Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Tb. 1,1 

Tobias
ex tribu et civitate Neptalim
que est in superioribus Galilee
supra Naasson
post viam que ducit ad occidentem
in sinistra habens civitatem
Sephet
Numérotation du verset Tb. 1,2 

cum captus esset in diebus Salmanasar
regis Assyriorum
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Numérotation du verset Tb. 1,3 

ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
fratribus ex eius genere impertiret.
Numérotation du verset Tb. 1,4 

Cumque esset iunior
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
Numérotation du verset Tb. 1,5 

Denique, cum irent omnes
ad vitulos aureos
quos Ieroboam
rex Israel fecerat, hic
solus fugiebat consortia omnium.
Numérotation du verset Tb. 1,6 

Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
Israel, omnia primitiva sua
et cerimonias
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset Tb. 1,7 

ita ut in tertio anno proselytis
et advenis ministraret omnem decimationem
Numérotation du verset Tb. 1,8 

Hec et his similia secundum legem Dei
puerulus observabat.
Numérotation du verset Tb. 1,9 

Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
de tribu sua
et genuit ex ea
filium, nomen suum imponens ei
Numérotation du verset Tb. 1,10 

quem ab infantia timere
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
Numérotation du verset Tb. 1,11 

Igitur, cum per captivitatem
devenisset cum uxore sua
et filio in civitatem Ninive
cum omni tribu sua
Numérotation du verset Tb. 1,12 

et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
et numquam contaminatus est in escis eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,13 

Et quoniam
memor fuit Domini in toto corde suo
dedit illi Deus
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Numérotation du verset Tb. 1,14 

et dedit ei
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset Tb. 1,15 

Pergebat enim per omnes
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset Tb. 1,16 

Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
habuisset decem talenta argenti
Numérotation du verset Tb. 1,17 

et cum multa turba generis sui in Gabelum egentem
videret*, qui erat ex tribu eius
sub chirographo
dedit illi memoratum pondus argenti
Numérotation du verset Tb. 1,18 

Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset Tb. 1,19 

Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset Tb. 1,20 

Esurientes
alebat nudisque vestimenta
prebebat et mortuis
atque occisis
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
Numérotation du verset Tb. 1,21 

denique cum reversus esset rex Sennacherib
fugiens a Iudea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,22 

At ubi
nuntiatum est regi
iussit eum
occidi et tulit omnem substantiam eius
Numérotation du verset Tb. 1,23 

Tobias vero cum filio suo
et cum uxore suo
fugiens, nudus latuit quia multi
diligebant eum.
Numérotation du verset Tb. 1,24 

Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
filii ipsius
Numérotation du verset Tb. 1,25 

Et reversus Tobias
ad domum suam
omnisque facultas eius
restituta est ei.

