c. mulieres docte dederunt, que neverant. Beda. Que purpura regum, que pictura textricum potest floribus comparari ? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur in vulgari. Operuit istum rubor. Ps. 68. Operuit confusio faciem meam. Est ergo sensus, quasi dicat: considerate pulchritudinem liliorum, cui nec etiam comparari valet purpura Imperatorum, quia si tam decoro ornatu induuntur lilia quasi quodam vestis operimento, ne dubitetis, quin etiam vobis Deus provideat in vestimento. Qui enim pro veste tam speciosum de liliis ornamentum, {6. 209rb} multo magis vobis providebit indumentum.
marg.| {f} Dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua id est in omni glorioso apparatu suo.
marg.| {g} Vestiebatur sicut unum ex istis Legi tur enim, quod Salomon summopere operam dedit ambitiosis apparatibus et vestibus pretiosis, semper enim incedebat egregie purpuratus, auro et lapidibus pretiosis ornatus et quotquot in eius comitatu erant et equi eorum, sed licet adeo studuerit in ambitioso apparatu, numquam tamen indutus est eque specioso ornatu, sicut lilia. Chrysostomus: Salomoni homines ministrant vestes, Deus istis.
marg.| {h} Si autem fenum etc.  Idip sum adhuc probat per locum a minori. Et exponitur sic. Si fenum, id est herba.
marg.| {i} Quod hodie viri de, in agro est. Fenum generale est omnium herbarum. Unde Gn. 1.a. dictum est: Producat terra fenum, id est herbam, secundum aliam translationem.
marg.| {k} Et cras id est in futuro.
marg.| {l} In clibanum mittitur id est in acervum redigetur, qui habet speciem clibani: Deus sic vestit. Et nota, quia cras pro futuro in Scripturis ponitur. Unde Iacob dixit ad Laban. Gn. 30.e. Exaudiet me cras iustitia mea, quasi dicat: modo iniuriaris mihi, qui tibi retines oves unius coloris et mihi das oves sparsi velleris, sed in futuro assequar iustitiam meam.
marg.| {m} Quanto magis scil icet vestiet.
marg.| {n} Vos pusille fidei qui de provisione Dei dubitatis. Mt. 14.a. Modice fidei, quare dubitasti. Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius, quasi flos agri etc. Iac. 1.b. Glorietur humilis in exultatione sua et dives in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
marg.| {o} Et vos nolite querere, quid manducetis, vel quid bibatis Beda. Non ait, nolite querere, vel soliciti esse de cibo, vel vestimento, sed expressius, quid manducetis, vel quid bibatis, ut quid potius referatur ad qualitatem ciborum, quam ad substantiam, quasi dicat: nolite querere cibos delicatos. Et sequitur in Glossa In quo videntur argui hi, qui spreto victu, vel vestimento corporis communi, lautiora sibi, vel austeriora pre his, cum quibus vivunt, alimenta, vel indumenta requirunt. Hesychius super Lv. 25.c. Dabo benedictionem vobis anno sexto. Cum Evangelium iubeat non cogitare de crastino, lex iubet cogitare de tribus annis Mt. 6.d. Sufficit, dicit malitia sua.
marg.| {p} Et nolite etc.  Proh ibita solicitudine curiositatis, seu cupiditatis, vel superfluitatis de victu et vestitu acquirendo, prohibet superbiam, que solet de istorum abundantia nasci. Unde 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere.
marg.| Ibi Glossa Vermis divitum est superbia. Prius ergo prohibuit avaritiam, nunc prohibet superbiam, dicens. Et nolite, si hec abundaverint.
marg.| {q} In sublime tolli ] Chrysostomus: Non sumus rationem daturi, utrum pauperes fuerimus, an divites, quia hoc non est in potestate nostra, sed utrum bene egerimus, aut male. Eccles. 10.b. Initium superbie hominis apostatare a Deo.
marg.| {r} Hec enim omnia id est vite corporali necessaria.
marg.| {s} Gentes mundi querunt quib us nulla est cura de futuris: Sed scilicet filiorum est querere regnum Dei.
marg.| {t} Pater autem vester scit, quoniam his etc.  qui bonis filiis viscera pietatis non claudit, sicut dicitur 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo, quasi dicat: si habet caritatem, non claudit. Christus autem frater noster est et substantiam mundi huius habet, quia Dominus omnium est et caritatem habet, quare non claudit viscera sua a nobis. Is. 49.d. Numquid potest mulier oblivisci etc. Dicit ergo: Pater autem vester scit, quoniam his indigetis. Augustinus Scit celestis medicus, quid vobis daturus est ad consolationem, quidve subtracturus ad exercitationem. Non enim homo iumento suo cibaria subtrahit sine causa.
marg.| {u} His indigetis ] Beda. Non tamen in {6. 209va} his finis imponendus, sed in regno, propter quod et ista. Unde sequitur.
marg.| {a} Verumtamen querite primum regnum Dei Glossa Eterna bona.
marg.| {b} Primum Beda. Omnibus preponite, in hoc sit finis, propter hoc omnia agite. Augustinus Quicquid propter aliud queritur, vilius est, quam illud, propter quod queritur. Glossa super Mc. 6. Regnum Dei summum bonum est et ideo querendum. Queritur autem fide, spe, caritate. Et sine labore potest inveniri, quia prope est, infra 17.e. Regnum Dei intra vos est. Chrysostomus Regnum Dei est retributio, iustitia est via, per quam itur ad regnum. 1 Par. 28.c. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris eum, proiiciet te in eternum. Sed querendus est in luce gratie, non in nocte peccati. Is. 21.c. Si queritis querite, convertimini et venite.
marg.| {c} Et hec omnia adiicientur vobis: Beda. Non dabuntur, quasi propter se, sed superaddentur quasi necessaria ad illud. Augustinus. Hic aperte ostendit temporalia non esse petenda tamquam bona nostra et si necessaria, regnum autem Dei petendum est et in eo finis noster ponendus est, propter quod omnia faciamus. Unde 1Cor. 10.g. Omnia, quecumque facietis, in gloriam Dei facite.
marg.| {d} Adiicientur quas i adiectiva et accidentia. Augustinus Ve, qui derelinquunt te ducem et oberrant in vestigiis tuis, qui tuos pro te nutus amant et obliviscuntur, quid innuas. Nutus autem tui sunt omne creaturarum genus. Tales sunt, ut pueri, qui nescientes significationes litterarum, pulchras litteras admirantur et nihil aliud faciunt, nisi litteras admirari.
marg.| {e} Nolite timere pusillus grex: Ez. 34.g. Vos greges mei greges pascue mee homines estis et ego Deus vester. Pusillus, sicut dicit Beda., dicitur, vel ad comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria, infra 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {f} Quia complacuit Quas i ne dubitetis de voluntate patris: Quia complacuit patri vestro, qui etiam propter regnum adiicit temporalia.
marg.| {g} Dare vobis regnum doct rine, gratie, glorie.
marg.| {h} Vobis et v estris similibus, id est humilibus. Mt. 19.b. Sinite parvulos venire ad me et nolite prohibere, talium enim est regnum celorum. Beda. Regnum querite et de regno non diffidatis, quia pater complacita bonitate dabit vobis, non vestris meritis.
marg.| {i} Vendite, que possidetis et date eleemosynam: Istud tripliciter potest exponi. Iuxta primam expositionem est consilium, sed minus, iuxta secundam est consilium, sed maius. Secundum tertiam, partim consilium, partim preceptum. Primo sic. Vendite, que possidetis et omnibus venditis, de omnibus facite unam eleemosynam. Beda. Non tantum non timeatis, ne propter regnum militantibus vite necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, que est via ad idem regnum, dum per eam peccata redimuntur. Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime. Aliter.
marg.| {i} Vendite: omnia, que possidetis et omnia date et omnibus venditis datis, propriis manibus laborate et de labore manuum eleemosynas date. Ecce consilium altius et arctius. Hoc implevit Apostolus. Act. 20.g. Beda. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro domino spretis, postea labore manuum operemini, unde vivatis, vel eleemosynam faciatis. Item Beda. Qui pro celo mundana spernit, vendat, que habet et distribuat, qui non est tante virtutis, de his, que habet eleemosynam det. Hec Glossa dividit, ut illud, quod dictum est: Date eleemosynam, preceptum sit, quod premittitur: Vendite, que possidetis, consilium et sic est tertius sensus. Sequitur.
