Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset  9,1 
marg.| { 393ra } Et quintus Angelus] etc. In hoc capitulo agitur de duobus penultimis Angelis tuba canentibus, et de persecutionibus ad eorum tubicinium contra Ecclesiam subortis. Et secundum hoc patet, quod hoc capitulum duas habet partes secundum quod ibi duo status Ecclesie, et duo Angeli eam consolantes describuntur ibi : Et prima pars que durat usque ad illud   [Et sextus Angelus] etc. agit de persecutione Ecclesie sub Antichristo futura. Et dividitur in duas partes, secundum quod primo ostenditur Angelus per predicationem Ecclesiam {7. 393rb} consolans. Secundo ostenditur quando. Diabolus inde iratus debacchatur contra Ecclesiam, eam graviter flagellans, ibi   [Et vidi stellam] etc. Dicit ergo :
marg.| {l} Et quintus Angelus] Postquam singulariter per Iudeorum emulationem, per persecutorum crudelitatem, per hereticorum pravitatem, per falsorum fratrum simulationem, et hypocrisim Diabolus impedire non potuit predicationem ; multa mala simul inducere Ecclesie ostenditur, ut quod per singula non potuit, per multa conetur facere si possit, sicut in sequentibus patebit ; et tamen omnino predicationem auferre non poterit. Unde sequitur   [Et quintus Angelus] id est quintus Ordo Predicatorum, quintus et ordine narrationis et ordine temporis.
marg.| {m} Tuba cecinit] id est predicare incepit.
marg.| {n} Et vidi stellam] etc. Secunda pars in qua ostenditur sevitia, et debacchatio Diaboli contra Ecclesiam.
marg.| Et dividitur hec pars in tres : quia primo agitur de potestate Diaboli in se quam habebit et exercebit : secundo in membris, ibi [Et data est ei potestas] etc. tertio ostenditur Ioanni quales erunt predicatores Diaboli, vel Antichristi, ibi :   [Et similitudines.] etc. Dicit ergo :   [Et vidi stellam] Hic agitur de potestate Diaboli quam in se habebit. Et dicuntur hic quatuor.
marg.| Primo quis erit ille, qui potestatem hanc habebit. Secundo, quod non habet hanc potestatem a se, sed ab alio accepit, ibi Et data est ei clavis. Tertio determinatur usus potestatis accepte, ibi   [Et aperuit puteum] Quarto effectus, ibi   [Et ascendit fumus]. Dicit ergo :   [Et] post tubicinium quinti Angeli   [vidi] intellectuali oculo mentis.
marg.| {o} Stellam] id est Diabolum luciferum, qui prius, ut stella splendidissima lucebat.
marg.| {p} De celo cecidisse in terram] id est in terrenos terrena amantes dominationem accepisse. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris ? Lc. cap. 10.c. Videbam Satanam quasi fulgur de celo cadentem.
marg.| {q} Et data est ei clavis putei abyssi] id est potestas nocendi, vel dominandi super eos, qui sunt puteus per profunditatem peccati. Prv. 18.a. Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit.
marg.| Item qui sunt abyssus per tenebrositatem peccati Eph. 4.e. Tenebris obscuratum habentes intellectum.
marg.| Vel per puteum significatur Antichristus, qui erit profundus per astutiam, tenebrosus per malitiam. Dn. 8.f. Cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie, et intelligent propositiones et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis ; et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur. Secundum hoc sic exponitur. [Data est ei clavis putei abyssi] id est revelatio Antichristi.
Numérotation du verset  9,2 
marg.| {r} Et aperuit puteum abyssi] Ecce usus potestatis. Hoc facit Diabolus dum occultam, et profundam malitiam de cordibus malorum, Antichristi scilicet, et suorum satellitum propalat, et educit ad nocendum bonis. Iob. 39.c. Super ipsum sonabit pharetra, id est super Predicatorem vel quemlibet bonum, id est decipiet eum si potest machinatione occulta ; sed si non potest, vibrabit hasta, et clypeus, id est aperta pena deseviet.
marg.| Ubi dicit Gregorius. Contra Predicatorem Dei post sonitum pharetre hasta vibratur, quando post terrores exhibitos, e vicino iam feriens aperta pena producitur.
marg.| {s} Et ascendit fumus] Hic ostenditur effectus accepte potestatis sequens ad usum, qui est triplex.
marg.| Primus est manifestatio prave doctrine verbo, et exemplo, ibi : [Et ascendit] Secundus obscuratio vere doctrine, ibi   [Et obscuratus est] Tertius est multiplicatio malorum Predicatorum ; ibi   [Et exierunt] Dicit ergo ;   [Et ascendit] Primus effectus potestatis, prave doctrine scilicet manifestatio : quasi dicat, Aperto puteo statim   [fumus] id est prava doctrina, obscura, et volans appropinquatio ex Ecclesiis.   [Ascendit] per presumptionem in montem superbie, que prius quasi in valle profunda latebat in corde. Dn. 11.f. Adversus Deum Deorum loquetur magnifica. Et que illa ? De quibus {7. 393va} dicit Apostolus 2Th. 2.b. Ostendens, id est probans se tamquam ipse sit Deus. Vel   [Fumus] est cogitatio mala exiens de corde in opus, et mala operatio signum est ignis mali succensi in corde.
marg.| Vel [Fumus tunc accendit] quando malum opus prius occultorum publicatur, et mala fama inde procedit, que audientes et scientes interficit, Is. 14.g. De radice colubri, id est de mala cogitatione egredietur regulus, id est malum opus, quod visu suo, id est apparentia, et fama interficit. Unde sequitur. Et semen eius absorbens volucrem.
marg.| {a} Sicut fumus fornacis magne] Gn. 89.f. Viditque ascendentem favillam de terra tamquam fumum fornacis. Antichristus autem, et persecutio que fiet sub eo, fornaci comparatur propter abundantiam ignis malitie, et pro nocendi cupiditate, Os. 7.b. Quasi clibanum applicuerunt cor suum cum insidiaretur eis. Tota nocte, id est dum latebat malitia in corde, dormivit Diabolus, id est dormire videbatur coquens eos. Sed mane, id est quando de occulto prodit in publicum, quasi de nocte ad diem, ipse succensus est, quasi ignis flamme, et omnes calefacti sunt. In hoc clibano coquitur panis mendacii, Iob. 20.b. Panis eius in utero eius vertetur in fel aspidis intrinsecus. Et tamen dicitur Prv. 9.d. quod panis absconditus suavior est.
