Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 

Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde,
Numérotation du verset 1Rg. 19,2 

et indicavit Ionathas David dicens : Querit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,3 

Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fuerit1, et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.
1 fuerit R C Σ Λ h Rusch Clementina ] fueris Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,4 

Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
Numérotation du verset 1Rg. 19,5 

Et posuit animam suam in manu tua2 et percussit Philisteum et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli3 : Vidisti et letatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa ?
2 tua Cava Λ Rusch ] sua Weber |
3 Israeli Σ Λ h Rusch Clementina ] Israhel R Cava Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,6 

Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathe iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,7 

Vocavit itaque Ionathas David et indicavit ei omnia verba hec et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,8 

Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversus Philistiim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,9 

Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
Numérotation du verset 1Rg. 19,10 

Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul, lancea autem casso vulnere perlata est in pariete4 et David fugit et salvatus est nocte illa.
4 in pariete D Φ h Rusch ] in parietem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,11 

Misit ergo Saul
satellites suos
nocte5 in domum
5 nocte] om. Weber
David
ut custodirent eum et interficeretur
mane quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens : Nisi salvaveris te nocte hac cras morieris,
Numérotation du verset 1Rg. 19,12 

deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
Numérotation du verset 1Rg. 19,13 

Tulit autem Michol statuam
et posuit eam super lectum et pellem pilosam
caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,14 

Misit autem Saul apparitores
qui raperent David et responsum est quod egrotaret.
Numérotation du verset 1Rg. 19,15 

Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,16 

Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pelles6 caprarum ad caput eius.
6 pelles Φ m Rusch ] pellis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,17 

Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
Numérotation du verset 1Rg. 19,18 

David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Ramatha
et nuntiavit ei omnia que fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Numérotation du verset 1Rg. 19,19 

Nuntiatum est7 Sauli a dicentibus : Ecce David in Nahioth
7 nuntiatum est] + autem Weber
in Ramatha8.
8 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,20 

Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum
vaticinantium et Samuel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare ceperunt etiam ipsi.
Numérotation du verset 1Rg. 19,21 

Quod cum nuntiatum esset Sauli misit et9 alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul10,
9 et om. Weber ; misit + et Rusch Clementina |
10 et iratus iracundia Saul Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,22 

abiit11 et12 ipse
11 abiit] + autem Weber |
12 et A h Rusch ] etiam Weber |
in Ramatha et venit13 ad cisternam magnam que est in Sochoth et interrogavit et dixit : in quo loco sunt Samuel et David dictumque est ei ecce in Naioth sunt in Ramatha14.
13 venit] + usque Weber |
14 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,23 

Et15 factus est etiam super eum spiritus Domini16 et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Ramatha.
15 et] et abiit in Nahioth in Ramatha et praem. Weber |
16 Domini Σ Λ h Rusch Clementina ] Dei Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,24 

Et expoliavit etiam se ipse17 vestimentis suis, et prophetavit
17 etiam se ipse Rusch ] se etiam ipse Weber
cum ceteris coram Samuel,
et cecinit18 nudus
18 cecinit Rusch Clementina ] cecidit R A D m Weber
tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas ?