Capitulum 1

Numérotation du verset Tb. 1,1 
marg.| {m} Tobias ex Tribu] etc. Primo ostendit quis, de qua Tribu, de qua civitate fuerit, et situm civitatis describit, et quid in captivitate egerit. Commendans ergo personam ab opere, eo quod in captivitate positus, viam Domini non deserebat, dicit   [Tobias]
marg.| {n} Civitate Nephtalim] GLOSSA Inter illos adductus de quibus dicitur. Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephtalim, et novissimo aggravata est via maris, etc. Is. 9.a. Hec <Glossa> interlinearis vult, quod Tobias captus fuit in prima captivitate duarum Tribuum, et dimidie, quam fecit Theglathphalasar. 4Rg. 15.f. De illa enim intelligitur illa auctoritas Isaie : Primo tempore alleviata est terra, etc. Sed textus sequens contrarius est, qui eum captum in diebus Salmanasar, qui septem Tribus, et dimidiam captivavit. 4Rg. 17.a. Solutio huius, dicta est in introitu huius libri.
marg.| {o} In superioribus Galilee] id est in superiori parte Galilee, vel in superiori Galilea. Due enim sunt Galilee, scilicet Galilea gentium, et Galilea Iudeorum, ut dicunt.
marg.| {p} Naason] Nomen loci est hic : Alibi pro persona accipitur.
marg.| {q} Ad Occidentem] respectu Hierusalem. Aliter enim nihil dictum esset, nisi situs aliquis intelligeretur.
marg.| {r} In sinistro habens civitatem] respectu situs mundi, qui attenditur versa facie ad Orientem, et a dextris est Auster, a sinistris est aquilo.
Numérotation du verset Tb. 1,2 
marg.| {s} Cum captus esset in diebus] Tobie captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est diabolum, qui nos de patria celesti in huius exilii vallem deiecit.
marg.| {1. 374va} a Regis Assyriorum] 4Rg. 17.a.
marg.| {b} Positus] ductus cum Osee rege Israel in Niniven civitatem.
marg.| {c} Non deseruit] sic Iob, et Ieremias.
Numérotation du verset Tb. 1,3 
marg.| {d} Fratribus] scilicet Iudeis.
Numérotation du verset Tb. 1,4 
marg.| {e} Iunior omnibus] id est multis. Vel omnibus, id est nobilibus.
Numérotation du verset Tb. 1,5 
marg.| {f} Cum irent] <Glossa> interlinearis gentes scilicet.
marg.| {g} Omnes] pro maiori parte dicit hic, secundum illam regulam Tyconii, qua quasi de eodem agentes aliquando omnes propter bonos laudamus, aliquando omnes propter malos vituperamus, que est secunda regula. Et nota quod usque huc locutus est auctor de statu Tobie in captivitate. Nunc redit ad conversationem, quam gessit ante captivitatem.
marg.| {h} Fecerat] 4Rg. 12.g.
Numérotation du verset Tb. 1,6 
marg.| {i} Omnia primitiva] id est primitias, vel primogenita.
marg.| {k} Et decimas] primas, secundas, et tertias.
Numérotation du verset Tb. 1,7 
marg.| {l} Omnem] etc. Hic opponit Beda in GLOSSA quia cum plures essent decime secundum legem, ut diximus supra Nehemie 10.c. Prima enim erat Levitarum. Nm. 18. Secunda erat in necessariis erogandis, quando ter in anno visitabatur templum. Deuteronomion 14.c. Tertia, que tertio anno tantum fiebat, servabatur pauperibus. Dt. 14.d. Non igitur omnem decimationem ministrabat Tobias proselytis, et advenis, sed tantum illam de tertio anno. Quod verum est. Et de illa tantum loquitur hic auctor, ut dicit Beda, ut sit sensus omnem decimationem supple tertii anni. Vel etiam de secundis decimis potest intelligi, quia cum Tobias non posset ire ad templum propter custodes Regis, illas omnes dabat pauperibus, quas secum debebat ferre.
Numérotation du verset Tb. 1,8 
marg.| {m} Puerulus observabat] Per hoc patet, quod loquitur auctor de statu Tobie ante captivitatem.
marg.| {n} De Tribu sua] secundum legem. Numeror. ult. c.
marg.| {o} Ab infantia] Sic non fecit Heli. Non sic pater instruxit filium, quem diabolus in manibus eius suffocavit, ut dicit GREGORIUS in dialogo.
marg.| {p} Timere] filialiter.
marg.| {q} Cum uxore sua] etc. Argumentum, quod filius Tobie, minor scilicet Tobias, natus fuit ante captivitatem.
marg.| {r} Cum omni Tribu sua] id est Beniamin, quem captivavit Theglathphalasar. 4Rg. 15.f.
marg.| {s} Custodivit] etc. GLOSSA Non modo, non corpore, sed nec mente pollutus est.
marg.| {t} Et numquam] Expositio precedentis.
marg.| {u} Contaminatus est] immo alios Iudeos graviter arguebat.
marg.| {x} In escis] etc. sicut etiam fecit Daniel, et tres socii eius. Dn. 1.b.
marg.| {y} Dedit] etc. GLOSSA Qui memor est omnium sperantium in se.
marg.| {z} In] etc. ut Daniel in conspectu Nabuchodonosor {1. 374vb} Dn. 1.d. Et Ioseph in conspectu Pharaonis. Gn. 41.c.   [Dedit] etc. GLOSSA Sicut Nabuchodonosor Ieremie. Ier. 40.a.
marg.| {b} Per omnes] Iudeos.
marg.| {c} Et ex his] donis a rege Salmanasar.
marg.| {d} Gabelum] quemdam contribulem suum.
marg.| {e} Sub chirographo] id est sub constitutione restituendi.   [Pondus] scilicet decem talenta.
marg.| {g} Cum regnaret] GLOSSA Non obloquitur, quod alibi dicitur Salmanasar, qui et Sennacherib Erat enim binomius. Vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur, sicut Egypti Pharaones.
marg.| {h} Exosos] quia exercitum ante Hierusalem amisit. 4Rg. 19.g. et Is. 38.a.
marg.| {i} Consolabatur] ne in captivitate deficerent.
marg.| {k} Esurientes] GLOSSA tam corpore, quam mente.
marg.| {l} Vestimentam] GLOSSA tam corporis, quam mentis.
marg.| {m} Sepulturam] GLOSSA
Numérotation du verset Tb. 1,mystice 
marg.| Mystice. Peccatorum, ut nec illorum memoria in illis remaneret. Tali sepultura voluerunt patres nostri honorari, iuxta sepulturam Christi. Unde Iacob in Iudea sepeliri voluit, et Ioseph de ossibus suis mandavit. Vel ad litteram sic expone.
marg.| {n} Reversus esset] 4Rg. 19.g.
marg.| {o} Fugiens] GLOSSA Multitudine exercitus nocte percussa ab Angelo. Item GLOSSA Bene Sennacherib de Iudea fugit. Diabolus enim veram confessionem non pertimescit, et ante faciem eius non subsistit.
marg.| {p} Nudus] rebus.
marg.| {q} Latuit] Sed nonne male fecit, quod se abscondit ? Non : quia solus querebatur, et maior utilitas erat ipsum latere, quam ostendere se querentibus. Sicut probat Beda per multa exempla in GLOSSA dicens : Non enim debemus nos in pericula precipitare, vel Deum tentare, dum ratione possumus agere. Dt. 6.c. Unde Mt. 10.c. Si persecuti vos fuerint in unam civitatem, etc. Et Io. 8.g. Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Et Actuum 9.e. Paulus in sporta demissus est per murum. Et Mt. 2.c. Iesus fugit in Egyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_1)

Notes :