marg.| {k} Facite vobis sacculos, qui non veterascunt etc.  Inte rl. satis competenter continuat istud sic, quasi dicat: date {6. 209vb} eleemosynam et operando eleemosynas: Facite vobis sacculos quasi eleemosynas premittite, ut pro vobis intercedant opes vestre premisse, in thesauro celesti reponite. Vobis dicit non mihi, cui non prodest, sed vobis. Iob. 35.b. Si peccaveris, quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue, quid facies contra eum ? Porro si iuste etc. Iob. 12.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris ?
marg.| {l} Sacculos repo sitiones quarum merces in eternum duret. Eccl. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. Unde sequitur.
marg.| {m} Qui non veterascunt, thesaurum ]   non deficientem in celis. Glossa In spiritualibus et eternis, id est premium eternum Thesaurum dico.
marg.| {n} Non deficientem, quo fur etc. Glossa id est quia ibi nulla adversus electos Dei prevalebit diaboli fraus. Augustinus. Non iussit Dominus, ut thesaurum perderemus, sed locum ostendit, ubi poneremus. Eccles. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas sub lapide in perditionem. Chrysostomus Que stultitia illic relinquere tua, unde exiturus es ? Quicquid pro anima tua feceris, hoc tuum est, quod autem reliqueris, perdidisti: nam quod corporaliter congregatur, spiritualiter dispersum videtur, id est perditum. Quod autem corporaliter bene dispergitur, spiritualiter bene congregatur in celo. Unde Ps. 111. Dispersit dedit pauperibus etc. Qui congregat in terra, non habet, quod sperat in celo, ut quid enim respiciat in celum, ubi nihil habet repositum ? Ps. 72. Quid enim mihi est in celo et a te quid volui super terram ?
marg.| {o} Quo fur non appropiat etc. Chrysostomus Omnia bona mundi triplex interius tollit. Aut enim ex seipsis veterascunt. Hbr. 8.d. Omne, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Aut dominorum luxu consumuntur etc. Iac. 4.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris etc. Aut ab extraneis dolo, vi, vel calumnia diripiuntur, quia omnes fures dicuntur, qui per iniquitatem festinant aliena facere sua. Io. 10.a. Quotquot venerunt, fures sunt et latrones.
Numérotation du verset Lc. 12,mystice 
marg.| . Beda. Fures sunt heretici et demones, qui ad hoc intenti sunt, ut spiritualibus nos spolient. Tinea, que latenter vestes rodit, invidia est, que studium bonum lacerat et compactionem unitatis dissipat, sicut tinea compactionem vestimentorum. Vel per tineam vana gloria significatur. Sir. 42.c. De vestimento nascitur tinea, que tamen consumit vestimentum, ita vana gloria de opere bono nascitur et consumit illud. Act. 28.a. Cum congregasset Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, adhesit manui eius. Vipera, id est vana gloria. Qui ergo facit aliquod opus bonum propter commoda terrena, vel propter inanem gloriam, edificat sibi thesaurum, non in celo, sed deficientem in terra, quia opere illo frivolam et momentaneam mercedem homo recipit. Et de talibus dicitur Mt. 6.a. Receperunt mercedem suam, hic in presenti. Per thesaurum intellige hic meritum, scilicet boni operis, cuius hic recipiunt premium. Aliquando etiam aliqui bona opera faciunt, non intuitu favoris humani, sed pro quadam interiori iactantia et elatione, quia placent sibi et quodammodo efferuntur ascribentes virtuti sue et huiusmodi interior vana gloria magis proprie hic per tineam intelligitur. Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur. Ibi Glossa Erugo superbia, que decorem virtutum obfuscat. Tinea invidia, que studium bonum lacerat. Augustinus. Celum in hoc loco non corporale, quia omne corpus pro terra habendum est, sed spirituale accipitur. Totum mundum contemnere debet, qui thesaurizat in celo. Unde Ps. 113. Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum.
marg.| {p} Ubi enim est thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit Non solum de thesauro pecunie intelligendum est, sed etiam de qualibet prava voluptate. Unde Glossa Universaliter, {6. 210ra} et de pecunia et de omnibus voluptatibus gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor et sic de aliis. Hieronymus: cor habet gulosus in ventre, lascivus in ludicris, amator in libidine, avarus in pecunia. Cor autem dicitur, cordis meditatio: Eccl. 10.a. Cor sapientis in dextra eius, id est in eternis et cor stulti in sinistra illius, id est in temporalibus. Ier. 10.f. gladius ad thesauros eius, qui diripientur. Ubi enim thesaurus Chrysostomus Si in terra cor est, deorsum, si in celestibus est in Christo fixum. Necesse enim est, ut quo precesserit dilectionis thesaurus, illuc et cogitationis sequatur effectus. Dt. 33.d. oculus Iacob in terra frumenti, id est in celo. Eccles. 2.c. Oculi sapientis in capite eius, id est in Christo. Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre. Sequitur.
marg.| {a} Sint lumbi vestri precincti Ut a d implenda consilia et precepta invitaret Dominus discipulos, subdit utilitatem, quam ex impletione sunt consecuturi, quia utilitas solet precipue animos humiles excitare. Sed quamvis maxima esset utilitas, posset tamen eos deterrere difficultas, ideo ostendit facilitatem, quasi dicat: ne videatur vobis difficile implere predicta, quia facile potestis implere, tantummodo habete lumbos precinctos et opera lucentia, sic potest continuari secundum Glossa
marg.| Vel aliter. Dominus invitans discipulos ad contemptum mundi, superius eodem capite monuit de avaritia et superbia fugienda et sic ad pietatem et humilitatem per consequens invitavit eos, nunc ad castitatem invitat et sic monet eos fugere luxuriam. Et sic plene docet contemnere mundum, quia omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc. 1Io. 2. Dicit ergo, sint lumbi vestri precincti id est motus carnalium desideriorum refrenare.
marg.| {b} Et lucerne ardentes in manibus vestris id est opera ardentia propter Deum et lucentia aliis in exemplum. Lucerna enim duo facit. Ceram, sive oleum comburit et lumen diffundit. Ad hoc ergo, ut bonum opus sit lucerna, oportet ut ardore divini amoris splendeat et aliis prebeat exemplum.
marg.| {c} Et vos quas i prohibitiones et precepta observetis intuitu terrenorum, semper estote soliciti de adventu redemptoris. Et hoc est Et vos supple sitis.
marg.| {d} Similes hominibus exspectantibus Dominum suum id est sitis vigilantes et soliciti, sicut sunt illi, qui exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Hoc Evangelium legitur de confessoribus, quorum vitam recolit Ecclesia quasi quoddam continentie et iustitie, atque patientie speculum et exemplar.
marg.| Et hec tria in tribus primis verbis huius Evangelii exprimuntur.
marg.| Continentia, cum dicitur sint lumbi vestri precincti Iust itia, cum sequitur. Et lucerne ardentes in manibus vestris.
marg.| Patientia, seu longanimitas, cum sequitur et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Sunt autem duo genera lumborum, quos quilibet debet in se precingere. Sunt enim lumbi mentis, affectus, scilicet et intellectus, ex quibus cogitationes et desideria quasi quedam soboles generantur. De quibus dicitur in Psalmo 37. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, id est malis desideriis et malis cogitationibus, quibus diabolus illudit anime et ideo non est sanitas in carne mea.
marg.| Horum lumborum cinctorium, sive repressorium est assidua meditatio legis divine. Nihil enim adeo reprimit huiusmodi mentis illusiones. Unde Petr. ad Clem. Incessanter debet quisque, que Dei sunt, cogitare et loqui, quia si in his bonis fuerit mens occupata, malus non invenit locum in mente. Unde et Hieronymus: ad quendam. Ama studia litterarum et carnis vitia non amabis. Ad hoc monet Petrus Apostolus. 1Pt. 1.c. Propter quod, inquit, succincti lumbos mentis vestre sobrii et perfecti sperate in eam, que offertur vobis gratiam. Is. 32.c. Accingite lumbos vestros super ubera vestra. Item sunt lumbi carnis, ubi sedes generationis, de quibus oriuntur carnales concupiscentie: de quibus dicitur: Iob. 40.b. Fortitudo eius in lumbis et virtus eius in umbilico ventris eius. Lumbos dicit propter viros, umbilicum propter feminas, ut dicit Gregorius. Horum lumborum cinctorium est iustitie disciplina, sicut dicitur Is. {6. 210rb} 11.b. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, id est disciplina iustificans. Sint igitur his duobus cingulis lumbi vestri precincti, ut per primum fluxus cogitationum et desideriorum inutilium restringatur in mente, per secundum fomes concupiscentiarum reprimatur in carne. Iob. 38.a. Accinge sicut vir lumbos tuos et interrogabo te. Ier. 1.d. Accinge lumbos tuos et surge et loquere. Hoc dicitur Ieremie et tamen virgo erat. Unde bene dicit hic.