marg.| Item comparatur fornaci, quia bonos purgabit. Mal. 3.a. Ipse enim quasi ignis conflans et emundans argentum, Ezec. 22.e. Congregabo vos in medio fornacis, sic eritis in medio eius, et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos.
marg.| Hec est fornax Nabuchodonosor, que tres pueros non lesit, sed circunquaque diffundens ignem malos, scilicet Chaldeos, consumpsit Dn. 3.e.
marg.| {b} Et obscuratus est sol] Secundus effectus potestatis. Per solem intelliguntur illi qui alios illuminant, per aera illi qui illuminantur : quasi dicat illuminantes, et illuminati vera doctrina obscurabuntur, quia vera doctrina nihil reputabitur Iob. 61.d. Sub ipso erunt radii solis.
marg.| Vel per solem doctrina Evangelica, per aerem doctrina Expositorum, que utraque nihil reputabitur, sup. 6.c. Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus.
marg.| Vel per solem Maiores boni, per aerem Minores, qui utrique obscurati sunt.
marg.| {c} De fumo putei] id est de mala doctrina Antichristi per contemptum, Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas : lampas contempta apud cogitationes divitum. Vel hoc dicit, quia ex his et ex illis multi suggestione Demonum, et prava doctrina decipientur.
marg.| Dicit autem obscuratus, et non excecatus, quia lumen dextri oculi subtrahet, id est veram sapientiam Dei, sed lumen sinistri, id est calliditatem, et astutiam mundi relinquet eis, sicut Naas volebat facere viris Iabes Galaad, 1Rg. 11.a. Naas interpretatur serpens vel coluber, et significat Antichristum, de quo Gn. 49.c. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, id est Antichristus de Dan nasciturus.
marg.| {d} Et de fumo] Tertius effectus, scilicet multiplicatio Pseudo-predicatorum ;   [De fumo] ergo   [putei exierunt locuste in terram] id est tempore Antichristi Pseudo-predicatores prava eius doctrina imbuti, et ab eo missi. Mt. 24.b. Surgent Pseudo-christi, et Pseudo-prophete, et dabunt signa magna, et prodigia multa. Isti comparantur locustis, quia saliunt per superbiam, cadunt in terram per avaritiam, nec habent fixum gradum in terra per luxuriam, que totum expendit Ioel. 1.a. Residuum eruce comedet locusta : per erucam corruptio humana, et significat pravos mores, qui modo sunt in Ecclesia, et qui non corrumpitur malis moribus decipietur ab illis falsis Predicatoribus. Isti etiam velociter saltabunt, sicut locusta, sed cito cadent, quia per predicationem Enoch et Elie prava eorum doctrina destruetur : de quibus inf. 11.c. Et in significationem huius Ioannes Baptista per quem Elias significatus est secundum verbum Domini, Mt. 12.b. Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est, id est significat Eliam venturum, {7. 393vb} comedebat locustas, Mt. 3.a. Et hoc est etiam, quod virga Aaron virgas Magorum devoravit. Ex. 7.b.
marg.| {e} Et data est illis] Hic agit de potestate quam habebit Diabolus in membris suis, id est in principibus terrenis. Et dicuntur hic quatuor : primo ostenditur qualem potestatem habebunt mali Principes cum dicit   [Sicut scorpiones] Secundo ostenditur refrenatio potestatis, ibi   [Et preceptum est illis] Tertio ostenditur in quibus ipsi nocebunt, ibi   [Et dictum est] Quarto ostenditur quod etsi refrenabitur eorum potestas, tamen tanta erit persecutio, quod homines desiderabunt mortem, ibi   [Et cruciatus eorum] Dicit ergo :   [Et data est illis potestas] id est Predicatoribus et membris Diaboli, id est Principibus. Simile Io. 19.b. Non haberes in me potestatem nisi esset tibi datum desuper. Data est ergo permissione divina : quia si nec caput potest aliquid nisi permissione Dei, ergo nec membra. Simile Dn. 7.d. Et potestas data est ei.
marg.| {f} Sicut habent potestatem scorpiones terre] qui blandientes facie, cauda pungunt occulte : sic heretici blandientes mollibus verbis. Prv. 7.c. Irretivit eum multis sermonibus. Vel per temporalia decipiunt, que deberent esse posteriora Phil. 3.c. Ea quidem que retro sunt obliviscens. Et sicut non sentitur quando scorpio pungit, sed postea paulatim venenum diffunditur : sic decepti ab hereticis non sentiunt, sed tandem perimuntur, Ps. 54. Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula, Prv. 24.d. Ingredietur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et tamquam regulus venena diffundet.
marg.| {g} Et preceptum est] Hic agit de refrenatione potestatis membrorum Antichristi. Per fenum ergo intelliguntur incipientes qui adhuc sunt debiles et fragibiles, per viride autem perfectiores, scilicet proficientes : per arborem perfecti, qui iam fructum faciunt. Vel per ista tria significantur tres Ordines salvandorum in Ecclesia, Noe, Daniel, et Iob. : Ezec. 14.e. Per fenum quod precisum ultra non pullulat, Daniel qui non generat, id est Ordo continentium. Per viride, Iob. qui prolem procreat ; ecce Ordo coniugatorum. Per arborem, Noe qui rector fuit arce ; ecce Ordo Prelatorum qui sunt rectores Ecclesie. Quasi dicat, Quia propter peccata hominum data est illis potestas nocendi. Dn. 8.d. Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata, sed misericordia Dei iterum ligata est Sir. 35.d. Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes in tempore siccitatis Unde dicit,   [Et preceptum est illis] id est divina cohibitione refrenati sunt, sed tamen occulta. Unde dicit Glossa Licet non intelligant.
