Capitulum 9
Numérotation du verset
Ios. 9,1
Quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et1 campestribus in maritimis ac litore maris Magni, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum Etheus et Amorreus et Chananeus Pherezeus et Eveus et Iebuseus,
1 et] + in
Weber
Numérotation du verset
Ios. 9,2
congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.
Numérotation du verset
Ios. 9,3
At hi qui habitabant in Gabaon audientes cuncta que fecerat Iosue Hiericho et Hai
Numérotation du verset
Ios. 9,4
et callide cogitantes
tulerunt sibi cibaria, saccos veteres,
asinis imponentes et utres vinarios scissos atque consutos.
Numérotation du verset
Ios. 9,5
Calciamentaque perantiqua
que ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis, panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti.
Numérotation du verset
Ios. 9,6
Perrexeruntque ad Iosue
qui tunc morabatur
in castris
in Galgala2. Et dixerunt ei atque omni simul Israeli:
2 in Galgala] Galgale
Weber
de terra longinqua venimus
pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israelite3
3 Israelite] Israel
Weber
ad eos atque dixerunt
Numérotation du verset
Ios. 9,7
ne forte4 in terra que nobis sorte debetur habitetis et non possimus inire fedus5 vobiscum.
4 forte] forsitan
Weber
|
5 inire fedus]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 9,8
At illi ad Iosue servi inquiunt: Tui sumus quibus Iosue ait: Quinam6 estis7 aut8 unde venistis9?
6 ait q. Ω
M.
Rusch Ed1530 Clementina
]
inv. Cor2
(antiq.)
Weber
|
7 estis Ω
M...
Rusch Weber
] + vos Φ Π ΣM O Θ P Ψ ΩSF
Ed1530 Rusch Cor3
(hebr. antiq.)
|
8 aut Λ H B Ω
M
Rusch Ed1530
] et
Weber
|
9 venistis
Weber
] venitis ΘH²
Rusch
|
Numérotation du verset
Ios. 9,9
Responderunt:
De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui.
Audivimus enim famam potentie eius cuncta que fecit in Egypto
Numérotation du verset
Ios. 9,10
et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth.
Numérotation du verset
Ios. 9,11
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terre nostre: Tollite in manibus vestris10 cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus, fedus inite nobiscum.
10 vestris]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 9,12
En panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos callidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti.
Numérotation du verset
Ios. 9,13
Utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calciamenta quibus induimur et que habemus in pedibus ob longitudinem longioris11 vie trite sunt et pene consumpte12.
11 longioris
Cava
Λ ΨBD
Ω
MS
Rusch Ed1530 Clementina
] largioris
Amiatinus
etc. Π Φ Θ ΩJ
Weber
|
12 trite... consumpte] trita... consumpta
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 9,14
Susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
Numérotation du verset
Ios. 9,15
Fecitque Iosue cum eis pacem et inito federe pollicitus est ut13 non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
13 ut] quod
Weber
Numérotation du verset
Ios. 9,16
Post dies autem tres initi federis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent.
Numérotation du verset
Ios. 9,17
Moveruntque castra filii Israel et venerunt in civitates eorum die tertio. Quarum hec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Chariathiarim.
Numérotation du verset
Ios. 9,18
et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes
Numérotation du verset
Ios. 9,19
qui responderunt eis. Iuravimus eis14 in nomine Domini Dei Israel et idcirco non possumus eos contingere.
14 eis] illis
Weber
Numérotation du verset
Ios. 9,20
Sed hoc faciemus eis. Reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus.
Numérotation du verset
Ios. 9,21
sed sic vivant ut in usus universe multitudinis ligna cedant aquasque comportent. Quibus hec loquentibus
Numérotation du verset
Ios. 9,22
vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: Cur nos decipere fraude15 voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis?
15 fraude
Weber
]
om. Rusch
(hapax)
Numérotation du verset
Ios. 9,23
Itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cedens aquasque comportans in domum Dei mei.
Numérotation du verset
Ios. 9,24
Qui responderunt ei16: Nuntiatum est nobis servis tuis quod17 promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus ergo18 valde et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi et hoc consilium inivimus.
16 ei] om. Weber
|
17 quod] que
Weber
|
18 ergo] igitur
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 9,25
Nunc autem in manu tua sumus. Quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis.
Numérotation du verset
Ios. 9,26
Fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israel ut non occiderentur.
Numérotation du verset
Ios. 9,27
Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cedentes ligna et aquas comportantes usque in presens tempus in loco quem Dominus elegisset.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Ios. 9,1
marg.|
{l}
Quibus auditis]
etc. In hoc capite agitur de dolo Gabaonitarum. {1.
184rb} Audientes igitur Gabaonite, que fecerat Iosue Regi Iericho, et Regi Hai, et quod nulli parcebat in terra promissionis manenti, miserunt nuntios quasi de longe venientes, qui in argumentum longi itineris utres scissos tulerunt secum, et veteres subtalares, ex pictaciis consutos, et panes duros in sitarciis, et muscidos, et in frusta comminutos. Qui cum venissent in Galgalis, dixerunt ad Israel : De longinqua terra venimus, que est extra terram, que vobis sorte debetur, inite nobiscum fedus. Et crediderunt eis filii Israel, et os Domini non interrogaverunt, et iuraverunt principes. Post triduum vero cognovit Israel circumventum, et moventes castra venerunt, ut everterent civitate, eorum. Egressi vero Gabaonite promiserunt filiis Israel se fore servos eorum, et sic dimissi sunt vivi, et Israel rediit in Galgalis.