marg.| {a} Sint lumbi vestri precincti id est ante casum concupiscentie cincti.
marg.| {b} Et lucerne ardentes in manibus vestris Tria dicit, que debet quilibet proximo suo, maxime Prelati et predicatores.
marg.| Primum est lumen eruditionis, quod debetur ignaris. Unde dicit Lucerne id est doctrina lucens, ita ut omnes videant. Mt. 5.b. Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum etc.
marg.| Secundum est ardor compassionis, quod debetur infirmis. Unde dicit ardentes Hoc ardore ardebat Paulus 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor etc. Similiter et Elias. Eccles. 48.a. Surrexit Elias Propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat. Sic etiam Ioannes Baptista. Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens per compassionem, lucens per eruditionem.
marg.| {B}. Bernardus. Ardere parum est, lucere vanum est, lucere et ardere perfectum est.
marg.| Tertium est subsidium manuale, quod debetur egenis. Unde dicit: In manibus vestris. Prv. ultim. f. Manus suas aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Pluraliter autem dicit lucerne que portari debent in manibus. Prima est pura mentis intentio, que portatur in manu, cum bone intentioni opus bonum adiungitur. De hoc supra 11.e. Lucerna corporis tui est oculus tuus Glossa id est mentis intentio lumen est totius operationis tue. Secunda lucerna est verbum predicationis: De qua in Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Prv. ult. c. Non extinguetur in nocte, id est adversitate, lucerna eius. Hec lucerna in manu portatur, quando predicator facit, quod dicit, sicut Apostolus Rm. 15.d. Non audeo loqui aliquid eorum, que per me non efficit Christus. Tertia lucerna est exemplum honeste conversationis: De qua Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo, id est Prelato uncto. Io. 1.a.a « Et vita erat lux hominum ». Vita inquam predicatorum erat lux auditorum et vita prelatorum lux subditorum. Sunt autem quatuor in lucerna, que debent esse in vita predicatoris et Prelati.
a Io. 1:4.
marg.| Primum est testa, id est fragilitas proprie conditionis, quam iugiter debet habere pre oculis, ne superbiat. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| Secundum est oleum, id est conscientienitor, sine quo numquam debet esse predicator, qui debet alios consolari. Unde Ecclesiast. 9.b. Oleum de capite tuo non deficiat.
marg.| Tertium est ignis, id est caritas, quo totus debet ardere predicator. Unde Gregorius. Qui caritatem ad proximum non habet, officium predicationis assumere non debet. Et de hoc igne dicitur: infra eodem f. Ignem veni mittere in terram etc.
marg.| Quartum est lichnus, sive licinum, quod igne consumitur et significat peccata propria, quorum recordationem debet habere iugiter predicator, ne sibi iustus videatur et alios reputet peccatores. 1Tim. 1.c. Blasphemus fui et persecutor et contumeliosus. Sequitur.
marg.| {c} Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum id est solliciti, longanimes et timentes. Tales enim sunt famuli, qui exspectant Dominum suum. Soliciti, contra negligentes predicatores: De quibus Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei facit negligenter. Longanimes, contra pusillanimes, qui in presenti volunt remunerari. De quibus Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Eccl. 20.b. Hodie feneratur quis et cras expetit et odibilis est homo huiusmodi. Timens, contra presumentes: De quibus dicitur in Ps. 13. Non est timor Dei ante oculos eorum. Exspectaverunt autem Dominum suum antiqui sancti venturum in carnem, ut Salvatorem. Gn. 49.c. Salutare tuum exspectabo, Domine. Exspectant modo peccatores venturum in mentem, ut iustificatorem. Ier. 14.b. Tibi peccavimus exspectatio Israel, Salvator {6. 210va} noster in tempore tribulationis. Exspectant omnes iusti venturum ad iudicium, ut remuneratorem, ut glorificatorem. Soph. 3.d. Exspecta me, dicit Dominus in die resurrectionis mee etc. Phil. 3.d. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum, qui reformabit corpus humilitatis nostre etc. Ecce triplex exspectatio bona, de qua dicitur. Prv. 17.b. Gemma gratissima exspectatio postulantis, id est Christus, qui dicitur gemma, propter solicitudinem, propter virtutem, propter pretiositatem. Hec gemma fuit grata in primo adventu, gratior in secundo, gratissima in tertio, quia tunc erit omnia in omnibus, ut dicitur 1Cor. 15.d.
marg.| {a} Quando revertatur a nuptiis id est a domo nuptiarum celestium, ad quam ivit in die Ascensionis. Duas nuptias fecit Dominus.
marg.| Primus, quando sibi desponsavit humanam naturam. Istas fecit in utero Virginis: De quibus dicitur Mt. 21.a. Simile est regnum celorum homini regi, qui fecit filio suo nuptias. Ad istas nuptias ivit Dominus in die conceptionis et rediit in die Ascensionis.
marg.| Secundas nuptias fecit, quando Angelos sibi secundum naturam humanam associavit in die Ascensionis. De quibus dicitur Apc. 19.b. Beati, qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt. Ab istis nuptiis redibit Dominus in die iudicii, vel etiam revertitur, quando venit ad unumquemque in obitu suo. De utrisque nuptiis exponitur hoc. Nam sancti Patres exspectaverunt, cum desiderio magno revertentem a primis nuptiis, quia tunc fuerunt liberati a limbo. Is. 30.d. Beati omnes, qui exspectant eum, populus enim Sion habitabit in Hierusalem. Et vos sitis similes illi s,   hominibus exspectantibus Dominum suum Item Sancti, qui adhuc sunt in mundo, vel in celo sine corpore exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.   Et vos similes siti s illis. Psalmo 39. Exspecta Dominum et custodi viam eius etc. Glossa Bede Ad nuptias etc. Novus homo, id est homo de novo sibi Angelos copulavit, quia hoc tunc novum fuit, ut homo in corpore humano sociaretur Angelis. Vel. Novus homo, id est immortalis.
marg.| {b} Ut cum venerit prop erando ad iudicium, scilicet generale, vel particulare cuiuslibet.
marg.| {c} Et pulsaverit Beda. Per egritudines, quas infligit mortem propinquam designando. Prv. 16.b. Nuntii mortis indignatio regis.
marg.| {d} Confestim aperiant ei ] Beda. Leti eum suscipiendo. Tales enim Domino pulsanti libenter obediunt, quia securi eum exspectant, qui autem eum offenderunt et sibi sunt conscii, aperire ei formidant. Iac. 5.b. Ecce iudex ante ianuam assistit. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso. Ct. 5.a. Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea. Glossa Beda. Non vult aperire iudici pulsanti, qui timens videre iratum, quem contempsit, de corpore exire metuit: Aperit, qui iudicem letus et securus sustinet et de propinqua morte gaudet ; Unde subditur.
marg.| {e} Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes id est sibi et subditis vigilanter attentos et oculos apertos in vera luce tenentes. 1Cor. 15.e. Evigilate iusti et nolite peccare. Ct. 3.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Nota ergo, quia servi exspectantes Dominum tenentur vigilare communiter, sed differenter, quia unusquisque pro modulo suo. Nam pro modulo suo tenentur vigilare viri contemplativi, pro modulo suo activi, pro modo suo Prelati. Hoc distingue in Glossa Beda. Vigilat etc.
marg.| {f} Amen id est vere beati, quia.
marg.| {g} Dico vobis precinget se prep arans se ad retributionem. Ps. 92. Dominus regnavit decorem indutus est etc.
marg.| {h} Et faciet illos discumbere id est in eterna beatitudine refoveri. Beda. Nostrum recumbere, est in regno quiescere. Ez. 34.d. Ego pascam oves meas et ego accubare eas faciam, dicit Dominus Deus.
marg.| {i} Et transiens ministrabit illis Quom odo ministrabit transiens, stabilis, manens et cuncta movens ? De ipso enim dicitur:
marg.| —— Stabilisque manens dat cuncta moveri.
