Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 

Athalia vero mater Ochozie1, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium.
1 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,2 

Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochozie2, Ioas filium Ochozie3, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athalie ut non interficeretur.
2 Ochozie] Ahazie Weber |
3 Ochozie] Ahazie Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,3 

Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini4. Porro Athalia regnavit super terram septem annis5.
4 sex…Domini] in domo Domini clam sex annis Weber |
5 septem annis] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,4 

Anno autem septimo misit Ioiada pontifex6 et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini.
6 pontifex] om. Weber
Pepigitque cum eis fedus.
Et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis,
Numérotation du verset 4Rg. 11,5 

et precepit illis dicens : Iste sermo quem facere debetis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,6 

Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias7 domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir8,
7 excubias] excubitum Weber |
8 Seir] Sir Weber |
et tertia pars ad portam que est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa.
Numérotation du verset 4Rg. 11,7 

Due vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem,
Numérotation du verset 4Rg. 11,8 

et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Numérotation du verset 4Rg. 11,9 

Et fecerunt centuriones iuxta omnia que preceperat eis Ioiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiadam9 sacerdotem.
9 Ioiadam] Ioiada Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,10 

Qui dedit eis
hastas et arma regis David que erant in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,11 

Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et edis circum regem.
Numérotation du verset 4Rg. 11,12 

Produxitque filium regis et posuit super eum diadema
et testimonium.
Feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt : Vivat rex.
Numérotation du verset 4Rg. 11,13 

Audivit autem10 Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini,
10 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,14 

vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas iuxta11
11 iuxta] propter Weber
eum, omnemque populum terre letantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque : Coniuratio coniuratio.
Numérotation du verset 4Rg. 11,15 

Precepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis : Educite eam extra consepta12 templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
12 septa] consepta Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,16 

Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium, et interfecta est ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 11,17 

Pepigit igitur Ioiada fedus inter Dominum et13 regem, et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum.
13 et] inter Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,18 

Ingressusque est omnis populus terre templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide. Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,19 

Tulitque centuriones et Cerethi et Phelethi legiones et omnem populum terre, deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum.
Numérotation du verset 4Rg. 11,20 

Letatusque est omnis populus terre et civitas conquievit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,21 

Septemque annorum erat Ioas cum regnare cepisset.

