Capitulum 2

Numérotation du verset Idc. 2,1 

Ascenditque angelus Domini de Galgalis1 ad locum Flentium et ait: Eduxi vos de Egypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum;
1 Galgalis] Galgal Weber, Galgala P14417
Numérotation du verset Idc. 2,2 

ita dumtaxat ut non feriretis fedus cum habitatoribus terre huius et aras eorum subverteretis, et noluistis audire vocem meam, cur hoc fecistis?
Numérotation du verset Idc. 2,3 

Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam.
Numérotation du verset Idc. 2,4 

Cumque loqueretur angelus Domini hec verba2 ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt
2 hec v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,5 

et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino.
Numérotation du verset Idc. 2,6 

Dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
Numérotation du verset Idc. 2,7 

servieruntque Domino
cunctis diebus eius
et seniorum
qui longo post eum vixerunt tempore
et noverant
omnia opera Domini
que fecerat cum Israel.
Numérotation du verset Idc. 2,8 

Mortuus est autem
Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum
Numérotation du verset Idc. 2,9 

et sepelierunt eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.
Numérotation du verset Idc. 2,10 

Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos
et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera que fecerat cum Israel.
Numérotation du verset Idc. 2,11 

Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim
Numérotation du verset Idc. 2,12 

ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Egypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum
Numérotation du verset Idc. 2,13 

dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
Numérotation du verset Idc. 2,14 

Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
Numérotation du verset Idc. 2,15 

sed quocumque pergere voluissent manus Domini super eos erat3 sicut locutus est et iuravit eis et vehementer afflicti sunt.
3 super eos - erat] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,16 

Suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec eos4 audire voluerunt
4 eos] illos Weber
Numérotation du verset Idc. 2,17 

fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria.
Numérotation du verset Idc. 2,18 

Cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat afflictorum gemitus et liberabat eos de cede vastantium.
Numérotation du verset Idc. 2,19 

Postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo faciebant maiora5 quam fecerant patres eorum6 sequentes deos alienos7, servientes eis et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant.
5 f. m.] inv. Weber |
6 eorum] sui Weber |
7 alienos] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 2,20 

Iratusque est furor Domini in Israel et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit
Numérotation du verset Idc. 2,21 

et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
Numérotation du verset Idc. 2,22 

ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini
et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum
an non?
Numérotation du verset Idc. 2,23 

Dimisit ergo Dominus omnes nationes has8 et cito subvertere noluit nec tradidit in manus9 Iosue.
8 n. has] inv. Weber |
9 manus] manibus Weber |