marg.| {h} Ne lederent] Non dicit, ne percuterent : Electi enim etsi percutiantur et verberentur, non reputant lesionem, nec propter hoc verebuntur confiteri nomen Christi, facta fidei persecutione. Sed queritur, quare hic non apponit (omne), sicut in aliis duobus. Solutio : Quia facilius et citius leduntur et cadunt incipientes : non enim omnes qui incipiunt perseverant. Maior est enim eorum numerus, quam aliorum. Unde Ct. 6.c. Sexaginta sunt Regine, ecce proficientes, et octoginta concubine, ecce perfecti quia iam cubant cum Domino in meridie, et adolescentularum non est numerus, id est incipientium.
marg.| {i} Neque omne viride] proficientes, vel coniugatos.
marg.| {k} Neque omnem arborem] scilicet perfectos, vel Prelatos.
marg.| {l} Nisi tantum homines, qui non habent] etc. Hoc signum est Tau, id est penitentia, que confirmat hominem in bono. Tau enim interpretatur confirmatio, Ezec. c.9.b. Signa Tau in frontibus virorum gementium, et dolentium. Hoc signum etiam est paupertas, Lc. 2.b. Et hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum positum in presepio. Hec signa non solum corde sufficit portare, sed in fronte, ubi est locus erubescentie, ne homo erubescat confiteri nomen Christi, Lc. 9.c. Qui me erubuerit et sermones meos, hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et patris, et sanctorum angelorum, quasi dicat, illi qui nomen Christi erubescent confiteri ledentur. Sed quare permittit eos ledi Dominus. Ut sic saltem per flagella corrigantur. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {m} Et dictum est illis] Hic ostenditur Ioanni quantum, et in quibus nocebunt : quasi diceret, Ita ledentur, qui signum Dei aperte non habebunt, tamen ita ut non occidantur, sicut Iob. 2.b. Verumtamen animam illius serva. Unde dicit.
marg.| {n} Et dictum est illis] occulta providentia Dei mandatum, vel dispositum.
marg.| {7. 394ra}
marg.| {a} Ne occiderent eos] Ps. 58. Ne occidas eos.
marg.| {b} Sed ut cruciarent mensibus quinque] id est in corpore quod subiacet quinque sensibus. Et hoc, quia quinque sensibus corporis transitoriis adheserunt. Vel secundum aliam litteram. Sex mensibus, id est sex etatibus seculi in quibus tribulantur etiam Electi, ut in septima sint securi Iob. 5.c. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
marg.| {c} Et cruciatus] hic ostendit, quam gravis erit illa persecutio. Quia possunt aliqui dicere. Ex quo refrenatur potestas istorum non possumus timere : respondet quod imo, quia gravissima erit tribulatio. Unde dicit   [Et cruciatus eorum] gravis erit.
marg.| {d} Ut cruciatus scorpii cum percutit hominem] Blandiuntur enim primo vel admonendo, vel promittendo, vel vera predicando, postea subiungunt aculeum, id est venenum.
marg.| Vel hoc dicit, quia non propriis manibus sevient in Electos, sed occulte Principibus suggerent, ut torqueant eos ecce cauda scorpii.
marg.| {e} Et in diebus illis] quando alii ledent per heresim, alii per hypocrisim, alii multimodis vitiis consurgent ad nocendum, alii ad persequendum, totum puteum iniquitatis Diabolo aperiente. Quidam etiam de Electis timentes lapsum.
marg.| {f} Querent mortem] corporaliter 3Rg. 19.a. Petiit anime sue, ut moreretur Elias, scilicet constitutus in persecutione Iezabel. Unde Tb. c. 3.b. Et nunc Domine Deus secundum voluntatem tuam fac mecum misericordiam tuam et precipue in pace recipe spiritum meum : Expedit enim mihi mori magis quam vivere.
marg.| {g} Et non invenient eam] quia sic Dominus volet eos magis purgari. Vel Maiores   [querent mortem et non invenient] propter Minores, ne de morte eorum scandalizati desperent absque consolatoribus derelicti.
marg.| Et non quocumque modo querent mortem, sed cum magno desiderio. Unde sequitur.
marg.| {h} Et desiderabunt mori] propter seipsos Prelati timentes casum.
marg.| {i} Et fugiet mors ab illis] propter subditos, Phil. 1.d. Coarctor ex duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, magis autem permanere in carne necessarium propter vos.
marg.| {k} Et similitudines locustarum] etc. Hec est tertia pars huius partis secunde ubi determinatur qualitas Predicatorum Antichristi, que in undecim conditionibus comprehenditur. Quarum quinque pertinent ad completionem mali, ibi   [Et similitudines] Quatuor ad declinationem boni, ibi   [Et habebant loricas] In decima ostenditur in quo habebunt potentiam nocendi, ibi   [Et potestas eorum] In undecima quo instigante, ibi   [Et habebant super se] Quinque igitur conditiones que complent malitiam, sunt he. Prima est desiderium nocendi. Unde dicit,   [Et similitudinem] Argumentum, quod visio fuit imaginaria.
marg.| {l} Locustarum] id est Predicatorum Antichristi, visi sub imagine locustarum, erant.
marg.| {m} Similes equis paratis in prelium] velociter et improvide in persecutionem Electorum currentes Lam. c. 4.d. Velociores fuerunt persecutores tui aquilis celi. Equi eque irruunt et in hostes et in cives, sic illi non attendent quos ledent sive bonos, sive malos, dummodo voluntatem domini sui faciant Is. c. 5.g. Ungule equorum eius ut silex. Erunt ergo   [similes equis] propter velocitatem, atrocitatem, et impetuositatem, et sic notatur desiderium : desiderabunt enim vehementer, et nomen Antichristi, et eius sermonem. Unde et sequitur.
marg.| {n} Et super capita earum tamquam corone] Hec est secunda conditio, vel secunda causa, scilicet nocendi quasi dicat. Tota eorum intentio erit exaltare suos Heresiarchas qui quasi capita, et capitanei eorum sunt : sicut nos modo commendamus, et exaltamus Apostolos, et eis attribuimus victorias, id est coronas, quas de Ecclesia dicent se habere, sed revera illi non habebunt victorias, nec premia. Unde dicit.
marg.| {o} Tamquam corone] quasi non vere, sed sua falsa opinione.
marg.| {7. 394rb}
marg.| {p} Similes auro] Per aurum Apostoli, quibus suos maiores dicent equiparari.