[Quibus auditis]
illis scilicet que fecit Iosue.
marg.|
{m}
Libanum]
qui est mons in Phenicia in confinio Iudee.
marg.|
{n}
Callide]
<Glossa> interlinearis non sincere, neque integre socii Israelitarum fieri cupientes.
marg.|
{o}
Non possumus fedus inire]
etc. propter mandatum Domini, Dt. 20.d. ut nulli parceret.
marg.|
{p}
Audivimus enim famam]
etc. <Glossa> interlinearis Fatentur se divina miracula audisse, et scire, nihil tamen dignum tantarum virtutum admiratione faciunt.
marg.|
{q}
Susceperunt igitur]
non ad comedendum, sed ad probandum, utrum esset ita, ut dicebant.
marg.|
{r}
Non interrogaverunt]
de pace facienda cum eis, vel utrum ita esset, ut dicebant, id est non consuluerunt Dominum per Sacerdotem, sicut Nm. 27.d. dixerat Dominus : Iosue succedet tibi pro eo, si quid agendum est, Eleazar consulet Dominum. Sed numquid peccaverunt Iosue, et principes ineundo fedus cum Gabaonitis, cum Dominus precepisset omnes interfici ; Ignorantia excusavit eos a tanto, sed non a toto, quia insipienter egerunt, quando os Domini non interrogaverunt. {1.
184va} a
Principes quoque multitudinis]
etc. populo ignorante, ut patet infra.
marg.|
{b}
Non percusserunt]
etc. id est Gabaonitas. Vel eas, scilicet civitates.
marg.|
{c}
Murmuravit itaque omne vulgus]
etc. eo quod fecissent pacem cum Gabaonitis, et iurassent ipso nesciente.
marg.|
{d}
In nomine Domini]
id est per nomen Domini, vel ad honorem nominis Domini. Sed nonne iuramentum fuit illicitum ? Videtur quod sic, quia fuit contra preceptum Domini. Sed dicit Isidorus In turpi voto muta decretum, in malis promissis rescinde fidem. Ergo hec fides non erat tenenda. Item hec promissio per dolum, et fraudem fuit impetrata : Sed nemini debet dolus patrocinari, ergo hoc iuramentum non tenebat, ergo peccaverunt tenendo. Solutio : Iuramentum istud sicut innuit AUGUSTINUS in GLOSSA illa : Queritur quomodo, etc. licitum fuit, multis de causis : Primo, quia ipsi petierunt pacem primi, et Deus pronior est ad miserandum, quam ad puniendum. Item Dominus approbavit illud iuramentum, quia etsi Gabaonite fallere pro sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuerunt.
marg.|
Item illud iuramentum tenendum fuit, et Dominus voluit, propter scandalum vitandum. Hostes enim vicini, qui ignorabant fidem Dei, cum viderent Israel non servasse fidem Gabaonitis, de cetero non crederent eis, immo crederent quod nulli iuramento standum esset.
marg.|
Item hoc voluit Dominus, ut ostenderet, quantum ei placeret misericordia. Unde et David iuramentum, quod fecerat contra Nabal, mutavit 1Rg. 25.f. Item quod Dominus approbaverit hoc iuramentum, patet per hoc, quod dicitur 2Rg. 21.a. Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter, et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus : Propter Saul, et domum eius, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas.
marg.|
Ad id quod obiicitur dicendum, quod non propter dolum permissi sunt Gabaonite vivere, sed quia timuerunt Deum, et propter alias causas, que dicte sunt. Item quod Dominus preceperat Dt. 7. et 20. ut nulli parceretur intra terminos terre promissionis, generale mandatum fuit, et hic dispensatio specialis.
marg.|
Prohibemur iurare :
-Negligenter, sicut hic Iosue, et Principes iuraverunt Gabaonitis.
-Precipitanter, sicut David contra Nabal, 1Rg. 25.
-Assidue, pro lucro temporali, ut mercatores, Eccl. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum.
-Otiose, sicut faciunt pueri, Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
-Erronee, ut cupidi. Mt. 23.b. Qui iuraverit in templo, nihil est, quod autem in auro templi debet.
-Falso, ut falsi testes, Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus.
- Dolose, sicut carnifices. Ps. 23. Nec iuravit in dolo proximo suo.
-Negligenter, sicut hic Iosue, et Principes iuraverunt Gabaonitis.
-Precipitanter, sicut David contra Nabal, 1Rg. 25.
-Assidue, pro lucro temporali, ut mercatores, Eccl. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum.
-Otiose, sicut faciunt pueri, Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
-Erronee, ut cupidi. Mt. 23.b. Qui iuraverit in templo, nihil est, quod autem in auro templi debet.
-Falso, ut falsi testes, Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus.
- Dolose, sicut carnifices. Ps. 23. Nec iuravit in dolo proximo suo.
marg.|
{1.
184vb} Iubemur iurare :
-Propter scandala vitanda, sive removenda.
-Propter sinistras suspiciones sopiendas.
-Propter veritatem manifestandam. Rm. 1.a. testis mihi Deus est.
-Propter scandala vitanda, sive removenda.
-Propter sinistras suspiciones sopiendas.
-Propter veritatem manifestandam. Rm. 1.a. testis mihi Deus est.
marg.|
Permittimur iurare
-In pactis.
-Pro pace inimicorum.
-In federibus.
-In differentibus.
-In pactis.
-Pro pace inimicorum.
-In federibus.
-In differentibus.
marg.|
{e}
Si periuraverimus]
contra iuramentum veniendo, quod licet male fecerunt, tamen bene iuraverunt, in quo nobis vis iuramenti commendatur.
marg.|
{f}
Aquasque]
scilicet in usus altaris, unde et Nathinnei dicti sunt.
marg.|
{g}
Sub maledictione]
pene, et servitutis.
marg.|
{h}
Timuimus igitur valde]
Timorem Domini habuerunt, et fidem potentie eius, ideo parcitum fuit eis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_9)
Notes :