Capitulum 2

Numérotation du verset Idc. 2,1 
marg.| {l} Ascenditque Angelus Domini] Nota historiam. Iosue, et senioribus mortuis, filii Israel inierunt fedus cum habitatoribus terre, et reservaverunt aras eorum. Et dum hec fecissent, apparuit Angelus Domini in Galgala, et cum ivissent ad eum filii Israel de finibus suis, transtulit se Angelus ad alium locum, et secuti sunt eum filii Israel, qui improperavit eis beneficia Dei, dicens. Cur inistis fedus cum habitatoribus terre huius, et aras eorum reservastis, et vocem meam audire noluistis ? Hoc dicente Angelo elevata voce fleverunt filii Israel. Et ex hoc vocatus est locus ille locus flentium ab hoc eventu, sicut Galgala collis preputiorum. Iosue 5.c. Unde hic dicitur. Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum flentium. Preoccupatio est, nondum enim sic dicebatur locus ille, qui postea a fletu eorum sic dictus est. Alia littera, quam ponit AUGUSTINUS habet. Ascendit Angelus Domini super montem Clauthmos, id est plorationis. Clauthmos enim Grece, ploratio Latine. Forte scriptor, qui post mortem Iosue, et post hec omnia scripsit hunc librum, appellavit locum illum sic, propter eventum, qui ibi evenerat. Ascendit, dicitur, quia Angelorum semper est ascendere. Vel forte propter situm loci. Dicunt autem Hebrei hunc fuisse Phinees, qui vocatur Angelus Domini propter ferventem zelum legis, quem habebat.
marg.| {m} Eduxi vos] etc. Ex. 12. Et loquitur hic Dominus per Angelum, vel Angelus in persona Domini.
marg.| {n} Et introduxi] Iosue 4.
marg.| {o} Iuravi] Gn. 15.26.28.
marg.| {p} Ut non] etc. Dt. 7. et 28.
marg.| {q} Quamobrem] etc. Glossa Augustini {1. 196vb} Hic intelligimus quedam ex ira Dei venire peccata. Sed videtur falsum dicere, quia idem est ira Dei, et voluntas Dei. Ergo ex voluntate Dei aliquando veniunt peccata, ergo Deus est auctor peccati, quia idem est fieri aliquid Deo volente, et Deo auctore, ut dicit AUGUSTINUS Solutio : Ira Dei dicitur hic subtractio gratie, qua absente homo de facili ivit in peccatum.
marg.| {r} Et Dii] etc. Non repetas, ut, aut si repetitur, vocet consequentiam, non finem.
marg.| {s} Flentium] etc. id est locum flentium.
marg.| {t} Dimisit] etc. Hoc idem in fine Iosue habetur, hic autem repetitur, ut historia continuetur, quasi dicat auctor. Filii Israel dimissi a Iosue abierunt unusquisque in sortem suam. Quo mortuo servierunt Dii alienis. quod eo vivente nullo modo audebant facere. Continuatur autem hoc modo. Percussit Iosue fedus cum populo, et dedit eis precepta, atque iudicia in Sichem. In cuius signum erexit lapidem pergrandem.   [Ergo] id est sic. Dimisit populum.
marg.| {u} Cunctis] etc. id est virtutibus. Non enim sufficit una sola virtute servire Deo.
marg.| {x} Et noverant] <GLOSSA> INTERLINEARIS Faciebant opus, scilicet patientie, iustitie, et omnium virtutum.
marg.| {y} Omnia] etc. quasi dicat Memores erant operum Dei, non ingrati, gratiam referentes, serviebant ei. Hoc enim vult Dominus, ut memoriam beneficiorum suorum iugiter teneamus. 1. Mt. 2.c. f. Mementote operum patrum vestrorum, que fecerunt in generationibus suis, Lam. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, et absinthii, et fellis. Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes. Et ita dupliciter potest exponi : Noverant, id est memores erant. Vel ut dicit GLOSSA Noverant, id est faciebant.
marg.| {z} Omnisque illa generatio] id est Iosue, et seniores, qui noverant opera Domini. a   Ad patres suos] id est in sinum Abrahe.
marg.| {b} Et surrexerunt] In malo accipitur hic surgere, sicut ibi : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere, Ex. 32.b.
marg.| {c} Qui non noverant] id est agebant sicut illi, qui Deum nesciunt. Vel ad litteram non noverant opera Dei, que fecerat in exitu de Egypto, in deserto, in terra promissionis, in principio. Que opera parva sunt respectu eorum, que postea fecit, pro nobis factus est homo, mortuus est propter peccata nostra, resurrexit propter iustificationem nostram, Rm. 3.d.
marg.| {d} Tradidit eos] permissive, id est tradi permisit, id est in peccatis suis quasi indignos dereliquit. Iustum est enim, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, Apocalyps. ultim. c. Est autem duplex traditio, qua homo Satane traditur. Occulta, qua Deus {1. 197ra} hominem sibi ipsi dimittit, ut secundum desideria cordis sui faciat. Rm. 1.c. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam. Et infr. Servierunt creature potius, quam Creatori, qui est benedictus in secula : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominie. Item est manifesta traditio, que fit per Sacerdotem, cum excommunicat peccatorem, et separat a corpore Ecclesie, ut notatus coram hominibus erubescat, et revertatur, et vivat. De qua 1Cor. 5.b. Tradidi huiusmodi hominem Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. a   Manus Domini] etc. id est hostes prevalebant eis. Et erant super eos non virtute sua, sed manus, id est potentia Domini hoc faciebat. Illi enim, per quos Dominus punit malos dicuntur manus Domini, licet mali : Sicut Sennacherib dictus est. Is. 36. securis Domini, et servus, quia secundo Iudeos serviebat Deo, licet pessimus esset, id est in facto suo fiebat Dei servitium.