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 48ra
Numérotation du verset 4Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {919} .1. Athalia vero mater Ochozie, etc. Postquam descripta sunt ea, que acciderunt sub regibus Iude preteritis, hic consequenter describuntur ea, que facta sunt sub Athalia, que usurpavit sibi regnum Iuda, et primo describitur huiusmodi usurpatio, secundo heredis debiti institutio, ibi : Anno autem septimo. tertio Athalie interfectio. ibi : Audivit autem Athalia. quarto regis instituti confirmatio. ibi : Pepigit ergo. Circa primum dicitur. Athalia. ista enim erat educata a parentibus idololatris, scilicet Achab et Iezabel : propter quod erat nequissima intantum, quod libidine regnandi filios filii sui interfecit, excepto Ioas, qui erat minimus et de novo natus, et propter hoc poterat facilius abscondi.
marg.| marg.| {920} .2. Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini. Erat enim ista Iosaba filia regis Ioram defuncti et uxor Ioiade pontificis, quia tribus sacerdotalis et regia erant commiste ex causis rationabilibus, sicut dictum fuit Numeri cap. ult. Et ideo facilius potuit eum nutrire in domo Domini. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod puer et nutrix sua fuerunt custoditi in solario templi Domini, ubi nullus audebat accedere nisi sacerdotes et Levite, qui custodiebant vasa sancta ibidem reposita : propter quod melius potuerunt ibi celari, et licet alias esset illicitum nutrici et puero ibi esse, licitum tamen fuit in tali necessitate, sicut David et pueri eius comederunt panes sacerdotales in necessitate positi : quod tamen alias fuisset eis illicitum.
marg.| .3. Anno autem septimo misit Ioiada, etc. Hic consequenter describitur veri heredis institutio per solicitudinem Ioiade pontificis querentis ad hoc assensum et auxilium principum et nobilium regni, cum dicitur.
Numérotation du verset 4Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {921} .1. Pepigitque cum eis fedus. ut iuvarent eum fideliter in institutione regis debiti : quod fecerunt libenter : tum quia quilibet naturaliter diligit dominum suum verum : tum quia displicebat eis mulieris imperium.
marg.| .2. Tertia pars vestrum scilicet determinato per Ioiadam et principes ad institutionem regis.
marg.| .3. Et observet excubias. ita quod ex illa parte ubi manebat Athalia, non posset regi instituto inferri violentia.
marg.| .4. Tertia autem pars sit ad portam, etc. In illis enim locis posuit custodias, unde poterant homines intrare atrium sacerdotum, ubi rex fuerat coronatus.
marg.| .5. Egredientes sabbatho. secundum quod habetur 1Par. David amplians cultum Dei ordinavit, quod essent 24. sacerdotes sub summo sacerdote, qui servirent in templo successive per hebdomadas : et sic mutabantur in sabbatho, sic et turme Levitarum eis ministrantium et cantorum et ianitorum. ita quod sabbatho intrante sacerdote cum suis turmis, alius, qui ministraverat hebdomada precedente egrediebatur cum suis. Sabbatho autem illo quo Ioas fuit coronatus, Ioiada retinuit illos, qui debebant exire cum intrantibus, ut haberet maiorem populum secum ad defendendum regem.
marg.| .6. Si quis autem ingressus id est clausuram atrii sacerdotum, quod erat circa templum.
marg.| marg.| {922} .7. In terficiatur. non tamen intra atrium, sed extra, sicut patet infra de Athalia, et loquitur Ioiada de intrantibus atrium contra regem institutum : non autem de illis, qui intrabant pro eo defendendo vel honorando.
marg.| .8. Produxitque filium regis. de solario templi ad atrium.
marg.| .9. Et posuit super eum, etc. quo reges coronabantur, quod in templo servabatur.
marg.| .10. Et testimonium id est legem in qua debebat rex institutus studere et meditari, et eam servare ac facere observari.
marg.| .11. Audivit autem, etc. Hic consequenter describitur Athalie occisio, cum dicitur.
prol.| Audivit autem. Pro solennitate instituti regis.
marg.| .12. Et ingressa ad turbas, etc. Hoc videtur esse contra illud quod dictum est, quod preceptum erat centurionibus, quod non permitterent aliquem ingredi atrium, qui esset regi contrarius, dicendum quod Athalia sola fuit excepta, et ideo permissa fuit ingredi, tamen sine comitiva, ut sic facilius et certius caperetur et occideretur : non tamen intra atrium, ne violaretur, sed extra, ut patet in littera.
marg.| .13. Et quicumque secutus eam fuerit. ad sibi favendum.
marg.| .14. Feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos. tanquam particeps sui criminis.
marg.| .15. Et impegerunt eam per viam. Usque enim ad illum locum poterant nobiles venire equitando ad templum, et ibi descendentes procedebant ultra peditando.
Numérotation du verset 4Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {923} .1. Pepigit igitur Ioiada. Hic consequenter describitur regis instituti confirmatio per fedus initum.
marg.| .2. In ter dominum. ut Domini legem fideliter observaret.
marg.| .3. Et inter populum. ut esset populus Dei vere et non ficte.
prol.| {924}
marg.| .4. Et inter regem. ut populus esset fidelis regi, et rex fideliter ageret ea, que essent bona pro communitate populi.
marg.| .5. Et posuit. ne cum inde duceretur rex solenniter ad domum suam, fieret ibi aliquid mali.
marg.| .6. Et sedit. Ista enim erat consuetudo regis de novo inuncti, ut habetur de Salomone supra 3. libri capitulo 1.
Numérotation du verset 4Rg. 11,moraliter 
marg.| marg.| {919} .1. Athalia vero mater Ochozie. Per Ochoziam vero ratione dignitatis regie potest Christus designari : et quia descendit de David secundum carnem sicut et Ochozias : et interpretatio nominis congruit, nam Ochozias, interpretatur tentio Domini Christus autem Deus est et homo in unitate suppositi, semen autem eius verbum evangelicum potest dici, Luce 8.b. Semen est verbum Dei. Per Athaliam vero matrem Ochozie significatur Iudea, que fuit mater legalis Christi, quia factus fuit sub lege, ut dicitur Galat. 4. per hoc igitur, quod Athalia interfecit semen regium, significatum fuit, quod Iudea delere quereret verbum evangelicum.
marg.| Tollens autem Iosaba filia, etc. Per Iosaba sororem regis Ochozie significatur ecclesia, que dicitur Christi soror et sponsa. Cant. 4.a. Ortus conclusus soror mea sponsa, ortus conclusus fons signatus. Per hoc igitur, quod Iosaba salvavit semen regium significatur quod ecclesia servavit verbum evangelicum, quod intantum{920}crevit, quod predicatum fuit per orbem etiam a tempore apostolorum, sicut diffusius ostendi super illud Ps. In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Et sicut augmentato semine regio, s. Ioas, Athalia fuit interfecta, sic evangelio publicato mortua fuit Iudea, nam ex tunc observatio legalium fuit mortifera. Aliter potest dici quod per semen regium possunt intelligi apostoli aliique discipuli Christi, de quibus dicitur Io. 1.a. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Iudea vero per Athaliam significata, voluit hoc semen interficere et in parte occidit, ut patet de Iacob. Act. 12. et de Stephano Act. 7. et quod alios, voluerit interficere patet ibid. 8. cap. et 9. Sed ecclesia per Iosabam significata partem dicti seminis servavit, nam Petrum ab imminente sibi morte suis precibus liberavit Act. 12. et Paulum similiter in Damasco ipsum in sporta per murum deponendo, ut patet Act. 9. et hoc semen sic crevit per multiplicationem credentium, et Iudea partim occisa fuit, et partim captivata per exercitum Romanorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_11)

Notes :