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 
marg.| {o} Locutus est autem Saul] etc. Hucusque simulaverat Saul odium, quod habebat ad David, nunc autem non potest amplius celare, quia crescente fortuna in David, crescebat odium in David, aperte incepit persequi eum. Unde in hoc capitulo agitur de manifesta persecutione Saulis in David.
marg.| {p} Clam, et absconderis] id est in abscondito.
marg.| {q} In agro] GLOSSA in quo consiliandi causa Saul venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat. Simile Gn. 4.b. Cain in agrum exivit occidere Abel.
marg.| {r} Bona sunt] etc. id est utilia.
marg.| {s} Et posuit animam suam in manu sua] id est periculo se exposuit pro te. Simile Iob. 12.b. Quare lacero carnes meas, et animam meam porto in manibus meis ? Item Iudicum 12.a. dixit Iephte Ephraitis : Vocavi vos, et venire noluistis, quod cernens posui animam meam in manibus meis.
marg.| {t} Motum est] contra Philisteos.
marg.| {u} Et factus] id est exagitavit eum.
marg.| {x} Psallebat] ut leniret Saulem.
marg.| {y} In parietem] per parietem corpus intelligitur. Unde Ct. 2.c. En ipse stat post parietem. David est quilibet iustus, Saul persecutores Ecclesie, qui per penas corporis quas infligebant, volebant iustos ad peccata inclinare ; Sed David declinavit, quia sancti licet corpore puniantur, tamen mente remanent incolumes : Unde sequitur.
marg.| {1. 234ra} a Lancea autem casso vulnere perlata est in parietem] Ideo dicit Dominus Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt.
marg.| {b} Et David fugit] in suam domum.
marg.| {c} Per fenestram] GLOSSA quoniam domus circumdata erat custodibus. Simile de Paulo Act. 9. Accipientes discipuli eius Paulum nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta. Idem 2Cor. 11.g.
marg.| {d} Statuam] Nota, Michol stravit lectum David quasi egrotanti, in quo posuit statuam, et pellem caprarum, similitudinem capillorum exprimentem, et supposuit iecur capre calidum, et adhuc spirans, per hoc exprimens hominem quasi anhelantem.
marg.| {e} Apparitores] etc. GLOSSA id est ministri, qui parent imperanti.
marg.| {f} Et responsum est] eis, a Michol scilicet.
marg.| {g} In Ramatha] GLOSSA civitas Samuelis in Tribu Beniamin, alia Ramatha est in Tribu Aser.
marg.| {h} In Naioth] GLOSSA locus est in Ramatha ubi sedit David, et ubi psallebant tunc prophete.
marg.| {i} Lictores] id est carnifices.
marg.| {k} Cuneum prophetarum] GLOSSA qui illo tempore prophetabant.
marg.| {l} Super eos] quia preerat aliis.
marg.| {m} Prophetare ceperunt etiam ipsi] Querit Raban. quomodo, qui missi erant ad hominem tenendum, et ad necem ducendum, prophetalis spiritus participes esse meruerunt, et ipse Saul querens sanguinem innocentem ? Postea solvit dicens : Sed et Balaam Nm. 22. Prophetavit. Et multi alii Mt. cap. 7.c. dicent in illa die Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. Non est ergo mirum, hominem reprobum transitorie prophetasse. Vel prophetare, est Deum laudare. Sed nota, tres ordines nuntiorum missi sunt a Saul, et prophetaverunt. Sic sepe cupidi, superbi, luxuriosi, veniunt ad predicationem, et iusti redeunt. Sic etiam sepe contingit, quod aliqui intrant claustrum, ut exploratores, qui postea remanent boni claustrales. Item GLOSSA Isti Prophete viri religiosi erant, dicti Nazarei, qui non bibebant vinum, et vacabant semper, canentes Hymnos, et Psalmos.
marg.| {n} Et expoliavit etiam ipse se] Simile secundo Regum, sexto d.
prol.| Quam gloriosus fuit hodie Rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est quasi si {1. 234rb} nudetur unus de scurris.
marg.| {o} Coram Samuele] abscondito dicitur <GLOSSA> INTERLINEARIS quia Samuel vidit Saulem, sed non
marg.| {e} converso. Sed videtur contrarium supra 5.g. ubi dicitur : Non enim vidit eum usque in diem mortis sue. GLOSSA solvit hoc, dicens : Non vidit, scilicet indutum regali habitu. Se vero expoliasse non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum intelligendum est.
marg.| {p} Proverbium] GLOSSA Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sepe versatur. Mira enim res videbatur hominem tamquam prophanum prophetare. Prothema, et nos cum inscios viderimus docere, recte dicimus : Numquid et Saul inter Prophetas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_19)

Notes :