marg.| Glossa solvit: Quia potest intelligi transiens in se, vel transiens in nobis: Transibit enim in se secundum naturam humanam, de loco ad locum, quia de celo descensurus est ad {6. 210vb} iudicium in aera super vallem Iosaphat, postea rediturus cum electis. Vel transibit, cum de notitia humanitatis, quam omnes habebunt in iudicio, ad deitatis notitiam electos sublimabit et intellige notitiam ampliorem. Glossa Transiens ministrabit etc. Io. 10.b. Per me, si quis introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Ingredietur ad contemplationem divinitatis et egredietur ad contemplationem humanitatis et utrobique pascua inveniet.
marg.| {k} Et si venerit in secunda vigilia Fort e dicerent senes: Non ministrabit nobis, quia non nimium dormivimus, semper fuimus pigri in corpore vitiorum, non prodesset nobis modo vigilare, quia serum est, immo in quacumque etate invenerit servos vigilantes, beati sunt, quia ministrabit illis. Unde dicit:
marg.| {k} Et si venerit in secunda vigilia id est in adolescentia.
marg.| {l} Et si in tertia vigilia id est in senectute, venerit Alcuinus : Satis alienus est a fide, qui ad agendam penitentiam tempus senectutis exspectat.
marg.| {m} Et ita id est vigilantes saltem tunc, invenerit.
marg.| {n} Beati sunt servi illi quos , scilicet invenerit vigilantes in prima, vel secunda, vel tertia, vel quarta vigilia. Sed beatiores sunt illi, qui semper vigilasse inveniuntur, quales sunt, qui innocentiam suam usque in senectutem custodierunt.
marg.| Ideo dicit Ecclesiastici 5.b.b « Ne tardes converti ad Dominum ». Alcuinus : Dissoluta est cogitatio, de crastina conversione cogitare et hodiernam negligere. Seneca : Quilibet dies vite nostre ordinandus est ultimus. Et nota, quia metaphorice loquitur hic Dominus ad similitudinem excubantium in nocte, quam in quatuor partes distinguunt et quamlibet vigiliam appellant, quia in qualibet oportet aliquos vigilare.
b Sir. 5, 8.
marg.| Prima dicitur canticinium, secunda intempestum, tertia gallicinium, quarta antelucanum. Prima vigilia est custodia pueritie, secunda custodia adolescentie, tertia custodia iuventutis, quarta custodia senectutis. Si quis ergo primam et secundam vigiliam neglexerit, non desperet, quia adhuc usque in tertiam moram nostram pius iudex exspectat. Unde Is. 30.d. Exspectat nos Dominus, ut misereatur nostri, immo quod plus est etiam in quarta vigilia, id est in senio recipit venientem et venit, ut recipiatur. Unde Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit ad eos. Mc. 13.d. Vigilate, nescitis enim, quando Dominus venit, sero, an media nocte, an gallicantu, an mane. Lc. tamen non facit hic mentionem nisi de tribus vigiliis, scilicet pueritia, adolescentia, senectute, nec facit mentionem de prima, scilicet pueritia, sed de secunda, scilicet adolescentia, quia scriptum est Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Et per hoc, quod dicitur, secunda et tertia, innuitur prima. Sequitur.
marg.| {o} Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique Prob at per simile exteriorum damnorum, quod debeant vigilare, quia si vigilant pro terreno incommodo vitando, amplius deberent vigilare pro eterno commodo adipiscendo. Unde dicit Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias, qua hora etc. sibi esset suspecta. Chrysostomus exponit hoc dupliciter. Primo vocat furem diabolum, domum vocat mentem, quam si intraverit per negligentiam Ianitoris, id est rationis, spoliat domum illam vestimentis iustitie, auro sapientie, argento eloquentie, seu innocentie. Unde subdit Chrysostomus loquens homini sic spoliato. Nudus, quid facies ? Adam nudus abscondit se inter ligna, sed inventus est. Gn. 3.b. Necesse est ergo, ut per penitentiam alteras vestes tibi texas.
marg.| Prima vestis gratis prestatur, secunda, cum labore nimio reparatur.
marg.| Igitur secundum hanc expositionem monet Dominus contra diaboli insidias vigilare. 1Pt. quinto, b. Sobrii estote etc.
marg.| Secundo modo vocat furem mortem, sive ducem mortis, que occulte venit sicut fur. Unde 1Th. 5.a. Dies Domini sicut fur ita in nocte veniet. Apc. 3.a. Si non vigilaveris, veniam tibi tamquam fur. Domum vocat corpus, de qua Ier. 18.a. Descende in domum figuli. Et {6. 211ra} Iob. 4.d. Qui serviunt ei, non sunt stabiles, quanto magis qui habitant domos luteas. Fur ergo domum intrat et perfodit, quando spiritu dormiente, mors carnis habitaculum irrumpit et animam violenter extrahit. Unde Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras. Secundum hanc expositionem monet Dominus contra mortis incertitudinem vigilare, ut quandocumque venerit, inveniat nos paratos ad exitum, ita quod non oporteat perfodi domum, id est cum violentia animam extrahi, sed sponte exire. 2Rg. 4.b. Venientes Rechab et Baana, id est mors et diabolus, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie et ostiaria domus, id est ratio purgans triticum obdormivit, ingressi sunt autem domum latenter et percusserunt eum in inguine et fugerunt. Ideo bonum est vigilanter contra mortis incertitudinem vigilare. Unde Plato. Summa philosophia est assidua mortis cogitatio. Eccl. 18.c. Ante iudicium para tibi iustitiam.
marg.| Item Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum: mihi heri et tibi hodie.
marg.| {a} Et non sineret perfodi domum suam Secu ndum primam expositionem, id est mentem suam, que perfoditur, cum suggestioni consentiens virtutibus spoliatur et in viribus leditur. Secundo modo fit, Chrysostomus Non sineret non repelleret furem a se, ut non perfoderetur quasi ignorans, sed vocaretur quasi paratus ad exitum. Quando anime peccatrices in corpore quasi in proprio domicilio delectantur, veniens cum sententia Dei Angelus mortis perfodit corpus et animam violenter divellit, anime autem iuste, que quasi in exilio sunt, veniente sententia non perfodiuntur nolentes, sed revocantur gaudentes.
marg.| {b} Et vos estote parati Post similitudinem supponit exhortationem Beda. Parati sine macula et ruga. Eph. 5.f. Sicut sponsa exspectans sponsum. Mt. 25.a. Et que parate etc.
marg.| {c} Quia qua hora non putatis Glossa Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta et ad eam semper preparemur. Mt. 24.c. De die illa nemo sit etc. Eccl. 9.c. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo, sic homines capiuntur in tempore malo. Nihil certius homini morte, nihil incertius hora mortis.
marg.| {d} Filius hominis veniet Mt. 25.a. Et que parate erant intraverunt cum eo ad nuptias. Augustinus. Parate sunt anime, quibus conscientia dat bonum responsum. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Eccl. 13.d. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia etc. Gregorius. O si saperes in palato cordis, quid admirationis habet, venit sponsus: quid dulcedinis, intraverunt cum eo ad nuptias: quid amaritudinis et clausa est ianua, quia de cetero non aperietur.
marg.| {e} Ait autem ei Petrus, Domine etc.  Duo predixerat Dominus, scilicet se improvise venturum et servis exspectantibus necessarium esse, ut se prepararent. Sed quia in preparatu proposuerat multa difficilia, quedam parabolice, quedam aperte. Dixerat enim ad hoc, ut sint idonee parati, necessarium esse eis deponere omnem solicitudinem, vendere omnia, que possident et dare eleemosynas, facere sacculos, qui non veterascunt, habere lumbos precinctos et opera lucentia et vigilare, querit Petrus, an premissa ad omnes generaliter, an specialiter ad Apostolos sint dicta ? Dominus autem ad questionem Petri non statim respondit, sed tamen statim innuit Petro, quia predicta eis specialiter congruunt, quibus credita est dispensatio verbi. Postea subdit de premio bene et supplicio male dispensantium gregi. Qui differenter punientur, alii plus, alii minus. Sicut enim differt stella a stella in claritate, ita differt reprobus a reprobo in pena. Servus enim sciens voluntatem Domini et non faciens vapulabit multis. Nesciens et non faciens vapulabit paucis. Postea respondet ad questionem Petri, ibi, scilicet. Ignem veni mittere in terram, id est Spiritum sanctum, qui omnium corda inflammet ad impletionem predictorum. Hoc est, quod hic dicitur.
marg.| {f} Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes supp le, ne adhereas singulari, tamquam unum tantum dixisset parabolice, sed intellige ita.
