Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Rg. 22,1 

Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent
fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc
Numérotation du verset 1Rg. 22,2 

et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti
et oppressi aere alieno
et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
Numérotation du verset 1Rg. 22,3 

Et profectus est David inde in Masphat que est Moab et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus.
Numérotation du verset 1Rg. 22,4 

Et reliquit eos ante faciem regis Moab, manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in presidio.
Numérotation du verset 1Rg. 22,5 

Dixitque Gad propheta ad David :
Noli manere in presidio, proficiscere, et vade in terram Iuda. Et profectus est1 David et2 venit in saltum Areth.
1 est Rusch Clementina ] om. Weber |
2 et Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,6 

Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens cunctique servi3 eius circumstarent eum,
3 servi Λ D Φ Rusch Clementina ] socii Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,7 

Ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite me nunc4 filii Gemini,
4 me nunc] om. Weber
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,8 

Quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fedus iunxerit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobisn neque5 qui annuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem
5 neque] nec Weber
mihi usque hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 22,9 

Respondens autem Doech Idumeus qui assistebat et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem6.
6 sacerdotem Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,10 

Qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei : Sed et gladium Goliath Philistei dedit ei7.
7 ei] illi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,11 

Misit ergo rex ad accersiendum Achimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui universi venerunt8 ad regem.
8 universi venerunt Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,12 

Et ait Saul : Audi fili Achitob. Qui respondit : Presto sum, domine.
Numérotation du verset 1Rg. 22,13 

Dixitque ad eum Saul : Quare coniurasti9 adversum me, tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Dominum10 ut consurgeret adversum me insidiator permanens11 ?
9 coniurasti] coniurastis Weber |
10 Dominum R Λ D Φ Rusch ] Deum Weber |
11 insidiator permanens] insidiator usque hodie permanens Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,14 

Respondensque Achimelech regi ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,15 

Num hodie cepi consulere Dominum12 pro eo13 ? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversum servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
12 Dominum R Σ Λ D Φ Rusch ] Deum Weber |
13 consulere Dominum pro eo Rusch ] consulere pro eo Deum Weber , pro eo consulere Deum Clementina |
Numérotation du verset 1Rg. 22,16 

Dixitque rex : Morte morieris Achimelech tu et omnis domus patris tui.
Numérotation du verset 1Rg. 22,17 

Et ait rex emissariis
qui circumstabant eum : Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est scientes quod fugissent14,
14 fugissent] fugisset Weber
et15 non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
15 et Λ Φ m Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,18 

Et ait rex ad16 Doech : Convertere17 tu, et irrue in sacerdotes Domini18. Conversusque Doech Idumeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
16 ad Cava Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
17 converte] convertere Weber |
18 Domini Cava Σ Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,19 

Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovemque19 et asinum et ovem in ore gladii.
19 bovemque Rusch Clementina ] bovem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,20 

Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David,
Numérotation du verset 1Rg. 22,21 

et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 22,22 

Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doech Idumeus, procul dubio annuntiaret Sauli20 ego sum reus omnium animarum patris tui.
20 Sauli Σ Λ Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,23 

Mane mecum ne timeas, si quis quesierit animam meam queret et animam tuam mecumque servaberis.