marg.| {b} Et iuravit eis] Dt. 27.
marg.| {c} Suscitavitque] etc. Statim post iudicium sequitur misericordia. Non enim obliviscitur misereri Deus, nec continebit in ira misericordias suas, sed cum iratus fuerit, misericordie recordabitur : Habacuc. 3.a.
marg.| {d} Cumque] etc. Prelibatio, quedam est dicendorum. Et breviter tangitur materia totius libri.
marg.| {e} Flectebatur] Precibus, et meritis illorum.
marg.| {f} Audiebat afflictorum] etc. Ex. 5.b. Vidi afflictionem populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum, qui presunt operibus.
marg.| {g} Revertebantur] ad peccata.
marg.| {h} Adinventiones] id est excogitationes malitie.
marg.| {i} Et viam durissimam] id est Peccatum, quod est via ad Infernum : Lata quidem. Mt. 7.b. Lata est via, que ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Hec via dura est in consensu, durior in opere, durissima in consuetudine. Ps. 13. Contritio, et infelicitas in viis eorum, id est impiorum. Sir. 21.d. Via peccantium complanata est lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebre, et pene. Quia ducit ad inferos dura, quia ad tenebras durior, quia ad penas durissima. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Vel certe peccati via dura est in laicis, durior in clericis, durissima in Prelatis. Sap. 6.a. Iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet. Tripliciter enim peccant prelati : Male intrando, et postquam intraverint male vivendo, gregem sibi commissum male custodiendo. Durum itaque fiet eis Iudicium propter primum : durius propter secundum, durissimum propter tertium. Propter hoc fiet eis in futuro triplex questio : Quomodo intrasti, quomodo vixisti, quomodo populum rexisti ? De prima Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti, etc. At ille obmutuit. Quippe quia non cogitaverat circa hanc questionem. De secunda Is. 22.e. Quid tu hic, aut quasi, quis hic ? Bene dicit quasi, quis, quia in veritate non est quis, id est persona, sed idolum persone. Za. 11.d. O pastor, et idolum derelinquens gregem. De tertio Is. 43.d. Ubi est Zelus tuus, fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum ? Expressius dicitur. Gn. 4.b. Ubi est Abel frater tuus.
marg.| {k} Pepigeram] Ex. 20.
marg.| {l} Audire] id est exaudire.
marg.| {m} Non delebo gentem] Ante mortem Iosue noluit eas delere impetu uno, ne deserta terra hominibus subito bestiis abundaret, que devorarent eos, ut legitur Dt. 7.d. Post mortem Iosue statim delere noluit, ut filii Israel probarentur per eas, ut dicitur hic. Post mortem seniorum noluit delere eas propter peccatum eorum, ut sup. eod. Primo noluit delere eas, ut essent filiis Israel in solatium. Secundo {1. 197rb} noluit, ut essent in exercitium illis. Tertio ut essent eis in exterminium.
marg.| {n} Utrum] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit, verba Scriptoris exponentis, quare non sint ille gentes delete.
marg.| {o} Et cito] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS Quasi ne videatur Iesus illas gentes humano consilio reliquisse.
Numérotation du verset Idc. 2,moraliter 
marg.| Moraliter. {c} Suscitavitque Dominus] etc. Is. 3.d. Dominus ad Iudicium veniet, etc. Iudices sunt Prelati, et Apostoli, quos suscitavit Dominus, gratiam infundendo, sive inspirando. Dn. 13.e. Suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris, qui statim dixit : Revertimini ad iudicium. Dicuntur autem iudices prelati, quia ex officio debent se iudicando examinare, an sint digni ad prelationem, Vel idonei. Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitatem. Et alibi 37.d. Tenta animam tuam antequam des ei potestatem. Item debent iudicare de subditis, inter lepram, et non lepram, et inter lepram, et lepram. Lv. 13.a. Homo, in cuius cute, vel carne orta fuerit plaga lepre, adducetur ad Aaron Sacerdotem, vel ad quemlibet filiorum eius. His iudicibus dicitur. Recte iudicate filiis hominum. Item : Iudicate populo, et humili. Is. 1.e. Iudicate pupillo, defendite viduam, et venite, et arguite me dicit Dominus. Ad quid suscitat hos iudices ? Ut liberet subditos de manu vastantium, id est demonum hereticorum, schismaticorum, tyrannorum, opponendo se quasi murum pro domo Israel. Liberare autem debent eos predicationis gladio, ut Paulus Eph. ult. Orationis clypeo, ut Aaron. Sap. 18.d. Item Sacramentorum ministerio, eleemosynarum subsidio. Hec enim quatuor debent prelati subditis, predicationem, orationem, Sacramentorum administrationem, bonorum suorum communicationem. Quilibet igitur antequam promoveri debeat, debet attendere in se, si sit in reddendo hec quatuor idoneus. Sed e contra faciunt multi Prelatorum, oves suas non liberant, ut pastores, sed spoliant, ut fures. Unde Mi. 2.c. Desuper tunicam pallium tulistis. Excoriant, ut carnifices. Mi. 3.a. Audite principes domus Iacob, et duces domus Israel : Numquid vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos, et carnem desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Item tondent, ut mercenarii Ez. 34.a. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat comedebatis, et gregem meum non pascebatis. Item devorant, ut lupi. Ps. 13. Qui devorant plebem meam, ut cibum panis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_2)

Notes :