marg.| {6. 211rb}{g} Parabolam hanc id est hec predicta, que sunt parabolice dicta. Glossa Vendite etc. hoc, scilicet vendite non est parabolice dictum.
marg.| {h} Dixit autem Dominus, quia putas est fidelis dispensator et prudens etc.  Serm o de quolibet confessore doctore, qui commendatur hic in quatuor, que requiruntur in quolibet Prelato et predicatore.
marg.| Primum est fidelitas, per fidelis Secu ndum est humilitas, per   dispensator Tert ium est discretio, per   prudens Quar tum, caritas,   perdet tritici mensuram Fide litas autem consistit in tribus, scilicet in legitima rerum Domini sui congregatione, in tuta earundem rerum conservatione, in utili earundem dispensatione. Si aliquod horum trium desit, non est fidelitas. Res autem, quas congregare debet Prelatus et predicator Domino suo, sunt anime subditorum, copia meritorum, scientia faciendorum et credendorum.
marg.| De primo dicitur Ez. 34.d. Congregabo oves meas, de terris et inducam eas in terram suam et pascam in montibus Israel.
marg.| De secundo dicitur Prv. 31.d. Multe filie congregaverunt sibi divitias, id est multe anime copiam meritorum. Prv. 6.a. Vade ad formicam, o piger etc.
marg.| De tertio dicitur Eccl. 2.b. Coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum.
marg.| Primum impedit austeritas Prelatorum, que non congregat, sed dispergit oves congregatas. Ez. 34.a. Cum austeritate et potentia imperabitis eis et disperse sunt oves mee.
marg.| Secundum impedit inanis gloria.
marg.| Tertium impedit immunditia vite. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia. Eccl. 47.c. Collegisti quasi aurichalcum aurum etc. Qui ergo fidelis est Domino suo, servat ista tria, congregat fideliter, conservat sapienter, dispensat utiliter. Duo ultima, id est merita et scientiam debet dispensare primis, id est animabus et tunc revera fidelis erit. Debet autem esse et humilis, ut se dispensatorem non dominatorem sciat et ostendat. 1Pt. 5.a. Non dominantes in cleris etc. 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi etc. Humilitas autem predicatoris in tribus consistit.
marg.| Primum est, de se minima et de aliis magna sentire.
marg.| Secundum est, seipsum et nullum alium spernere.
marg.| Tertium est, de contemptu gaudere.
marg.| {B}. Bernardus. Verus humilis non vult humilis predicari, sed vilis reputari. Exemplum de Ioanne brevis stature. Hanc autem humilitatem tria nutriunt. Unde dicit Basilius. Tria sunt, que radicata nutriunt humilitatem, scilicet assiduitas subiectionis, consideratio proprie fragilitatis, consideratio viri melioris.
marg.| Item prudentia predicatoris in tribus consistit, sicut patet in Glossa
marg.| Primum est, ut sibi ipsi provideat in futuro.
marg.| Secundum, ut provideat populo utilia. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi. Et 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine, insta in illis, sic enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
marg.| Tertium est, ut secundum capacitatem audientium, de annona verbi eis ministret. Gregorius. Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut et sua singulis congruenter tribuat et tamen a communis edificationis arte numquam recedat.
marg.| Item caritas predicatoris, aut Prelati erga subditos in tribus consistit.
marg.| Primum est, ut corde compatiatur miseris.
marg.| Secundum, ut verbo et exemplo edificet omnes.
marg.| Tertium est, ut se et sua libenter pro eis tribuat.
marg.| De primo, 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor etc.
marg.| De secundo, 1. Timot. 4.c. Exemplum esto fidelium in verbo et conversatione. De tertio, Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem etc. Nunc lege litteram.
marg.| {i} Quis putas etc. Glossa Bede continuat sic. Quasi vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc mysterium specialius convenit de custodia et preparatione, ut et vos et alios preparetis in adventum iudicis, quia pauci sunt, qui commissam bene administrent dispensationem. Et hoc est, Quis putas est fidelis dispensator et prudens Nota quod perjquis raritatem notat et etiam difficultatem, quam faciunt tria. Ad hoc enim, ut aliquis sit bonus dispensator, tria concurrunt, scilicet ut sit fidelis, discretus, vocatus a Domino. Fidelis, si res suas ad commodum Domini, non {6. 211va} suum disponat. Discretus, si prout de singulis familia distribuendum est, recte discernat pro modulo singulorum et capacitate. A Domino vocatus, si non sit intrusus.
marg.| {a} Fidelis Beda. Bene erogando pecuniam Domini sui, id est ad commodum Domini sui, non ad suum. Prv. 20.a. Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet ? 1Cor. 4.a. Hic iam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
marg.| {b} Dispensator Chrysostomus Plerumque sacerdotes mali obdormire faciunt populum in peccatis, boni autem excitant a somno negligentie assidua turba doctrine.
marg.| {c} Et prudens Beda. Discernens capacitatem singulorum Amos 5.d. Prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Prv. 14.d. Acceptus est Domino minister intelligens, iracundiam autem eius inutilis sustinebit. Chrysostomus Qui prudentes sunt, difficile inveniuntur et Deum timentes. Et infra. Duo conscientia placet, hominibus sapientia prodest. Si fuerit quis tantum fidelis, laicum quidem facit, sacerdotem autem non facit.
marg.| {d} Quem constituit Dominus super familiam suam Eccl esiam et ipse se non ingessit. Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem etc.
marg.| {e} Ut det non vendat nummo humane laudis, aut mundane cupiditatis. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Sed non est sic in omnibus, immo sic est in paucis. Mal. 1.c. Quis est ex vobis, qui claudat ostia mea et incendat altare meum gratuito ? Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi. Ideo non habent caritatem. 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt.
marg.| {f} Illis id est suis, quibus tenetur potius quam alienis. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.
marg.| {g} In tempore Chrysostomus Quid est in tempore ? Eccl. 22.a. Flagella et doctrina in omni tempore sapientia. Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola. Eccl. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas etc. Is. 49.c. Tempore accepto exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui etc. Chrysostomus Qui semper egrotant, semper illis ars medici optima videtur. Et infra. Doctrina et consolatio sacerdotis semper optima est, maxime autem in tempore tribulationis, sicut navi gubernator, semper quidem, sed maxime tempore tempestatis. Et infra. Nam semper in persecutionibus naturalis intellectus deficit.
marg.| {h} Tritici mensuram Gregorius. Pro qualitate auditorum mensurantur cibi divini verbi, vel exempli, vel subsidii temporalis. Chrysostomus Huic similes sunt, qui pecunias habent et dant indigentibus. Et enim et tu economus es et dispensator tuarum pecuniarum non minus, quam qui ea, que sunt Ecclesie dispensat. Tu si dedisti aliquid ad usus pauperum, vis illud cum diligentia dispensari, Deum autem non putas cuius sunt, vehementius expetiturum ? Et infra. Ne tua esse existimes, sua ei tribuis.
marg.| {i} Beatus Beda. Quasi, pauci sunt fideles, ille autem, qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans eterna beatitudine glorificabitur. Et hoc est, Beatus ille servus a serviendo et servando sic dictus. Mt. 25.c. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis etc.
marg.| {k} Quem, cum venerit Dominus, invenerit ita facientem id est fideliter, humiliter, prudenter, utiliter triticum Domini familie sue dispensantem. Chrysostomus Hec dicta sunt de sermone, de virtute, de pecuniis et de omni dispensatione, que unicuique commissa est. Unumquemque enim ad communem utilitatem uti oportet his, que habet, sive sapientia, sive principatu, sive divitiis, non ad nocumentum conservorum.
marg.| {l} Vere dico vobis, quia super omnia, que possidet, constituet illum Supe r omnia. Beda., celestis regni gaudia non ut solus, sed ut pre ceteris habeat gaudia eterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia. Chrysostomus Bene agente {6. 211vb} populo unusquisque pro suo bono remuneratur, sacerdos autem pro bonis omnium. Habebit enim pro bonis propriis auream et ex acquisitione aliorum aureolam. 1. Thessal. 2.d. Que est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum in adventu eius ? Nota, quia maior corona promittitur bonis dispensatoribus, quam aliis vigilantibus. Aliis promissum est, quia facit illos discumbere et transiens ministrabit illis, istis promittitur, quia super omnia bona sua constituet eos. Sicut ergo differunt in meritis, ita et in premiis.