prol.| Et bene dicit similes] quia revera nec victorias habebunt de Ecclesia, nec premia eterne glorie obtinebunt, 2Pt. 2.d. Hi sunt fontes sine aqua vere doctrine, et nebule turbinibus exagitate, quibus caligo tenebrarum reservatur.
marg.| {q} Et facies earum] Tertia conditio, que est modus nocendi. Et hec dividitur in tria. Primum est apertum bonum aliquod quod pretendunt, et hec tertia conditio complens malum.
marg.| Unde dicit. [Et facies eorum quasi facies hominum] ecce hypocrisis, quia exterius bonos se ostendent, et tamen non erunt.
marg.| Vel per tria, que sunt in facie scilicet oculi, nares, et os, notantur tria, scilicet scientia, discretio, et eloquentia quibus videntur pollere et rationabiliter procedere, et aliqua vera, et bona de Scripturis pretendent, Io. c. 2.b. Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint homines, tunc id quod deterius est.
marg.| Secunda conditio est latens malum. Et hec est quarta conditio complens malum. Unde dicit.
marg.| {r} Et habebant capillos] id est mores effeminatos.
marg.| {s} Sicut capillos mulierum] Molles enim erunt, et effeminati Is. c. 3.a. Et effeminati dominabuntur eis. Dependentes, quia alios ad se trahent, et coniungentes, sicut capilli capiti coniunguntur, et adherent.
marg.| Item colli turpitudinem tegentes, sic isti suorum Maiorum pravitatem abscondent.
marg.| Unde Ps. 55. Inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Calcaneum Domini sunt ultimi Sancti, qui Ecclesiam portabunt.
marg.| Tertium quod est de domo nocendi est apertum malum. Unde dicit.
marg.| { t } Et dentes earum] Et est, quinta conditio, que pertinet ad completionem mali. Unde dicit,   [Et dentes earum sicut dentes leonum erant] quasi dicat, Cum per ostensionem falsi boni, et aperti ledere non poterunt, tunc per latens malum aperte sevient.
marg.| Dentes] dicuntur hic Expositores, et Doctores eorum qui preparant panem mendacii in corpus Antichristi traiiciendum, Iob. 24.b. Preparant panem liberis. Sed hic panis intoxicatus est, quia Iob. 20.b. Panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum. Vel ipsi ministri Antichristi dicuntur dentes, propter crudelitatem, quia crudeliter devorabunt Sanctos, Sir. c. 21.b. Dentes leonis, dentes eius interficientes animas hominum. Isti dentes laniantes erunt, et fetidi : laniabunt enim separando homines a Deo ; sed fetorem facient ad malum trahendo. Bene ergo tria dicuntur habere. Faciem, quia omnia ad rationis normam se agere fingunt. Item capillos, quia ad mollitiem vitiorum fraudulenter pertrahunt. Item dentes, quia per prave suggestionis actionem crudeliter laniant, vel in bonos, aperte deseviunt. Per primum simulatum bonum ; per secundum latens malum ; per tertium apertum malum significatur. De his Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius, scilicet Diaboli, vel heretici, id est quis deteget speciem boni quam pretendit, et in medium oris eius quis subintrabit, id est latens malum quod cogitat, quis manifestabit ? Ecce de principio et medio, sed de fine nihil dicit Iob, quia apertum nulli est ignotum. Quinque igitur dixit, que faciunt ad completionem mali, scilicet desiderium nocendi, et causam, et modum, qui consistit in tribus predictis.
marg.| {u} Et habebant loricas] Hic ostendit quatuor, que pertinent ad declinationem boni. Primum est obstinatio. Secundum excusatio, ibi   [Et vox alarum] Tertium conatus, et nisus ad multiplicationem mali, ibi   [Et habebant caudas] Quartum est defensio mali, ibi   [Et aculei] etc. Dicit ergo :   [Et habebant loricas] id est corda obstinata, et sententiis deceptoriis munita, Sir. 43.e. Sicut lorica induet se aquis, scilicet peccatis involvet sicut loricas ferreas per sue duritie pertinacitatem. Et hoc quia sagitta verbi Dei penetrari non possunt Iob. 41.c. Non fugabit eum vir sagittarius, etc.
marg.| {7. 394va}
marg.| {a} Et vox alarum] id est excusatio. Habebunt enim sententias paratas, et aliquas operationes bonas quibus quasi avis alis elevabuntur excusando se ut boni putentur.
marg.| {b} Sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum] quasi dicat, Diversis modis et causis se reddere excusabiles intendent.
marg.| Vox alarum earum] etc. sunt perverse eorum sententie : que etsi invicem sunt divise, sunt tamen unite contra Ecclesiam. He sunt vulpes Samsonis, caudas habentes ligatas ad caudas, sed facies divisas. Iud. 15.a. Unde sequitur.
marg.| {c} Et habebant] ecce nisus ad multiplicationem mali.   [Et habebunt caudas] id est Principes quibus bonos et terrent et constringunt. Et he caude.
marg.| {d} Similes scorpionum] quasi ipsi Principes ad se vocabunt multos per promissiones, et largitiones munerum, et sic eos seducent blande.
marg.| {e} Et aculei erant in caudis earum] ecce quartum, scilicet defensio mali.
marg.| Hi aculei sunt Principum potentia et violentia quibus se defendent a bonis : cum enim eos per blandimenta seducere non poterunt oppriment per tormenta.
marg.| {f} Et potestas earum] Hec est decima conditio, in qua ostenditur in quo vel quantam habebunt potentiam noscendi.
marg.| Unde dicit. [Et potestas earum] scilicet locustarum, id est Predicatorum Antichristi, erit.
marg.| {g} Nocere hominibus mensibus quinque] Hoc expositum est.
marg.| {h} Et habebant super se] Hec est undecima conditio, in qua ostenditur quo instigante hoc facient quia Angelo abyssi, id est Diabolo.
marg.| Dicit ergo : [Et] omnes predicti, sive locuste, id est predicatores : sive capita, id est Heresiarche eorum et Maiores : sive dentes, scilicet ministri et lictores : sive caude, id est Principes   [habebant super se Regem] Post exercitum enim designat ducem Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie.
marg.| {i} Angelum abyssi] id est Diabolum qui est de abysso inferni, id est sine bysso et candore omnis boni, etsi aliquando se transfiguret in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. Vel.