Capitulum 22

marg.| {1. 236ra} a Abiit ergo inde David] etc. Tripartitum est capitulum illud. In prima parte ostenditur, qualiter fratres David, et omnes, qui erant in angustia constituti, venerunt ad David, et factus est eorum princeps. In secunda ostenditur, quod David patrem et matrem suam Naas regi Moab commendavit custodiendos in terra sua, dum esset in presidio. In tertia agitur de morte octoginta quinque sacerdotum, quos occidit Saul, propter hoc quod Achimelech sacerdos dederat David panes, et gladium Golie.
marg.| {b} Odollam] non statim tamen, sed prius venit ad Naas regem Moabitarum, ut dicit HIERONYMUS infra in quadam GLOSSA De ista Odolla dicitur Mi. 1.d. Usque ad Odollam veniet gloria Israel. Et erat locus fortis, et munitus, propter quod fugit David illuc a facie Saul.
marg.| {c} Ad eum illuc] id est in speluncam.
marg.| {d} In angustia] paupertatis, vel quibus erat odium regis, vel timor.
marg.| {e} Ere alieno] etc. quod non poterant solvere. Argumentum, quod licet alicui debitis obligato, nec habenti unde solvat, ingredi claustrum, invitis vel ignorantibus creditoribus. Quod etiam videtur per Mattheum, quem Dominus de telonio vocavit, multis ratiociniis obligatum. Unde et Dominus dicit Matthei 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis et ego reficiam vos. Sed nullum est argumentum, quia isti hic non fecerunt se in solvendo, sicut facit, qui claustrum intrat, sed ad tempus diffugerunt, ut forte lucrarentur, unde viverent, et debita sua solverent. Preterea quod isti bene fecerint non legitur, immo forte male fecerunt, creditores decipiendo.
marg.| {f} Eorum principes] Iud. 9.a. dicitur, quod Abimelech conduxit viros inopes, et vagos, et secuti sunt eum. Item 11.a. Congregati sunt ad eum, id est ad Iephte viri inopes, et latrocinantes.
marg.| {g} Que est Moab] id est in Moab. Et hoc dicitur ad differentiam alterius Masphath, que est in Iudea.
marg.| {h} Ad regem Moab] scilicet Naas.
marg.| {i} In presidio] id est in expeditione cum Moab, vel in locis munitis, utpote in silvis, et montibus.
marg.| {k} Dixitque Gad] etc. GLOSSA De improviso Gad inducitur, nulla enim fit mentio eius in precedentibus.
marg.| {l} Vade in terram] etc. Ecce David, cum esset in pace in {1. 236rb} terra polluta, iubetur ire in terram Iude, ut persecutionem sustineat.
marg.| {m} In Rama] id est iuxta montem illum.
marg.| {n} Filii Iemini] Sed numquid Saul improperat genus suum servis suis ? Ipse enim de stirpe Iemini fuit, ut dictum est sup. 10.c. Quidam dicunt, quod loquitur hic de quodam Iemino ignobili, Saul autem fuit de alio. Sed huic solutioni repugnat <GLOSSA> INTERLINEARIS que dicit : Iemini, id est Beniamin. Ad hoc dicimus sicut supra, scilicet quod Ieminus idem est quod Beniamin, de cuius Tribu erant, quibus loquitur Saul. Nec est improperium quod dicitur filii Iemini, sed potius laus, quasi dicat creditis, quod David qui est de Tribu Iuda ditet vos, qui estis de Tribu Beniamin, quasi dicat non sed potius suos scilicet de tribu Iuda ditabit, et ita alliciebat eos sibi, quia et ipse Saul de Tribu Beniamin erat.
marg.| {o} Filius Isai] etc. More invidi non nominat eum.
marg.| {p} Insidiantem mihi] etc. id est inimicum mihi.
marg.| {q} Doeg Idumeus] etc. qui viderat eum in Nobe.
marg.| {r} Vidi inquit] etc. Ecce more adversantium repetit iste verba regis, quia, Mobile mutatur semper cum Principe vulgus.
marg.| {s} Filium Achitob sacerdotem] etc. Hic patet, quod Abimelech, et Achias idem sunt.
marg.| {t} Qui consuluit pro eo] etc. In hoc mentitur Doeg, non enim legitur, quod Achimelech consuluerit tunc Dominum pro David. Vel forte consuluit, sed non est scriptum, et hoc videtur velle littera infra.
marg.| {u} Achimelech filium] etc. vel Abimelech.
marg.| {x} Et pergens ad imperium] Ita dixerat ei David.
marg.| {y} Gloriosus in domo] etc. Quasi dicat, nullus, et ideo non est mirum si pro eo consului Dominum.
marg.| {z} Num hodie] etc. Quasi dicat, non hodie primo consului Dominum, sed multoties prius consulueram Dominum pro eo. Et hoc dicebat Abimelech volens reconciliare David Sauli. Vel sic : Num hodie, etc. quasi dicat numquam consului pro eo Dominum, nec modo cepi.
marg.| {a} Absit hoc a me] scilicet coniuratio contra te, et proditio.
marg.| {b} Super hoc negotio] etc. scilicet quod fugerit David a te.
marg.| {c} Emissariis, qui circumstabant] etc. GLOSSA Emissarii sunt, qui imperio regis emittuntur ad interficiendos reos. Idem etiam dicuntur apparitores, et lictores, vel carnifices.
marg.| {d} Domini] etc. Hoc apposuit auctor de suo, ut ostendat {1. 236va} maius scelus. Simile in Ps. 73. Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
marg.| {a} Noluerunt autem servi] etc. Argumentum, quod non est obediendum Dominis in his, que sunt mala. Unde ministros Nabuchodonosor, quid ad imperium eius miserant pueros in fornacem, combussit flamma ignis, Dn. 3.c. De quibus Ps. Flamma combussit peccatores.
marg.| {b} Vestitos Ephod] GLOSSA ut per habitum religionis moveretur animus regis ad pietatem.
marg.| {c} Lineo] Hoc dicit ad differentiam Ephod, quo utebatur solus Pontifex, quod est factum de quatuor coloribus pretiosis, id est purpura, bysso, hiacyntho, et cocco bis tincto. Et dicunt Hebrei non omnes fuisse sacerdotes, nec indutos Ephod, sed omnes dignos esse, et idoneos vestiri Ephod, sed GLOSSA dicit quod tunc induti erant.
marg.| {d} In ore] id est in devoratione.
marg.| {e} Asinum, et ovem] Ecce malitia erat in Saule, ipse de Amalec contra preceptum Domini retinuit sibi animalia multa. supra 15.b. hic autem de sacerdotibus nihil retinet, sed totum interficit contra voluntatem Domini.
marg.| {f} Sciebam] etc. Quare ergo non cavit sibi ? Solutio. Non potuit, vel potius factum scivit. Vel sciebam, id est vehementer opinabar.
marg.| {g} Ego sum reus omnium animarum] id est reputo me reum, quia occasione mei mortui sunt. Videtur ergo, quod David factus fuerit irregularis. Non est verum, quia non fuit causa vel occasio agens, vel cogens, sed tantum causa materialis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_22)

Notes :