marg.| {m} Quia si etc.  Hic subditur male dispensantium et quasi explanat predicta de servo bono per antithesim mali servi dicens, Quia si dixerit servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire id est si cogitaverit, quod iudicium, aut mors adhuc longe est, quod multi cogitant et quod peius est cogitationi acquiescunt. Dt. trigesimo secundo, e. Iuxta est dies perditionis. Habac. secundo, a. Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. Soph. primo, c. Iuxta est dies Domini. Ez. decimo secundo, f. Quod est proverbium istud in terra Israel, dicentium, in longum differentur dies et peribit omnis visio. Is. decimo septimo, c. Manda, remanda etc.
marg.| {n} Et ceperit percutere id est ad vitia incitare, vel conscientiam infirmorum pravo verbo, vel exemplo laniare. primo Cor. octavo, d. Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Vel Percutere spoliando pauperes. Is. tertio, c. Quare atteritis populum meum.
marg.| {o} Pueros et ancillas Glossa Quorum etas, vel sexus, quanto infirmior, tanto ad ruinam facilior.
marg.| {p} Et edere et bibere et inebriari ] $mystice
marg.| , id est cunctis sceleribus et illecebris seculi, que mentem errare faciunt occupari. Vel ad litteram, si sit deditus gule et ebrietati. Eccl. decimo nono, a. Operarius ebriosus non locupletabitur. Is. 28.b. Sacerdos et Propheta nescierunt pre ebrietate. Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam facit animam.
marg.| {q} Veniet Dominus servi filius in q uo, scilicet servo, omnes mali prepositi intelliguntur. Veniet, inquam.
marg.| {r} In die, qua non sperat scilicet iudicii, vel mortis.
marg.| {s} Et hora, qua nescit Mt. 24.c. De die illa nemo scit, neque Angeli nisi solus pater, quod fit ut semper simus parati.
marg.| {t} Et dividet eum Beda. A consortio fidelium segregando et eis, qui nec fidem habuerunt sociando, quia qui non habet curam suorum etc. 1. Timot. 5.a. Os. 13.d. Infernus inter fratres dividet. Mt. 25.c. separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis. Vel Dividet diabolo animam, mundo pecuniam, vermibus corpus. Eccl. 10.b. Cum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
marg.| {u} Partemque eius cum infidelibus ponet Rabanus Quia adventum iudicis desperavit, quia presentibus studuit, quia commissam sibi familiam siti et fame vexavit. Et si incipiens ponitur cum infidelibus, ubi ponetur, qui numquam cessavit ? Apc. 22.c. Foris canes et venefici et impudici et homicide et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium, id est hypocrita.
marg.| {x} Ille autem Hic subditur, de differentia pene malorum. Et hoc est. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem Domini sui et non se preparavit ad faciendum eam. Prv. 16.a. Hominis est animum preparare etc.
marg.| {y} Et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis quia deliquit in multis. aPt. 2.d. Melius est viam veritatis etc. Sap. 6.a. Iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet. Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. {6. 212ra} Iac. 4.d. Scienti bonum et non facienti peccatum est illi.
marg.| {a} Qui autem non cognovit id est simpliciter ignoravit, non ex contemptu addiscendi. Multi enim nolunt addiscere, quia putant se minus puniendos, si nescientes peccent. De quibus, 1Cor. 14.g. Si quis ignorat, ignorabitur. Os. 4.d. Populus non intelligens vapulabit. Glossa Beda. Multi estimantes se minus vapulatores, si nesciant quod operari debeant, avertunt autem, ne audiant veritatem, sed cum possent scire si vellent studium adhibere, non nescientes, sed contemptores iudicabuntur. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem etc. 2Tim. 4.a. Auditum avertent a veritate. Sic ergo intelligendum est. Qui autem non cognovit id est simpliciter ignoravit, non ex contemptu addiscendi.
marg.| {b} Et fecit digna plagis id est peccata.
marg.| {c} Vapulabit paucis Os. 13.d. Ipse filius non sapiens, nunc enim non stabit in contritione filiorum, de manu mortis liberabo eos. Beda. Quoad sensum, non quoad damNm. Mitissima est omnium pena eorum, qui preter originale nullum insuper addiderunt. Hec Glossa non videtur multum pertinere ad expositionem eius, quod hic dicitur, potest tamen sic continuari. Qui cognoverunt voluntatem Domini et non fecerunt, vapulabunt multis, qui non cognoverunt vapulabunt paucis, sed inter eos, qui non cognoverunt, mitius punientur illi, qui originali nullum actuale superaddiderunt. Sequitur.
marg.| {d} Omni autem sive Prelato, sive subdito.
marg.| {e} Cui multum datum est de b onis naturalibus, de bonis gratuitis, de bonis temporalibus. De his enim omnibus oportebit reddere rationem secundum quantitatem commissi.
marg.| {f} Multum queretur ab eo in d ie iudicii, quando unusquisque reddet rationem villicationis sue, ut dicitur infra 16.a.
marg.| {g} Et cui commendaverunt multum scilicet divina iudicia.
marg.| {h} Plus petent ab eo Istu d est inculcatio, quia idem est, quod predictum est Omni autem etc. Unde Beda. Merito malus cognoscens plus et non cognoscens minus vapulat, quia illi plus, isti minus commissum est et ab omni, cui plus committitur, plus exigitur. Vel ita ut non sit inculcatio, sed primum referatur ad subditos, secundum ad prelatos, quia subditis datur, prelatis commendatur.
marg.| {h} Plus petent ab eo qual is est omnis Prelatus, cui cum salute sua committitur cura subditorum. 3Rg. 20.g. Custodi virum istum etc. Et hanc lectionem innuit alia Glossa Utrumque ordinem etc. Sequitur.
marg.| {i} Ignem veni mittere in terram etc.  Hic respondet ad questionem Petri, dicens, quia predicta generaliter omnibus congruunt, licet specialiter Apostolis, ut dictum est. Unde Glossa Beda. Tu querebas etc. Et alia Glossa aliter continuat, sed sententiam non mutat. Quasi invito vos etc. ut in adventu iudicis sitis idonee parati. Sed licet ita dixerim ad incutiendum timorem, malo tamen, ut ex amore impleatis. Et est hic quinta pars in qua hortatur discipulos ad tolerantiam passionum, timorem incutiens ex adventu iudicis insperato et exemplum ponens de seipso, qui pro nobis tantam, ac talem sustinuit passionem, qua quasi igne quodam nos inflammavit ad amorem suum, ut pro eo nihil pati timeamus. Unde dicit. Ignem amoris.
marg.| {k} Veni mittere in terram ad e am illuminandam, inflammandam et consolandam. Hec enim tria facit ignis. Illuminat obscura, inflammat frigida, consolidat mollia. Et terra obscura erat per ignorantiam, frigida per malitiam, mollis per impatientiam, seu per insolentiam. De prima dicitur Os. 4.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Gn. 1.a. Terra erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi etc. De secundo dicitur Ier. 6.b. Sicut frigidam facit cisterna {6. 212rb} aquam suam, sic frigidam facit malitiam suam. De tertio, Isaia 47.a. Non vocaberis ultra mollis et tenera. Ideo ad hec tria facienda datus est Spiritus Sanctus in specie ignis, id est ut ignaros erudiendo illuminaret, frigidos calefaciendo inflammaret, molles et dissolutos consolidaret. Unde Lam. 1.e. Ignem misit in ossibus meis et erudivit me.
marg.| Item sermo Dei dicitur ignis, quia illuminat et inflammat et consolidat. Ier. 20.b. Factus est sermo Domini in derisum et in opprobrium tota die et dixi etc.
marg.| Item eiusdem 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens ?
marg.| Item ignis dicitur ipsa sententia divini iudicii et ipsa gehenna. Unde Soph. 33.b. In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Is. 33.b. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? Huius ignis notitia ante Christi adventum vel nulla, vel modica erat, ideo Dei filius venit in mundum, ut hoc triplici igne totum mundum inflammaret. Unde dicit.
marg.| {i} Ignem trip licem.
marg.| {k} Veni carn em assumendo.
marg.| {l} Mittere in terram non in celum, quia ibi satis abundabat.
marg.| {m} Et quid volo, nisi ut accendatur in c ordibus peccatorum mediante sufflatorio predicationis, aut divine inspirationis, aut certe secrete meditationis. Iuxta illud Ps. 38. Et in meditatione mea exardescet ignis. Ut autem facilius et amplius accendi valeat ignis iste, id est ardor caritatis in cordibus hominum, subiungit de passione sua, quia nihil est, quod adeo accendat ardorem caritatis in cordibus humanis sicut mors, sive passio Christi, quam non solum sustinuit pro salute hominum, sed etiam desiderio desideravit, secundum quod dicitur infra 22.b. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Unde dicit.