marg.| {h} Regem] scilicet Antichristum.
marg.| {k} Cui nomen Hebraice Abadon] Hier. dicit quod Laabadon Hebraicum est, et interpretatur pater iudicans. Unde cum postea in Latino ponatur idem nomen, scilicet exterminans, patet quod debet ibi esse Laabadon. Unde corrupta est hec littera per vitium scriptorum.
marg.| {l} Grece autem Apollyon] quod interpretatur exterminans.
marg.| {m} Et Latine habens nomen, Exterminans] Tres linguas solemnes ponit, ut in omni lingua fideles Diaboli versutias intelligant et caveant. Et hoc precipue, quia in illa triplici lingua Evangelium scriptum est. Mattheus enim in Hebreo ; Lucas et Ioannes in Greco ; sed Marcus scripsit in Latino. In omni itaque lingua nomen eius sonat Exterminans : tum quia multos in presenti exterminabit a gratia tum quia multos etiam Catholicos a propriis sedibus expellet quasi exules et profugos. Unde Ps. 79. Exterminavit eam aper de sylva, id est Antichristus qui erit aper per ferocitatem, sed de sylva vel sylvestris per inhumanitatem.
marg.| Item multos exterminabit a gloria, et secum trahet ad penam gehenne, Iob. 21.d. Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Sap. cap. 3.a. Et ab itinere iusto abierunt in exterminium.
marg.| {n} Ve unum abiit] id est completum est.
marg.| {o} Et ecce adhuc veniunt duo ve post hec] id est complenda sunt. Primum enim ve, tribulatio que sub tuba quinti Angeli continetur : duo reliqua sub tubis sexti et septimi sequuntur.
marg.| {p} Et sextus Angelus tuba cecinit] Post singularem descriptionem quinque Angelorum consolantium Ecclesiam {7. 394vb} in persecutionibus suis, subiungit de sexto. Et hec est secunda pars huius noni capituli, durat autem usque ad illud. Et septimus Angelus tuba cecinit, inf. 11.c. Dividitur autem in duas partes. In prima ostenditur acerbitas persecutionis sub Antichristo future. In secunda ponitur consolatio tribulatorum sub eodem, ibi   [Et vidi alium Angelum fortem] inf. ..a. Hec igitur pars usque ad decimum capitulum dividitur in octo partes. Primo enim ostenditur sub testimonio Sanctorum quod tunc debet relaxari potestas Demonum. Secundo ostenditur conatus eorum et quamdiu durabit, ibi :   [Qui parati erant] Tertio ostenditur malus eorum profectus, ibi   [Ut occiderent] Quarto numerus Demonum, ibi   [Et numerus equestris] etc. Quinto agit de numero equorum Diaboli, ibi   [Et ita vidi equos] Sexto de armatura equitum, ibi   [Et qui sedebant] Septimo de potestate equorum, ibi   [Et capita equorum] Octavo ostenditur mors eorum contra quos non conabuntur Demones, hi sunt infideles ibi   [Et ceteri homines] Dicit ergo :   [Et sextus Angelus tuba cecinit] Hic est ordo Predicatorum qui erunt tempore Antichristi.
marg.| {q} Et audivi vocem unam (procedentem) ex quatuor cornibus altaris] id est Christi super quem et per quem omnis oblatio est accepta Ps. 50. Tunc acceptabis sacrificium iustitie, oblationes et holocausta, etc. Et loquitur de tempore gratie.
marg.| Hoc est altare quod due tribus et dimidia edificaverunt ad tumulos Iordanis in terra Chanaan mire magnitudinis, ut esset testimonium et memoria in dies crastinos quod ipsi et filii Israel qui habitabant trans Iordanem, non erant nisi unus populus, Ios. 22.e. Sic Christus memoriale est et testimonium quod nos et Angeli sumus unus populus per Christum reconciliati.
marg.| {s} Aurei] quia plenus est gratia et sapientia Christus, de cuius plenitudine nos omnes accipimus. Hoc ex altare quod precepit Dominus vestiri auro purissimo, Ex. 30.a. scilicet humanitate que est purissima in Christo : quia pura fuit cognitio in homine ante peccatum, purior in Angelo, purissima in Christo. Item cornua altaris sunt Predicatores per quos debet Christus elevari. Hec debent intingi sanguine, id est memoria passionis, et quatuor debent esse, quia quatuor predicant de Christo : duo que sunt infirmitatis, nativitas et passio : et duo que sunt potestatis, resurrectio et ascensio : et ad hec quatuor omnia alia reducuntur. Vox ista est concordia omnium Predicatorum qui idem predicant de Christo. Vel altare aureum est Ecclesia : quia immolatio extra Ecclesiam facta non est Deo accepta. Cornua sunt defensores Ecclesie, qui si sunt aurea, id est per divinam sapientiam clara, et per caritatem rubea, possunt ventilare Syriam, sed si ferrea non possunt. Unde Sedecias fecit sibi cornua ferrea et dixit Regi Israel, His ventilabis Syriam donec deleas eam 3Rg.
marg.| {c} . 22.b. et tamen mentitus est. Vel per quatuor cornua quorum duo sunt a sinistris, et duo a dextris possunt accipi duo de Veteri Testamento, scilicet Dn. c. 7. et 8. et 11. et 12. Et David. 9. Ps. Ut quid Domine recessisti longe, usque in finem. Item duo de Novo. Paulus 2Th. 2. et 2Tim. 3. Item Petrus, 2Pt. 3. Isti quatuor specialiter de illo tempore scripserunt. Vel quatuor Evangelica [Audivi ergo vocem unam] id est concordem Evangelistarum doctrinam.
marg.| {r} Ex quatuor cornibus altaris] procedentem, id est de universis predicatoribus Evangelii.
marg.| {s} Altaris aurei] id est Christus.
marg.| {t} Quod est ante oculos Dei] ut filius ante patrem, id est in beneplacito patris, Mt. c. 3.d. Hic est filius meus dilectus in quo complacui mihi. Vocem, dico.
marg.| {u} Dicentem sexto Angelo qui habebat tubam] id est Ordini Predicatorum, qui tunc futurus est, Dicentem.
marg.| {x} Solve] id est annuntia populo solvendos ut cautiores fiant.
marg.| {y} Quatuor Angelos] id est universos Demones quia a Deo mittuntur ad probationem bonorum, et a Diabolo eorum principe in damnationem malorum. De his sup. 7.a. Post hec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terre, etc. Isti in tempore sexte tube accipient potestatem magis nocendi, quia minus refrenabuntur.
marg.| {7. 395ra}
marg.| {a} Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate] id est in baptismo eorum potestas debilitatur, Ex.
marg.| {c} . 15.a. Equum et ascensorem eius deiecit in mare. Vel in cruce Domini.
marg.| Item Euphrates interpretatur humus, vel pulverulentus, vel frugifer, aut crescens, et significat amatores seculi, qui in humo, et pulvere, id est carnis deliciis et possessionibus terrenis crescentes sunt et frugiferi, vel esse desiderant : in quorum cordibus omnia Demonum genera per pravas concupiscentias habitabant, adhuc tamen ligantur in eis, quia malis nondum permittitur aperte desevire in bonos, quod tamen fiet illo tempore, et sic solventur Demones. Mali autem dicuntur flumen, quia multi sunt, quia fluidi, quia impetuosi, quia tandem decurrent in mare eterne amaritudinis, Qo. 1.b. Omnia flumina intrant mare.
marg.| {b} Et soluti sunt quatuor Angeli] id est solventur tempore statuto, et prefinito a Deo.
marg.| Moraliter] Quatuor Angeli, ligantur, quando homines precepta custodiunt, et ad sacramenta accedunt ; sed solvuntur quando homines excommunicantur. Is. 6.b. Exceca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant.
marg.| {c} Qui parati erant] Hic ostenditur conatus Demonum, et quamdiu durabit.
marg.| Et notatur hic diligentia eorum ad malum ; quia statim, ut soluti, dicitur, qui parati erant. Similiter sup. eod. a. quia ut data est clavis putei abyssi, stella que de celo cecidit statim aperuit ipsum. Dicit ergo : [Qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum] id est in omni parte diei, et mensis, et anni sine interpolatione, sine termino : quasi dicat, Non est inter partes hore, diei, mensis, et anni in quo non sint parati.
marg.| Vel in his nominibus exprimitur tempus persecutionis, ut per horam dimidius annus significetur, per alia tria tres anni precedentes, crescendo sicut et crescet persecutio : quasi dicat, Tribus annis, et dimidio durabit potestas solutionis eorum. Vel secundum Glossa Processus et qualitas persecutionis in his verbis notatur, per horam initium persecutionis, per diem processus, per mensem profectus, per annum multiplicatio. Crescet enim semper persecutio ; seviet enim magis. Diabolus sciens quod modicum tempus habebit.
marg.| {d} Ut occiderent] Hic ostenditur profectus. Profecti dico.
marg.| {e} Ut occiderent tertiam partem hominum] prius morte culpe, et tandem gehenne.
marg.| Tertiam partem] vocat hic fideles, quos summopere laborabunt seducere, sed non prevalebunt.
marg.| Vel [Tertiam partem] vocat malos eterne damnationi destinatos, in his potestatem habebunt, sup. 8.b. Tertia pars terre combusta est, et tertia pars arborum concremata est.
marg.| {f} Et numerus equestris] Hic determinat numerum equitum tam Diaboli, quam Dei secundum unam expositionem, vel secundum aliam tantum Dei. Per   [vicies millies] significantur illi, qui quinque sensus suos convertunt in res istas materiales, que sunt ex quatuor elementis, vel in quatuor partibus mundi. Et dicuntur mille, quia iste numerus est cubicus, et habet tres dimensiones, decies decem decies, faciunt mille, et isti peccant in Deum, in se, et proximum. Per dena millia significantur Sancti, qui servant Decalogum, et habent in se triplicem dimensionem caritatis, ad se scilicet, ad proximum, et ad Deum.
marg.| Sed queritur hic quare malos significet per adverbia, et bonos per nomina ? Solutio : In hoc significat, quod malum per se non stat, sed coalescit in bono, ut malum culpe in actione, malum reatus in anima. Et notandum quod ponitur numerus significans, et non numerus numerans : quia finitus numerus ponitur hic pro infinito.
marg.| {7. 395rb} Unde iste numerus [vicies millies] non numerat exercitus vel Angelorum, vel Demonum, sed significat tantum plures enim sunt, quam per hunc numerum exprimantur. Et hec est causa huius : quia cum iste liber sit de revelatione facta ad edificationem Ecclesie, et numerus numerans non est ad edificationem, sed numerus significans ; propter hoc ponitur hic numerus significans non numerans.
marg.| Sed adhuc queritur hic : quare duplicatur numerus malorum respectu numeri bonorum. De malis enim dicitur [vicies millies] de bonis tantum   [dena millia] Solutio : quia malum est multifariam, scilicet secundum superfluitatem, et diminutionem ; bonum vero uno modo, unde virtus in medio. Hec expositio est secundum Glossa que tamen modica est, et ideo obscura. Quidam tamen dicunt quod per   [vicies millies] Sancti Veteris Testamenti intelliguntur :   [per dena millia] Sancti Novi Testamenti, qui legem implent spiritualiter absoluti a timore. Sancti enim Veteris Testamenti implebant legalia, et tamen intelligebant spiritualiter, que pertinebant ad Novum Testamentum. Et hi dicunt, quod per numerum bonorum numeratum hic numeratur numerus malorum.
marg.| Et hoc est, quia malum non habet esse nisi in bono, et per adverbia designari dicunt Sanctos Veteris Testamenti quia ipsi nihil habebant veritatis nisi sub figuris. Alii dicunt quod per utrumque numerum designantur boni. Per [vicies millies] Sancti Novi Testamenti : quia aliqua precepta legis et secundum litteram, et secundum spiritalem intelligentiam servat, quia in vicenario duplex observantia, et in millenario perfecta significatur iustitia.
marg.| Per [dena millia] Sancti Novi Testamenti, qui legem ad litteram utpote futurorum umbram observabant, significantur.
marg.| Et quia contra utrosque bellum habuit Diabolus, propter hoc per hos terminos intelliguntur numerati exercitus Demonum, et etiam equitum, et equorum : sunt enim equites Diaboli, et qui homines pravi.