marg.| {n} Baptismo autem habeo baptizari etc.  Et c ontinuatur hoc modo: Revera volo, ut accendatur ignis.
marg.| {o} Autem id est quia etc. Vel sic: Ita volo, ut accendatur, ignis. Autem id est sed ut facilius fiat: Baptismo habeo baptizari prius, id est sanguine proprio universaliter quasi baptismo perfundi. Nota quod mors Christi dicitur baptismus, id est tinctio per quandam similitudinem, quia sicut lana in tinctura mergitur et pretiosior emergit, ita Christus passus est mortalis et resurrexit pretiosior, quia immortalis. Baptismus etiam habet efficaciam et virtutem a Domini passione.
marg.| Item passio, sive martyrium dicitur baptismus, quia mundat et liberat a culpa et pena sicut baptismus. Distinguit autem Chrysostomus sex genera baptismorum.
marg.| Quorum primus est in verbo. Unde Io. 15.a. Vos mundi estis etc.
marg.| Secundus est in aqua tantum.
marg.| Tertius est in Spiritu sancto tantum. De utroque dicitur Act. 1.a. Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizamini Spiritu sancto etc.
marg.| Quartus in aqua et spiritu. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
marg.| Quintus in igne tribulationis et penitentie. Is. 4.b. Si abluerit sordes filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius etc.
marg.| Sextus in morte, ut hic: Baptismo habeo etc. {p}   Et quomodo etc.  His verbis exprimitur affectus caritatis Domini erga nos: Et quomodo coarctor, usque dum perficiatur ipsa passio, id est quantum, id est ex quanto desiderio appeto et desidero ipsam Passionem meam pro salute humani generis consummari, quasi dicat: multum affecto mori pro salute hominum. In hoc maximam ostendit suam caritatem ad homines. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et per hoc ad mutue caritatis obsequium nos invitat, ut sicut ipse pro nobis, ita nos pro invicem pati non recusemus 1Io. 3.a. In hoc cognoscimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere.
marg.| {q} Putatis etc.  Hic removet unum magnum impedimentum, id est carnalem affectum, sive carnalem amorem, qui facit concordiam in malum in pluribus operibus: Et ideo non facere, sed destruere hanc pacem, seu concordiam venit Dei filius: Sicut Gn. 11.a. legitur de volentibus edificare turrim, quod Dominus divisit eos et dispersit eos in orbem. Et hoc est, quod hic dicitur: Putatis quia pacem veni dare in terram Chrysostomus Est pax bona et est pax mala. Bona. inter fideles et iustos, mala inter infideles et iniustos, quia {6. 212va} fidelitas per pacem servatur.
marg.| {a} Non ut i bi fiat punctus dico vobis, sed separationem Chrysostomus Malum quamdiu mixtum fuerit bono, vivit et stat, separatum cadit et moritur et ita semper desiderat diabolus suos infideles cum fidelibus esse, quia malum coinquinat bonum, non e converso. Vinum enim non corrumpit acetum, nec farina sordidat lutum, sed e converso. 1Cor. 15.d. Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Mt. 10.d. dicit. Sed gladium verbi Dei, scilicet de quo Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et ceteris. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Sed quidam sicut rustici portant hunc gladium retro pendentem super dorsum. Unde Psalmo 49. Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. Alii portant in ore, ut laudent, ut histriones. Ps. 58. Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum etc. Alii portant involutum, non ut pugnent in eo, sed ut vendant eum, ut mercatores. 1Rg. 21.c. Achimelech gladium Golie habebat involutum et quia dedit David, occisus est a Saule. Alii portant in manibus ad pugnandum, ut milites. Ct. 3.e. Lectulum Salomonis etc. Rm. 13.b. Non sine causa gladium portabat etc.
marg.| {b} Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo et duo in tres dividentur Nec adhereas verbo tamquam non fuerint plures, vel pauciores in eadem domo.
marg.| {c} Pater divi detur in id est contra filium Sed quomodo Dominus, qui precipit honorare parentes. Ex. 20.b. hic videtur inhonorare, ex eo quod hic approbat separationem filii a parente ? Sed istud non est contrarium illi. Ibi enim precipit parentes honorare sub Deo, hic approbat separari a parentibus, sed pro Deo. Chrysostomus Solus Deus animarum pater est, carnalibus patribus prebe carnis obsequium, spirituali vero patri anime sanctitatem.
marg.| {d} Et filius in patrem suum Chrysostomus Non dicit separare filium a patre, sed adversus patrem, quia spiritualem dicit separationem non corporalem et ita qui longe est non potest stare contra.
marg.| {e} Mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Hic oritur questio, quia dicit esse in domo quinque personas, que contra se dividentur et tamen sex enumerat, scilicet patrem et filium, matrem et filiam, socrum et nurum. Respondet. Beda. Que mater est filii, socrus est uxoris eius et sic eadem in filiam suam et in murum suam dicitur divIs. Unde quinque sunt persone, sed sex sunt nomina personarum. Beda. Tres in duo, id est filius et filia et nurus in patrem et matrem et duo in tres, id est pater et mater, ubi, scilicet in matre etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.
Numérotation du verset Lc. 12,mystice 
marg.| . Per tres significantur omnes boni, qui fidem Trinitatis corde, ore et opere confitentur. Per duo significantur omnes mali, qui ab hoc ternario sunt diminuti. Tres ergo in duos dividentur, quia boni et mali contraria et sentiunt et operantur et se invicem persequuntur. Za. 8.b. Divisiones homines unumquemque contra proximum suum. Eccl. 33.b. Intuere in omnia opera Altissimi, duo contra duo et unum contra unum.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| Pater, mundus, mater, caro. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus, id est amaricans et mater tua Cethea, id est garrula. Ps. 26. Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Filius et filia discipuli, seu imitatores nostri sunt. Unde pater in filium et mater in filiam dividitur, quia mundus, id est amatores mundi omnes bonos persequuntur. Et mater in filiam, quia caro, id est carnales, spirituales impugnant et manu et lingua. Hieronymus: Adeo crescit persecutorum rabies, ut nullus sit inter eos affectus, quorum diversa est fides. Mt. 10.c. Tradet frater fratrem in mortem etc. Mi. 7.a. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur in mortem. Et infra. Nolite credere amico et nolite confidere in duce etc. Unde Ier. 40. Unusquisque a proximo suo se custodiat etc. Is. 19.a. Pugnabit vir contra fratrem suum.
marg.| {f} Dicebat autem etc.  Sext a pars ubi post tractatum {6. 212vb} de utroque adventu Domini, arguunt Pharisei, qui ex ordine elementorum et aeris qualitate dies discernunt et tempora iudicant. Utrumque autem adventum Domini non attendunt, quia nec primum factum credunt, nec secundum recte exspectant, cum tamen ex dictis prophetarum et qualitate operum Christi certum iudicium utriusque adventus possent habere, si vellent attendere. Unde Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum etc. Sic autem Dominus Phariseos de negligentia. arguit, quod de morte et passione sua instruit secundum exemplum, quod ponit, sicut planius patet. Mt. duodecimo sexto, a. ubi agitur de eodem. Dicit ergo,   Dicebat autem et ad turbas in q uibus erant Pharisei, signa de celo petentes, sicut dicit Mt. decimo sexto, a. non ad credendum, sed ad tentandum.
marg.| {g} Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, nimbus venit et ita fiet et cum austrum flantem, dicitis, quia estus erit et fit, hypocrite etc.  Litt era patet.