marg.| Dicit ergo : [Et numerus equestris exercitus] Demonum, et suorum equorum erat.
marg.| {g} Vicies millies] id est significatus per hos numeros, et non precise per hos numeros numeratus : unde infinitum pro finito ponitur, et e converso.
marg.| {f} Numerus equestris exercitus] Dei tam hominum scilicet quam Angelorum.
marg.| {h} Dena millia] id est significatus, et numeratus per numeros. Hec autem expositio de utrisque scilicet, et de bonis, et de malis exercitibus sumitur ex hoc quod dicit   [Numerus equestris] non addit, nec Dei, nec Diaboli. Sed adhuc queritur : quare post numerum malorum ponit hic numerum bonorum, maxime cum hic agat de malis per totam alteram partem precedentem, et sequentem Scripture. Solutio : Propter tria.
marg.| Primo ne visa multitudine malorum desperarent Sancti, sicut Heliseus puero suo timenti, et quasi desperanti cum videret a multitudine Syrorum obsessam Samariam dixit. Noli timere, quia plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et per orationem Helisei Dominus aperuit oculos pueri, et vidit quod mons erat plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Helisei, 4Rg. 6.d.
marg.| Item secundo, ut consolentur boni, quia etsi solventur Demones tunc, non tamen omnino permittentur facere quod volent ; sed per bonos Angelos Electorum anime servabuntur, et mali refrenabuntur, et sicut dicetur infra proximo. Et propter hoc post malos fit mentio de bonis.
marg.| Item tertio, ne quis bonus, qui tunc stabit in fide firmus et stabilis, possit presumere se solum inter pressuras bonum esse : propter hoc post malorum multitudinem ostenditur et multitudo bonorum, etsi non tanta quanta malorum. Sicut dictum est Elie dicenti Domino, Derelictus sum ego solus : Adhuc derelinquam mihi in Israel septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal 3Rg. 18. et 19.d. Quod Apostolus Rm. 11.a. Per preteritum recitat dicens, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal.
marg.| {i} Et audivi numerum eorum] id est intellexi quid ille eorum numerus significaret.
marg.| {k} Et ita vidi equos in visione esse] sicut equites, id est secundum numerum equitum, vidi numerum equorum, vel bonorum, scilicet vel malorum.
marg.| {l} Et qui sedebant] Hic agit de armatura istorum equitum. Sed cum duplex sit armatura ; una quidem ad impugnandum et alia ad muniendum : queritur hic quare de illa, que est ad vulnerandum non tangit hic, sed tantum de altera. Solutio : Quia Diabolus vulnerare non potest hominem nisi volentem, ut dicit Gregorius   [Et qui sedebant super eos] equo, scilicet id est homines pravos.
marg.| {7. 395va}
marg.| {a} Habebant loricas] obstinationis, et perplexitatis verborum. Et quia triplex erit tunc persecutio bonorum. Una quidem fervor ire in persecutoribus, et simulatio sanctitatis in predicatoribus, et fetens doctrina. Propter hoc subiungit.
marg.| {b} Igneas] ecce iracundia.
marg.| {c} Hyacinthinas] ecce sanctitatis simulatio. Hyacinthus enim colorem habet celi.
marg.| {d} Et sulphureas] ecce fetens doctrina, Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum, etc. Vel secundum Glossa per loricas munitio Diaboli, et suorum, sententie scilicet perverse, et perplexe, de quibus sequitur pena eterna que est ignis et sulphur, Ps. 10. Ignis, sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Inf. 21.b. Pars illorum erit in stagno igne ardenti, et sulphure.
marg.| {e} Et capita] Hic agit de potestate equorum postquam egit de armatura equitum.
marg.| Unde dicit [Et capita equorum] id est Heresiarche et ceteri inter eos maiores.
marg.| {f} Erant tamquam capita leonum] in quo et superbia, et crudelitas, et aperta malitia designatur. Armabuntur enim contra Sanctos et superbia, et aperta malitia, et crudelitate Ier. cap. 6.f. Crudelis est, et non miserebitur.
marg.| Quod autem hic dicitur de capite, convenit et membris. In quo autem consistat eorum potestas, ostendit quia in duobus scilicet in ore, hoc est, in Predicatoribus suis, et in caudis, hoc est in Ministris persequentibus, et occidentibus Sanctos Christi. De primo dicitur.
marg.| {g} Et de ore eorum] id est de predicatione Heresiarcharum, vel communiter omnium Predicatorum Antichristi, qui os eius sunt, qui eum commendant in suis predicationibus, et ei consentiunt.
marg.| {h} Procedit ignis] id est fervor ire persequentis.
marg.| {i} Et fumus] id est simulatio fraternitatis, scilicet falsi fratres.
marg.| {k} Et sulphur] fetentis eruditionis, et doctrine perverse.
marg.| Vel [Ignis] in suggestione :   [Fumus] in consensu   [Sulphur] in operatione. Vel   [ignis] avaritie :   [Fumus] superbie :   [Sulphur] luxurie.
marg.| {l} Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum] id est malorum.
marg.| Bonis enim nocebunt : quia Rm. cap. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti : quasi dicat eorum predicatio est causa pene eterne, ubi erunt hec tria. Una autem pars sunt illi, qui inceperunt penitentiam, et compleverunt quibus debetur Paradisus. Item secunda pars illi, qui inceperunt et non compleverunt, decedentes tamen in gratia, et his debetur Purgatorium. Tertia pars sunt illi qui nec inceperunt, nec compleverunt, quibus debetur infernus. Vel una pars sunt illi, qui actu confitebuntur Christum ; alia qui habitu, et tertia qui aperte negabunt Christum. Ab his, inquam, plagis, et exponit se amplius dicens.
marg.| {n} Et] id est.
marg.| {m} De igne, et fumo, et sulphure, que procedebant de ore ipsorum] ut sic magis exprimatur efficacia malitie predicationis eorum. Deinde agit de secunda, in qua est potestas istorum dicens.
marg.| {o} Potestas enim equorum in ore eorum est] ut predictum est.
marg.| {p} Et in caudis] id est in Ministris occisoribus Sanctorum. Vel   [In caudis] id est in confidentia temporalium, que caude dicuntur, quia ad hoc data sunt, ut suppleant hominis vilitatem : quasi dicat, Quos per tria predicta non seducent, per largitionem munerum excecabunt et subvertent, que designantur per caudas.
marg.| Moraliter] Equi Diaboli sunt detractores. De ore eorum locutio mala procedit. Vel per equos designatur gula, et per caudas luxuria. Sed queritur hic : quare modo {7. 395vb} cum loquitur de equis, ostendit potestatem equitum et non quando loquebatur de equitibus. Solutio : Quia quidquid facient tunc Demones contra Sanctos, hoc facient per homines per quos suam potestatem, et malitiam exercebunt.
marg.| {q} Nam caude] quasi, bene dixi, quod in caudis est potestas eorum qua possunt nocere   [Nam claude eorum] sunt   [similes serpentibus] qui blandiuntur in facie, sed pungunt in fine, scilicet temporalia. Unde Nm. c. 3.b. Omnis qui viderit te, interius scilicet, resiliet a te. Item temporalia pungunt in fine, quia deseruntur cum magno dolore. Caude, dico.
marg.| {r} Habentes capita] que sunt varii modi acquirendi temporalia. Vel ut prius tetigimus, (Caude) dicuntur tortores, qui sunt similes serpentibus, quia non querunt nisi pulverem terrenorum, Mich. ult. d. Lingent pulverem sicut serpentes, Is. c. 65.d. Serpenti pulvis panis eius. Ps. 71. Et inimici eius terram lingent. Gn. c. 3.c. Pectore et ventre repes.
marg.| Habentes capita] Hi sunt principes tortorum, et carnificum. Sicut Ex. c. 1.b. legitur, quod erant prefecti de Egyptiis magistris operum qui oneribus affligerent Iudeos.
marg.| {s} Et in his] scilicet capitibus.
marg.| {t} Nocent] vel quia acquirendo divitias faciunt fraudes, et ita nocent aliis, vel quia prefecti incitabunt tortores, et carnifices ad nocendum sanctis.
marg.| {u} Et ceteri homines] Hic ostenditur mors eorum contra quos Demones non conabuntur, scilicet infidelium ; vel eorum, qui in mortalibus peccatis erunt, dicens   [Et ceteri] quasi, Ita flagellabuntur boni, nec devincentur, vel superabuntur.   [Et ceteri homines] id est infideles, vel qui sunt in peccato mortali.
marg.| {x} Qui non sunt occisi in his plagis] predictis scilicet quasi, Contra quos non est conatus Diaboli in persecutione Antichristi, quia scilicet erunt ei subiecti. Contra bonos enim tantum est nisus Diaboli. Unde 3Rg. 26.e. Rex Syrie precepit servis suis, ut non pugnarent contra maiores, vel minores nisi contra Regem Israel tantum.
marg.| {y} Neque penitentiam egerunt de operibus manuum suarum] malis. Et hic tangitur causa quare perituri sunt multi. Et ostendit, que sint illa mala opera, de quibus non egerunt penitentiam.
marg.| {z} Ut non adorarent Demonia] quasi dicat. Ut Agentes penitentiam de hoc quod adoraverunt Demonia, et de cetero non adorarent.
marg.| {a} Et simulacra aurea, et argentea, et lapidea, et lignea, que] scilicet simulacra.
marg.| {b} Neque videre, neque audire possunt, neque ambulare] illi inquam, omnes peribunt morte eterna : quia etsi non conetur contra eos Diabolus, iam tamen mortui sunt morte prima, peccati scilicet : et per hoc tangit paganos idolis servientes. Bar. cap. 6.g. Mortuo proiecto in tenebris similes sunt filii illorum lignei, et inaurati et inargentati. Nec solum infideles qui fidem recipere noluerunt, punientur, imo etiam qui fidem habentes, mortaliter peccaverunt finaliter.
Numérotation du verset  9,21 
marg.| {c} Unde sequitur Et] illi scilicet peribunt morte eterna, qui
marg.| {d} Non egerunt penitentiam ab homicidiis] id est a se commissis.
marg.| {e} Neque a fornicatione sua, neque a furtis suis] Sed quare ponit fornicationem in singulari, cum cetera ponantur in plurali ? Solutio Quia voluit per hoc significare, quod plures per fornicationem pereunt quam per cetera peccata. Plus enim dicit in singulari, quam si diceret in plurali ; quia sic dicit nomen speciei, quod omnibus convenit.   [Moraliter] Demonium interpretatur sciens. Demonium ergo aureum est sacra Scriptura, quia sicut aurum in valore, et colore, et pondere, et sonoritate, et soliditate omnia alia metalla superat, sic Scriptura sacra, scilicet Theologia omnes alias precellit scientias. Alie enim sunt ancille, hec est Domina, Prv. 9.a. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem. Item Demonium argenteum est scientia legum, et decretorum : quia decreta tument, lex lucra ministrat. {7. 396ra} Item Demonium ereum est sermocinalis scientia, que est in trivio contenta. Item Demonium lapideum est naturalis scientia, que sicut dicit Algazel, non subiacet nobis et propter hoc dicitur lapidea. Item Demonium ligneum est moralis scientia. Qui igitur has omnes scientias ut sciant addiscunt ; et non ponunt in studiis suis finem alium : procul dubio corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis : et propter hoc in confusione sua peribunt. Bar. 3.b. Ubi sunt Principes Gentium, et qui dominantur super bestias, que sunt super terram : qui in avibus celi ludunt ; qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum qui argentum fabricant, et soliciti sunt facti, nec est inventio operum suorum ? Et respondet exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Item Demonium aureum adorant illi, qui serviunt Episcopis, ut ab eis prebendas accipiant.
marg.| Et hi habent os ad tria, scilicet ad terrendum minores, ut terrore Domino suo aliquid emungant ab eis. Item ad devorandum multas ferculorum appositiones, ut sic suo ventri serviant. Hi sunt spiritus immundi exeuntes de ore Bestie. Infr. 16.c. Et vidi de ore Draconis, et de ore Bestie et de ore pseudo prophete exire Spiritus tres immundos in modum ranarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_9)

Notes :