Numérotation du verset Lc. 12,mystice 
marg.| . Nubes caro Christi. Is. decimo nono, a. Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum. Et dicitur nubes triplici ratione.
marg.| Primo, quia ex rore pluvia et ex carne Christi sanguis et aqua, que est pluvia benedictionis. De qua Ez. trigesimo quarto, f. Deducam imbrem in tempore suo et pluvie benedictionis erunt.
marg.| Secundo, quia nubes occultat solem et caro Christi divinitatem. Is. quadragesimo quinto, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Habac. tertio, a. Ibi abscondita est fortitudo eius.
marg.| Tertio, quia nubes de mari oritur et caro Christi de Maria, tertio Rg. decimo octavo, a. Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Occasus est passio, sive mors Christi. Ps. sexagesimo septimo, Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. Quid est ergo nubes ab occasu oriens, nisi caro Christi a morte resurgens. Post ascensum autem nubis fuit nimbus, quia post Domini resurrectionem Evangelii predicatio toti mundo illuxit. Unde tertio Rg. decimo octavo, g. Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari, id est de amaritudine mortis et facta est pluvia grandis. Per austrum vero flantem, presens tribulatio Sanctorum significatur, per estum autem tribulatio futuri iudicii. Auster igitur flans, signum est estus futuri, id est presens tribulatio Sanctorum certum indicium est future tribulationis malorum. Si enim Dominus in presenti non parcit bonis, quin patiantur, certum est, quod in futuro non parcet malis, quin puniantur. Unde Prv. undecimo, d. Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator. Is. trigesimo secundo, c. Super humum populi mei et spine et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis. prime Petr. quarto, d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? Et si iustus quidem vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| Per nubem significatur dolor, seu tristitia, que mentem obnubilat, per occasum vero significatur casus peccati, per nimbum pluvia lacrimarum, per austrum vero presens prosperitas per estum futura calamitas. Quid est ergo nubes ab occasu oriens et postea nimbus sequens, nisi dolor seu tristitia de peccati consideratione proveniens et postea pluvia lacrimarum subsequens ? Et sicut pluvia ipsius nubis obscuritatem dissolvit et serenitatem inducit, ita lacrime tristitiam mentis expellunt et conscientie serenitatem inducunt. Unde Tb. tertio, d. Post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. Similiter flatum austri sequitur fervor estus, quia presentem prosperitatem sequitur eterna calamitas. Unde Prv. decimo quarto, b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Iob. vigesimo primo, b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
marg.| Sequitur {6. 213ra}{a} Hyaponite faciem celi et terre nostis probare, hoc autem tempus scilicet mei adventus.
marg.| {b} Quomodo non probatis scilicet certis argumentis scripturarum et operum ? Augustinus Laudabilior est animus, cui nota est propria infirmitas, quam qui celorum constellationes et terrarum fundamenta scrutatur. Is. 47.d. Salvent te augures celi, qui contemplabantur sidera et supputabant menses, ut ex ipsis annuntiarent futura tibi. Gal. 4.b. Quomodo convertimini ad infirma et egena elementa, dies observatis et menses et annos et vosipsos negligitis. Eccl. 3.c. Que precepit tibi Deus, semper cogita et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
marg.| {c} Quid autem Viderentur excusabiles legem et prophetas ignorantes, ideo subditur, per quid ostenduntur inexcusabiles, quia natura, vel ratio poteret eis dicere illum esse Deum, qui faciebat etiam opera supra hominem. Io. 15.d. Et quod post tot iniustitias seculi iustum creatoris iudicium esset venturum. Dicit ergo: Quid autem et a vobisipsis, id est ex naturali ratione. Eccl. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex teipso.
marg.| {d} Non iudicatis, quod iustum est scilicet me esse Deum et iudicium venturum. Mi. 7.b. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei etc. Iob. 13.c. Etiamsi occiderit me, sperabo in eum. Iob. 6.a. Terrores Domini contra me militant.
marg.| {e} Cum autem etc. Septima et ultima pars, in qua invitat nos Dominus ad conculcandas mundi illecebras et ad prestolandum secundum adventum Domini, monens obedire verbo Dei, quod docet mundi illecebras conculcare et pacem cum omnibus habere. Unde dicit: Cum autem vadis etc. quasi dicat: constat, iudicium esse venturum.
marg.| {f} Autem id est ideo.
marg.| {e} Cum vadis cum adversario tuo id est sermone Dei tuis carnalibus desideriis adversanti. Vel cum quovis homine tibi adversanti.
marg.| {g} Ad principem id est ad Christum iudicem. De quo Is. 32.b. Princeps ea, que digna sunt principe cogitabit et ipse super duces stabit.
marg.| {h} In via id est in hac vita, que ducit ad celum, si bona est, vel ad infernum, si mala. De qua Ps. Revela Domino viam tuam, id est vitam tuam. Verumtamen triplex est via, qua itur ad celum.
marg.| Prima est via innocentie, id est ipsa innocentia per quam ambulant innocentes. De qua Ps. Ambulans in via immaculata hic mihi administrabat.
marg.| Item. Beati immaculati in via.
marg.| Item Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre.
marg.| Secunda est via penitentie, id est ipsa penitentia, per quam ambulant penitentes. De qua Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram excedendo, neque ad sinistram diminuendo. Ex. 8.g. Viam trium dierum ibimus.
marg.| Tertia est via sapientie, id est ipse Christus, per quem venitur ad patrem. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita: Nemo venit ad patrem nisi per me. Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Prv. 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi. Has vias ambulare volebat David, cum dicebat: Ps. 24. Vias tuas, Domine, demonstra mihi. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas etc. Cum ergo vadis cum adversario tuo ad principem in hac triplici via.
marg.| {i} Da operam liberari ab illo impl endo precepta, declinando prohibita, sperando promissiones, timendo comminationes. Qui hec quatuor facit, securus est ab adversario, id est sermone divino. De quo Eccl. 36.b. Extolle adversarium et afflige inimicum, id est exalta verbum divinum: Et sic affliges triplicem inimicum, id est mundum, carnem et diabolum.
marg.| {k} Ne forte trahat te id est causa sit cur traharis.
marg.| {l} Ad iudicem Chri stum, cui pater dedit omne iudicium, Io. 5.d.
marg.| {m} Et iudex id est Christus.
marg.| {n} Tradat te per definitivam sententiam.
marg.| {o} Exactori id est diabolo, qui penam exigit pro culpa, quam suggessit, in quo deprehenditur eius malignitas, quia culpam suggerit et pro ea penam infligit. De hoc exactore. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor. Iob. 3.c. Non {6. 213rb} exaudierunt vocem exactoris, id est suggestionem diaboli non receperunt.
marg.| {p} Et exactor id est diabolus.
marg.| {q} Mittat in carcerem inferni. De quo Is. 24.d. Congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, ubi demones cruciant animas usque in diem iudicii: Sed postea solo igne et verme anime pariter cum demonibus cruciabuntur, quia tunc cessabit omnis prelatio, ut dicitur. 1Cor. 15.c.
marg.| {r} Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas id est numquam exies inde. Nota, quia, donec in frequentiori usu ponitur inclusive, quandoque ponitur exclusive, ut cum dicitur: Iste numquam penituit, donec obiit, id est numquam: Ita ponitur hic, scilicet pro numquam. De hoc habes in <Glossa> interlineari id est numquam. Sed caute intelligas, quod sequitur in Glossa interlinearis. sicut, Ps. 109. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ne intelligas, quod ibi ponatur pro numquam. Ibi enim ponitur pro semper, quasi: Dixit Dominus Domino meo, id est pater filio, sede a dextris meis, id est regna mecum, donec ponam inimicos tuos, id est modo et postquam posuero, scilicet semper. Ergo quasi ex opposito intellige, quod sequitur, sicut, donec ponam, quasi hic ponatur exclusive, sicut ibi. Et sicut hic est abnegativum omnium temporum, ita ibi consignificativum omnium temporum. Hic ergo ponitur pro numquam, ibi pro in eternum. Glossa Bede. Reddit semper penas pro peccatis patiendo, sed numquam veniam consequendo. Augustinus Donec hic non finem pene significat sed semper solves et numquam personales. Unde Chrysostomus Si semel condemnatus missus fueris in carcerem, iam non solum de gravibus peccatis, sed etiam pro verbo otioso, quod locutus es, sunt exigenda a te supplicia. Argumentum, quod peccatum veniale punitur in inferno.
marg.| {s} Etiam novissimum minutum reddas id est pro minimis peccatis punieris. Mt. 5.d. Novissimum quadrantem. Augustinus Sic solemus dicere usque ad fecem, cum volumus exprimere aliquid ita exhaustum, ut nihil relinquatur etc.
marg.| Adversariusc: Secundum Apostolum: Caro spiritui. Gal. 5.c. He enim sibi invicem adversantur etc. Diabolus. 1Pt. 5.c.b. Adversarius vester diabolus etc. Conscientia mala. Rm. 2.c. Testimonium reddente illis conscientia ipsorum etc. Vitiorum usus, sive improbus actus. Eccl. 33.a. Timenti Deum non occurrent mala, scilicet ut adversarii eius etc. Sermo Dei Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo Mi. 2.c. Nonne verba mea bona etc. E contrario etc. De quolibet potest exponi, quod dicitur sup. Cum vadis cum adversario tuo.
c Dictinctio: Adversarius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_12)

Notes :